Page images
PDF
EPUB

Vere novo; insuetos mirabitur incola culmos, Luxuriemque foli, et turgentem a fanguine meffem.

Aspicis ut toto excitus venit advena mundo
Bellorum invisens fedem, et confusa ruinis
Oppida, et eversos flammarum turbine muros !
Ut trepidos rerum Annales, triftemque laborum
Inquirit seriem, attonitis ut spectat ocellis
Semirutas turres, et adhuc polluta cruore
Flumina, famososque ORMONDI volnere campos !

Hic, ubi faxa jacent disperso infecta cerebro,
Atque interruptis hiscunt divortia muris,
Vexillum intrepidus * fixit, cui tempora dudum
Budenses palmæ, peregrinaque laurus obumbrat.
Ille ruens aciem in mediam, qua ferrea grando
Sparsa furit circum, et plumbi denfiffimus imber,
Sulphuream noctem, tetrasque bitumine nubes
Ingreditur, crebroque rubentem fulgure fumum.
Ut vario anfractu, et disje&tis undique faxis
Mænia discedunt, fcopulisque immane minantur
Desuper horrificis, & formidabile pendent !

Hic peftem occultam, et fæcundas sulphure moles
Cernere erat, magno quas inter mota tumaltu
Prælia fervebant ; subito cum clauftra fragore
Horrendum disrupta tonant, femiuftaque membra,
Fumantesque artus, laniataque corpora lethum
Corripit informe, et rotat ater in æthere turbo.

* Honoratiffimus D, Dominus CUTTS, Baro de Gowran, &c.

Sic, poftquam Enceladi dejecit fulmine fratres
Coelicolum pater, et vetuit contemnere divos :
Divulsam terræ faciem, ingentesque ruinas
Mortales stupuere ; altum hinc mirantur abelle
Pelion, invertique imis radicibus Offam ;
Hic fluvium moles inter confusaque saxa
Rez tare, atque aliis discentem currere ripis.
Stant dubii, et notos montes umbrasque requirunt,
Errore ambiguo elusi, et novitate locorum.

Nempe hic Auriaci nuper vexilla fecutæ
Confluxere acies, hic, aspera corda, Britanni,
Germanufque ferox, et juncto fædere Belga;
Quique traci Borex, et cælo damnatus iniquo
Vitam agit in tenebris; et qui dudum ore perusto
Decolor admoti prodit veftigia Phæbi :
Undique conveniunt, totum conferipta per orbem
Agmina, Nassovique latus focialibus armis
Circumfusa tegunt, fremitufque et murmura miscent,
Tam vario disjuncta situ, tot diffona linguis.

Te tamen e mediis, * Ductor Fortiffime, turmis
Exere, Tu vitam (si quid mea carmina poffunt)
Accipies, populique encomia fera futuri,
Quem varias edoctum artes, ftudiisque Minerva
Omnibus ornatum Marti Rhedycina furenti
Credidit invita, e tanto se jactat alumno.
Hunc nempe ardorem, atque immensos pectoris æftus

[ocr errors]

Infig. Dom. Chriftoph. Codrington, unus ex Regii SaHellirii Præfectis.

Non

[ocr errors]

Non jubar Arctoum, aut noftri penuria cæli,
Sed plaga torridior, qua fol intentius omnes
Effundit radios, totique obnoxia Phoebo
India progenuit, tenerisque incoxit ab annis
Virtutem immodicam, et generosa incendia mentis.

Jam quoque torpentem qui infelix fufpicit Areton,
Brumamque æternam frigusque perambulat, urfæ
Horridus exuviis, Gulielmi ingentia facta
Describit sociis, pugnataque in ordine bella
Attentus numerat, neque brumam aut frigora curat.
En! vastos nivium tractus et pallida regna
Deserit, imperio extremum * qui subjicit orbem,
Indigenasque hyemes, Britonumque Heroa pererrat
Luminibus tacitis ; fubeunt nunc fufa Namurcæ
Mania, nunc tardo quæ fanguine plurima fluxit
Boinia, nunc dubii palma indiscreta Seneffi..
Quæ facies, et quanta viri! quo vertice in auras
Affurgit! quali firmat vestigia gressu,
Majeftate rudi, et torvo fpectabilis ore.

