Page images
PDF
EPUB

Plebs parva : aut, fi quid fidei mereatur anilis
Fabula, Paftores per noctis opaca pufillas
Sæpe vident umbras, Pygmæos corpore caffos.
Dum fecura Gruum, et veteres oblita labores,
Lætitiæ penitus vacat, indulgetque choreis,
Anguftosque terit calles, viridefque per orbes
Turba levis falit, et lemurum cognomine gaudet.

[blocks in formation]

RESURRECTIO

DELINEATA

Ad Altare Col. Magd. Oxon.

E Gregios fuci tractus, calamique labores,

Surgentesque hominum formas, ardentiaque ora Judicis, et fimulachra modis pallentia miris, Terribilem visu pompam, tu carmine Mula Pande novo, vatique facros accende furores,

Olim planitiem (quam nunc foecunda colorum
Insignit pictura) inhonefto et fimplice cultu
Vestiit albedo, fed ne rima ulla priorem
Agnofcat faciem, mox fundamenta futuræ
Subitravit pictor tabulæ, humoremque fequacem
Per muros traxit ; velamine mænia crasso
Squallent obducta, et rudioribus illita fucis.

Utque (polo nondum ftellis fulgentibus apto)
Ne spatio moles immensa dehiscat inani,
Per cava cælorum, et convexa patentia late
Hinc atque hinc interfusus fluitaverat æther;
Mox radiante novum torrebat lumine mundum

Titan, et pallens alienos mitius ignes
Cynthia vibrabat; crebris nunc confitus aftris
Scintillare polus, nunc fulgor Lacteus omne
Diffuere in cælum, longoque albescere tractu.

Sic, operis poftquam lutit primordia pictor,
Dum fordet paries, nullumque fatetur Apellem,
Cautius exercet calamos, atque arte tenacem
Confundit viscum, succosque attemperat, omnes
Inducit tandem formas ; 'apparet ubique
Muta cohors, et picturarum vulgus inane.

Aligeris muri vacat ora suprema miniftris,
Sparsaque per totam cæleftis turba tabellam
Raucos inspirat lituos, buccafque tumentes
Inflat, et attonitum replet clangoribus orbem.
Defunctis fonus auditur, tabulamque per imam
Picta gravescit' humus, terris emergit apertis
Progenies rediviva, et plurima surgit imago.

Sic, dum fæcundis Cadmus dat semina fulcis,
Terra tumet prægnans, animataqué gleba laborat;
Luxuriatur ager segete spirante, calescit
Omne folum, crescitque virorum prodiga meslis. .

Jam pulvis varias terræ dispersa per oras,
Sive inter venas teneri concreta metalli,
Sensim diriguit, feu sese immiscuit herbis,
Explicita eft ; molem rursus coalescit in unam -
Divisum funus, sparsos prior alligat artus
Junctura, aptanturque iterum coëuntia membra..
Hic nondum fpecie perfecta resurgit imago,
G 5

Velua

3

Vultum truncata, atque inhonefto vulnere nares
Manca, et adhuc deest informi de corpore multum.
Paulatim in rigidum hic vita insinuata cadaver
Motu ægro vix dum redivivos erigit artus.
Inficit his horror vultus, et imagine tota
Fusa per attonitam pallet formido figuram.

Detrahe quin oculos fpectator, et, ora nitentem
Si poterint perferre diem, medium inspice murum,
Qua fedet orta Deo proles, Deus ipse, sereno
Lumine perfusus, radiisque inspersus acutis.
Circum tranquillæ funduntur tempora flammæ,
Regius ore vigor spirat, nitet ignis ocellis,
Plurimaque effulget majestas numine toto.
Quantum dissimilis, quantum o! mutatus ab illo,
Qui peccata luit cruciatus non sua, vitam
Quando luctantem cunctata morte trahebat !
Sed fruftra voluit defunctum Golgotha numen
Condere, dum victa fatorum lege triumphans
Nativum petiit coelum, et super æthera vectus
Despexit lunam exiguam, folemque minorem.

Jam latus effoffum, et palmas oftendit utrasque,
Vulnusque infixum pede, clavorumque recepta
Signa, et transacti quondam vestigia ferri.
Umbræ huc felices tendunt, numerosaque cælos
Turba petunt, atque immortalia dona capeffunt.
Matres, et longæ nunc reddita corpora vitæ
Infantum, juvenes, pueri, innuptæque puellæ
Stant circum, atque avidos jubar immortale bibentes

Affigunt

Affigunt oculos in Numine; laudibus æther
Intonat, et læto ridet cælum omne triumpho.
His amor impatiens conceptaque gaudia mentem
Funditus exagitant, imoque in pectore fervent.
Non æque exultat flagranti corde Sibylle,
Hofpite cum tumet incluso, et præcordia sentit
Mota Dei stimulis, nimioque calentia Phcebo.

Quis tamen ille novus perftringit lumina fulgor ?
Quam Mitra effigiem diftinxit pictor, honefto
Surgentem e tumulo, alatoque satellite fultam?
Agnoso faciem, vultu latet alter in illo
*Wainfletus, fic ille oculos, fic ora ferebat:
Eheu quando animi par invenietur Imago !
Quando alium fimilem virtus habitura!
Irati innocuas fecurus numinis iras
Afpicit, impavidosque in Judice figit ocellos.

Quin age, et horrentem commixtis igne tenebris
Jam videas scenam ; multo hic ftagnantia fuco
Monia flagrantem liquefacto sulphure rivum
Fingunt, et falsus tanta arte accenditur ignis,
Ut toti metuas tabulæ, ne flamma per omne
Livida serpat opus, tenuesque abfumpta recedat
Pictura in cineres, propriis peritura favillis.
Huc turba infelix agitur, turpisque videri
Infrendet dentes, et rugis contrahit ora.
Vindex a tergo implacabile fævit, et ensem
Fulmineum vibrans acie flagrante scelestos

[ocr errors]

* Coll. Magd. Fundator.

Jam

« PreviousContinue »