Page images
PDF
EPUB

Pompeii quem non delaslavere legentem?
Primus ego intactas acies, gracilemque tubarum
Carmine depingam fonitum, nova caftra secutus ;
Exiguosque canam pugiles, Gruibusque malignos
Heroas, nigrisque ruentem è nubibus hoftem.

Qua solis tepet ortu, primitiisque diei
India læta rubet, medium inter inhospita faxa
(Per placidam vallem, et paucis accesla vireta)
Pygmæum quondam fteterat, dum fata finebant,
Imperium. Hinc varias vitam excoluere per artes
Seduli, et afliduo fervebant arva popello.
Nunc fi quis dura evadat per faxa viator,
Desertosque lares, et valles ossibus albas
Exiguis videt, et vestigia parva stupescit.
Desolata tenet victrix impune volucris
Regna, et securo crepitat Grus improba nido.
Non fic, dum multos ftetit insuperabilis annos
Parvula progenies; tum, fi quis cominus ales
'Congredi, et immixtæ auderet fe credere pagna,
Miles atrox aderat, fumptisque feroculus armis
Sternit humi volucrem moribundam, humerisque reportat
Ingentem prædam; cæloque epulatur in hofte.
Sæpe improvisas mactabat, fæpe juvabat
Diripere aut nidum, aut ulcisci in prole parentem.
Nempe larem quoties multa conftruxerat arte,
Aut uteri posuisset onus, volucremque futuram;
Continuo vultu fpirans immane minaci
Omnia vaftaret miles, foetusque necaret

Immeritos,

Immeritos, vitamque abrumperet imperfectam,
Cum tepido nondum maturuit hoftis in ovo.

Hinc caufæ irarum, bella hinc, fatalia bella,
Atque acies letho intente, volucrumque virumque
Commiflæ ftrages, confusaque mortis imago.
Non tantos motus, nec tam memorabile bellum,
Mæonius quondam sublimi carmine vates
Lusit; ubi totam ftrepituque armisque paludem
Miscuit: hic (visu miserabile !) corpora murum
Sparsa jacent juncis transfixa, hic gutture rauco
Rana dolet, pedibusque abscisso poplite ternis
Reptat humi, solitis nec sese faltibus effert.

Jamque dies Pygmæo aderat, quo tempore cæsi
Poenituit fætus, intactaque maluit ova.
Nam super his accenfa graves exarsit in iras
Grus ftomachans ; omnesque fimul, quas Strymonis unda,
Aut ftagnum Mareotidis, imi aut uda Caystri
Prata tenent, adsunt; Scythicaque excita palude,
Et conjurato volucris descendit ab Iftro,
Stragesque immensas et vulnera cogitat absens,
Exacuitque ungues ictum meditata futurum,
Et roftrum parat acre, fugæque accommodat alas.
Tantus amor belli, et vindi&tæ arrecta cupido.
Ergo ubi ver nactus proprium, fufpenfus in alto
Aëre concuflis exercitus obftrepit alis,
Terræque immensos tractus, femotaque longe
Æquora despiciunt, Boreamque et nubila tranant
Innumeri: crebro circum ingens fluctuat æther

Flamine,

G 2

Flamine, et assiduus miscet cælum omne tumultus.

Nec minor in terris motus, dum bella facessit Impiger, instituitque agmen, firmatque phalangas, Et furit arreptis animosus homuncio telis: Donec turma duas composta excurrat in alas, Ordinibusque frequens, et marte instructa perito.

Jamque acies inter medias fefe arduus infert Pygmeadum ductor, qui majeftate verendus Incesfuque gravis reliquos fupereminet omnes Mole gigantea, mediamque affurgit in ulnam. Torvior aspectu (hoftilis nam insculpferat unguis Ore cicatrices) vultuque oftentat honesta Roftrorum figna, et crudos in pectore morsus. Immortali odio, æternisque exercuit iris Alituum gentem, non illum impune volucris, Aut ore, aut pedibus peteret confisus aduncis. Fatalem quoties Gruibus diftrinxerat ensem, Truncavitque alas, celerique fugam abstulit hosti! Quot fecit ftrages ! quæ nudis funera pullis Intulit, heu ! quoties implevit Strymona fletu !

