Page images
PDF
EPUB

Purpureo fervore genas, et amabilis horror.

Quis tamen Auguftæ immenfas in carmine pompas
Inftruet, in luteos ubi vulgo effufa canales
Vina rubent, variatque infectas purpura fordes ?
Quis lapsus referet ftellarum, et fi&tile cælum,
Qua laceram oftendunt redolentia compita chartam,
Sulphuris exuvias, tubulosque bitumine caffos ?

En procul attonitam video clarescere noctem
Fulgore insolito! ruit undique lucidus imber,
Flagrantesque hyemes ; crepitantia fidera passim
Scintillant, totoque pluunt incendia cælo.
Nec minus in terris Vulcanus mille figuras
Induit, ignivomasque feras, et fulgida monftra,
Terribiles visu formas ! hic membra Leonis
Hispida mentitur, tortisque comantia flammis
Colla quatit, rutilasque jubas; hic lubricus Anguem
Ludit, subsiliens, et multo fibilat igne.

Lætitiam ingentem atque effusa hæc gaudia civis
Jam tandem fecurus agit, pofitoque timore
Exercet ventos, claffemque per ultima mundi
Impune educit, pelagoque licentius errat :
Seu constricta gelu, mediisque horrentia Cancri
Mensibus arva videt; feu turgida malit olenti
Tendere vela noto, qua thurea flamina miscet
Æolus, et placidis perfundit odoribus auras.

Vos animæ illuftres heroum, umbræque recentes,
Quarum trunca jacent et adhuc fillantia crudis
Corpora vulneribus, quibus hæc optabilis orbi

Parta

Parta quies, nondum Nassovo abducite vestro
Fida satellitia, at solitis ftipate catervis
Ductorem, et tenues circum diffundite turmas.
Tuque M A R 1 A, tuos non unquam oblita Britannos,
O Diva, O patiens magnum expectare maritum,
Ne terris Dominum invideas, quanquam amplius illum
Detineant, longamque agitent sub vindice pacem.

XXC BAROMETR I Descriptio. Quran

U A penetrat foflor terræ cæca antra, metallo

Fæcunda informi, rudibusque nitentia venis;
Dum ftupet occultas gazas, nummosque futuros,
Eruit argenti latices, nitidumque liquorem ;
Qui nullo effusus prodit vestigia tractu,
Nec terram figno revolubilis imprimit udo,
Sed fractus fparfim in globulos formam ufque rotundam
Servat, et in teretes lapfans fe colligit orbes.

Incertum qua fit natura, an negligat ultra
Perficier, jubar et maturus inutile temnat ;
An potius solis vis imperfecta relinquat
Argentum male coctum, divitiasque fluentes :
Quicquid erit, magno se jactat nobilis usu;
Nec Deus effulfit magis afpectabilis olim,
Cum Danaen flavo circum. pretiosus amictu
Ambiit, et gratam fuadente libidine formam,

Depluit

[ocr errors]

Depluit irriguo liquefactum Numen in Auro.

Quin age, sume tubum fragilem, cui denfior aër
Exclusus ; fundo vitri fubfidat in imo
Argenti ftagnum; ut pluvia impendente metallum
Mobile descendat, vel contra, ubi poftulat æftus,
Prodeat hinc liquor emergens, et rursus inane
Occupet ascensu, tubulumque excurrat in omnem.

Jam cæli faciem tempeftatesque futuras
Conscia lympha monet, brumamque et frigora narrat.
Nam quoties liquor insurgit, vitreoque canali
Sublatum nequeunt ripæ cohibere priores;
Tum lætos sperare dies licet, arva fatentur
Æftatem, et large diffuso lumine rident.
Sin fese immodicum attollens Argenteus humor,
Et nimium oppreffus, contendat ad ardua vitri,
Jam fitiunt herbæ, jam fuccos flamma feraces
Excoquit, et languent consumto prata virore.

Cum vero tenues nebulas spiracula terræ
Fundunt, et madidi fluitant super æquora fumi,
Pabula venturæ pluviæ ; tum fusile pondus
Inferiora petit; nec certior Ardea cælos
Indicat humentes, medias quando ætheris oras
Tranando, crassa fruitur fublimius aura,
Discutit et madidis rorantia nubila pennis.
Nunc guttæ agglomerant, dispersas frigora ftipant
Particulas, rarusque in nimbum cogitur humor:
Prata virent, segetem fæcundis imbribus æther
Irrigat, et bibulæ radici alimenta miniftrat.

Quin ubi plus æquo descendens uda metalli
Fundum amat, impatiens pluviæ, metuensque procellam,
Agricolæ caveant; non hoc impune colonus
Afpicit; oftendet mox fæta vaporibus aura
Collectas hyemes, tempeftatemque sonoram.
At licet Argentum mole incumbente levatum
Subfidat, penitusque imo se condat in alveo,
Cætera quæque tument ; everfis flumina ripis
Expatiata ruunt, spumantibus æltuat undis
Diluvium, rapidique effufa licentia ponti.

Nulla tacet secreta poli mirabile vitrum,
Quin varios cæli vultus et tempora prodit.
Ante refert, quando tenui velamine tutus
Incedes, quando fperabis frigidus ignem.

Augurio hoc fretus, quanquam atri nubila cæli
Dirumpunt obscura diem, pluviasque minantur;
Machina si neget, et ludum promittat apertum,
Audax carpat iter nimbo pendente viator ;
Nec metuens imbrem, poscentes Mesfor aristas
Profternat : terræ jam bruma incumbit inermis,
Frigoraque haud nocitura cadunt, feriuntque paratos.

ΠΥΓ Μ ΑΙ Ο.

[ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]

PEnnatas acies, et lamentabile bellum

Pygmeadum refero: parvas tu, Musa, cohortes
Inftrue; tu gladios, mortemque minantia rostra,
Offensosque Grues, indignantesque pufillam
Militiam celebra; volucrumque hominumque tumultusa

Heroum ingentes animos et triftia bella
Pieridum labor exhausit, versuque sonoro
Juflit et æterna numerorum affurgere pompa :
Quis lectos Graium juvenes, et torva tuentem
Thesea, quis pedibus velocem ignorat Achillem ?
Quem dura Æneæ certamina, quem Gulielmi
Gesta latent? fratres Thebani, et Aebile fatum
G

Pompeii

« PreviousContinue »