Page images
PDF
EPUB

Jam Paradiseis iterum depellit ab oris.
Heu! quid agat tristis? quo fe cæleftibus iris
Subtrahat? o! quantum vellet nunc æthere in alto
Virtutem colere! at tandem suspiria ducit
Nequicquam, et fero in lachrymas effunditur ; obftant
Sortes non revocandæ, et inexorabile numen.

Quam varias aperit veneres pictura! periti
Quot calami legimus vestigia! quanta colorum
Gratia se profert ! tales non discolor Iris
Oftendat, vario cum lumine floridus imber
Rore nitet toto, et gutta scintillat in omni.

O fuci nitor, o pulchri durate colores ! Nec, pictura, tuæ languescat gloria formæ, Dum lucem videas, qualem exprimis ipfa, fupremam.

SPHÆ

SPHÆRISTERIUM.

HI

IC ubi graminea in latum sese explicat æquor

Planities, vacuoque ingens patet area campo, Cum folem nondum fumantia

prata

fatentur
Exortum, et tumidæ pendent in gramine guttæ,
Improba falx noctis parva incrementa prioris
Desecat, exiguam radens a cespite meslem:
Tum motu affiduo faxum versatile terram
Deprimit extantem, & furgentes atterit herbas.
Lignea percurrunt vernantem turba palæftram
Uncta, nitens oleo, formæ quibus effe rotundæ
Artificis ferrum dederat, facilisque moveri.
Ne tamen offendant incauti errore globorum,
Quæque suis incisa notis ftat fphæra ; fed unus
Hanc vult, quæ infuso multum inclinata metallo
Vertitur in gyros, et iniquo tramite currit;
Quin alii diversa placet, quam parcius urget
Plumbea vis, motuque finit procedere recto.

Poftquam ideo in partes turbam diftinxerat æquas
Confilium, aut sors ; quisque suis accingitur armis.
Evolat orbiculus, quæ curfum meta futurum
Defignat; jactique legens vestigia, primam,
Qui certamen init, fphæram demittit, at illa

Leniter

[merged small][ocr errors][ocr errors]

Leniter effusa, exiguum quod ducit in orbem,
Radit iter, donec fenfim primo impete fesso
Subfiftat ; subito globus emicat alter et alter.

Mox ubi funduntur late agmina crebra minorem
Sparfa per orbiculum, fipantque frequentia metam,
Atque negant faciles aditus; jam cautius exit,
Et leviter sese infinuat revolubile lignum.
At fi forte globum, qui misit, spectat inertem
Serpere, et impreffum fubito languescere motum,
Pone urget fphæræ vestigia, et anxius inftat,
Objurgatque moras, currentique imminet orbi.
Atque ut segnis honos dextræ servetur, iniquam
Incusat terram, ac furgentem in marmore nodum.

Nec risus tacuere, globus cum volvitur actus
Infami jactu, aut nimium vestigia plumbum
Allicit, et fphæram a recto trahit infita virtus.
Tum qui projecit, ftrepitus effundit inanes,
Et, variam in fpeciem distorto corpore, falsos
Increpat errores, et dat convitia ligno.
Sphæra sed, irarum temnens ludibria, cæptum
Pergit iter, nullifque movetur furda querelis.

Illa tamen laudes summumque meretur honorem,
Quæ non dirumpit eursum, abfiftitque moveri,
Donec turbam inter crebram dilapfa fupremum
Perfecit ftadium, et metæ inclinata recumbit.
Hoftis at hærentem orbiculo detrudere fphæram
Certat, luminibusque viam fignantibus omnes
Intendit vires, et miffile fortiter urget :

Evolat adducto non segnis fphæra lacerto.

Haud ita profiliens Elèo carcere pernix Auriga invehitur, cum raptus ab axe citato Currentesque domos videt, et fugientia tecta.

Si tamen in duros, obstructa satellite multo,
Impingant socios, confundatque orbibus orbes;
Tum fervet bilis, fortunam damnat acerbam,
Atque Deos atque astra vocat crudelia

Si vero incursus faciles, aditumque patentem
Inveniat, partoque hoftis spolietur honore:
Turba fremit confusa, fonisque frequentibus, euge,
Exclamant socii ; plausu ftrepit omne viretum.

Interea feffos inimico Sirius astro
Corripit, et falsas exudant corpora guttas;
Lenia jam Zephyri spirantes frigora, et umbræ
Captantur, vultuque fuens abftergitur humor,

AD

A D

D. D. HANNES,

INSIGNISSIM U M

MEDICUM et POETA M.

Qui canoro blandius Orpheo O

Vocale ducis carmen, et exitu Feliciore luctuofis

Sæpe animam.revocas ab umbris, Jam seu solutos in numerum pedes Cogis, vel ægrum et vix animæ tenax Corpus tueris, feu cadaver

Luminibus penetras acutis ;
Opus relinquens eripe te moræ,
Frontemque curis solicitam explica,
Scyphumque jucundus require

Purpureo gravidum Lyæo.
Nunc plena magni pocula postules
Memor WILHELMI, nunc moveat fitim
Minister ingens, imperîque

Præfidium haud leve, MONT ACUTUS.

« PreviousContinue »