Jamque procul fonus auditur, piceamque volantum Prospectant nubem bellumque hoftesque ferentem. Crebrescit tandem, atque oculis fe plurimus offert Ordinibus structus variis exercitus ingens Alituum, motisque eventilat aëra pennis. Turba polum replet, specieque immanis obumbrat Agmina Pygmæorum, et densa in nubibus hæret : Nunc densa, at patriis mox reddita rarior oris.

Belli ardent studio Pygmæi, et lumine fævoj
Suspiciunt hoftem; nec longum tempus, et ingens
Turba Gruum horrifico sese super agmina lapsu
Præcipitat gravis, et bellum sperantibus infert :
Fit fragor ; avulla volitant circum aera plumæ.
Mox defella iterum levibus fefe eripit alis,
Et vires reparata iterum petit impete terras.
Armorum pendet fortuna: hic fixa volucris
Cuspide, fanguineo fese furibunda rotatu
Torquet agens circum, roftrumque intendit in hoftem
Imbelle, et curvos in morte recolligit ungues.
Pygmæi hic ftillat lentus de vulnere fanguis,
Singultusque ciet crebros, pedibufque pusillis
Tundit humum, et moriens unguem execratur acutum.
Æftuat omne folum ftrepitu, tepidoque rubescit
Sanguine, fparguntur gladii, fparguntur et alæ,
Unguesque et digiti, commistaque rostra lacertis.

Pygmeadum sævit, mediisque in millibus ardet
Ductor, quem late hinc atque hinc pereuntia cingunt-
Corpora fusa Gruum; mediaque in morte vagatur,
Nec plausu alarum, nec roftri concidit ictu.
Ille Gruum terror, illum denfiffima circum
Miscetur pugna, et bellum omne laborat in uno::
Cum, subito appulsus (sic Dî voluere) tumultu,
Ex inopino ingens et formidabilis Ales
Comprendit pedibus pugnantem ; et (triste relatu)
Sustulit in cælum; bellator ab unguibus hæret
Pendulus, agglomerat ftrepitu globus undique densus

Alituum ,

G 3

[ocr errors]

Alituum; fruftra Pygmæi lumine mæfto
Regem inter nubes lugent, solitoque minorem
Heroem afpiciunt Gruibus plaudentibus escam.

Jamque recrudescit bellum, Grus desuper urget
Pygmæum roftro, atque hostem petit ardua morsu ;
Tum fugit alta volans; is sursum brachia jactat
Vulneris impatiens, et inanes sævit in auras.
Talis erat belli facies, cum Pelion ingens
Mitteret in cælum Briareus, folioque Tonantem
Præcipitem excuteret ; fparguntur in æthere toto
Fulminaque fcopulique: flagrantia tela deorsum
Torquentur Jovis acta manu, dum vasta Gigantum
Corpora fusa jacent, femiuftaque sulphure fumant.

Viribus abfumptis penitus Pygmeĩa tandem
Agmina languescunt; ergo pars vertere terga
Horribili perculsa metu, pars tollere vocem
Exiguam ; late populus Cubitalis oberrat.
Inftant a tergo volucres, lacerantque trahuntque
Immites, certæ gentem extirpare nefandam.

Sic Pygmæa domus multos dominata per annos,
Tot bellis defuncta, Gruum tot læta triumphis,
Funditus interiit: Nempe exitus omnia tandem
Certus Regna manet, funt certi denique fines,
Quos ultra transire nefas: fic corruit olim
Assyriæ Imperium, fic magnæ Persidis imis
Sedibus eversum est, et majus utroque Latinum.
Elyfii valles nunc agmine luftrat inani,
Et veterum Heroum miscetur grandibus umbris

Plebs

« PreviousContinue »