Sic olim Alcides, immania membra Leonis
Inftratus spoliis, vafta se mole ferebat,
Evandri amplexus dextramque adjungere dextræ
Cum peteret, tectisque ingens fuccederet hofpes.

Dum pugnas, Gulielme, tuas, camposque cruentos
Accipit, in venis ebullit vividus humor,
Corda micant crebro, et mentem ferit æmulus ardor.
Non jam Riphæos hoftis populabitur agros

* Moscoviæ Imperator,

Impune, Impune, aut agitabit inultas Sarmata prædas.

Quis tamen ille procul fremitus! Quæ murmura vulgi
NASSOVIUM ingeminant ! video cava littora circum
Fervere remigibus, subitisque albescere velis.
Anglia solve metus, et inanes mitte querelas,
Nassovi secura tui, defifte tumentes
Profpicere in fluctus animo suspensa, trucesque
Objurgare notos, tardamque requirere puppim :
Optatus tibi Cæsar adeft, nec ut ante videbis
Sollicitum belli ftudiis, fatalia Gallo
Confilia et tacitas versantem in pectore pugnas.
Olli grata quies et pax tranquilla verendum
Composuit vultum, lætosque afiavit honores.

Ut denso circum fe plurimus agmine miles
Agglomerat lateri! ut patriam veteresque penates
Respicit exultans ! juvat oftentare recentes
Ore cicatrices, et vulnera cruda, notasque
Mucronum infignes, afflataque fulphure membra.
Chara ftupet conjux, reducisque incerta mariti
Veftigat faciem; trepida formidine proles
Stat procul, et patrios horrescit nescia vultus.
Ille graves casus, duri et discrimina belli
Enumerat, tumidifque inftaurat prælia verbis.
Sic, poftquam in patriam fæcunda heroibus Argo
Phryxeam attulerat pellem, lanamque rigentem
Exposuit Graiis, et tortile velleris aurum,
Navita terrificis infamia littora monftris
Describit, mixto fpirantem incendia fumo

Serpentem,

*

Serpentem, vigilefque feras, plauftroque gementes
Insolito tauros, et anhelos igne juvencos.

Te tamen, O quantis GULIELME erepte periclis,
Accipimus reducem : tibi Diva Britannia fundit
Plebemque et proceres: medias quacunque per urbes
Ingrederis, crebræ confurgunt undique pompæ,
Gaudiaque et plausus: mixto ordine vulgus euntem
Circumftat fremitu denso: Tibi Jupiter annum
Serius invertit, luces mirata serenas
Ridet Hyems, festoque vacat cælum omne triumpho.

Jamque * Nepos tibi parvus adeft, lætoque juventæ Inceffu, et blando teftatur gaudia risu. Ut Patrius vigor atque elati gratia vultus Cæsareum fpirant, majeftatemque verendam Infundunt puero! ut Mater formosa serenat Auguftam frontem, et fublimia temperat ora! Agnosco faciem ambiguam, mixtosque parentes. Ille tuas, GULIELME, acies, et tristia bella, Pugnasque innocua dudum sub imagine luất. Nunc indignanti fimilis fugitiva pufillæ Terga premit turmæ, et falsis terroribus implet, Sternitque exiguum ficto cognomine Gallum. Nunc fimulat curres, et propugnacula parva Nominibus fignat variis ; fubitoque tumultu Sedulus infirmas arces, humilemque Namurcam Diruit: interea generosæ in pectore flammæ Affurgunt fenfim juveni, notat ignis honeftas

* Celâllimus Princeps Dux Gloceftrenfis.

Purpurea

« PreviousContinue »