Page images
PDF
EPUB

Ρ Ο Ε Μ Α Τ Α.

HONORATISSIMO VIRO

CAROLO MONTAGU

ARMIGERO,

SCACCHARII CANCELLARIO,

ÆRARII PRÆFECTO,

REGI à SECRET I O R I BUS

CONSILIIS, &c.

UM tanta auribus tuis obftrepat va.

tum nequiffimorum turba, nihil est C

cur queraris aliquid inusitatum tibi contigisse, ubi præclarum hoc argu

mentum meis etiam numeris violatum conspexeris. Quantum virtute bellica præstant Britanni, recens ex rebus gestis testatur gloria , quam vero 'in humanioribus Pacis ftudiis non emineamus, indicio "sunt quos nuper in lucem emisimus versiculi. Quod fi CongRevius ille tuus divino, quo folet, furore correptus materiam hanc non exornaffet, vix tanti effet ipfa Pax, ut illa lætaremur tot perditiffimis Poetis tam misere decantata. At, dum alios insector, mei ipfius oblitus fuiffe videor, qui haud minorés forsan ex La. tinis tibi molestias allaturus fum, quam quas illi ex vernaculis suis carminibus attulerunt; nifi quod inter ipfos cruciatus lenimentum aliquod dolori tribuat tormenti varietas. Nec quidem unquam adduci pofsem, ut poema patrio sermone conscriptum oculis tuis fubjicerem, qui ab iftis conatibus cæteros omnes scribendo non minus deterres, quam favendo excitaveris.

emifimus

HUMANITATIS TUÆ

CULTOR DE VOTISSIMUS,

JOSEPHUS ADDISON,

Pax Gulielmi Aufpiciis Europa

reddita, 1697.

[ocr errors]

Oftquam ingens clamorque virum, ftrepi

tusque tubarum, Atque omnis belli cecidit fragor ; afpice;

Cæfar,

Quæ tibi foličiti, turba importuna, Poetæ Munera deducunt: generofæ a pectore flammæ, Diræque armorum effigies, fimulachraque belli Tristia diffugiant: 0 tandem abfiste triumphis Expletus, penitusque animo totum excute Martem.

Non ultra ante oculos numeroso milite campi Miscentur, solito nec fervent arva tumultu; Stat circum alta quies, curvoque innixus aratro Desertas foffas, et caftra minantia caftris Rusticus invertit, tacita formidine lustrans Horroremque loci, et funeftos ftragibus agros. Jamque super vallum et munimina longa virescit Expectata seges, jam propugnacula rident

« PreviousContinue »