Page images
PDF
EPUB

Omitte tandem triste negotium
Gravesque curas, heu nimium pius!
Nec cæteros cautus mederi

Ipfe tuam minuas falutem.
Frustra cruorem pulsibus incitis
Ebullientem pollice comprimis,
Attentus explorare venam

Quæ febris exagitet tumentem : Fruftra liquores quot Chymica expedit Fornax, et error sanguinis, et vigor Innatus herbis te fatigant:

Serius aut citius fepulchro Debemur omnes, vitaque deseret Expulfa morbis corpus in hofpitum, Lentumque deflebunt nepotes

(Relliquias animæ) cadaver.
Manes videbis tu quoque fabulas,
Quos pauciores fecerit ars tua;
Suumque victorem viciffim

Subjiciet Libitina victrix.
Decurrit illi vita beatior
Quicunque lucem non nimis anxius
Reddit moleftam, urgetve curas

Sponte sua fatis ingruentes ;
Et
quem

dierum lene fluentium Delectat ordo, vitaque mutuis Felix amicis, gaudiifque

Innocuis bene temperata.

Machina

[ocr errors][merged small][merged small][merged small]

A

Dmiranda cano levium spectacula rerum,

Exiguam gentem, et vacuum fine mente popellum ;
Quem, non furreptis cceli de fornice flammis,
Innocua melior fabricaverat arte Prometheus.

Compita qua risu fervent, glomeratque tumultum
Histrio, delectatque inhiantem scommate turbam ;
Quotquot lætitiæ studio aut novitate tenentur,
Undique congrefli permiffa fedilia complent,
Nec confusus honos; nummo subfellia cedunt
Diverso, et varii ad pretium ftat copia fcamni.
Tandem ubi subtrahitur velamen, lumina passim
Angustos penetrant aditus, qua plurima visum
Fila secant, ne, cum vacuo datur ore fenestra,
Pervia fraus pateat: mox ftridula turba penates
Ingreditur pictos, et mcenia squallida fuco.
Hic humiles inter fcenas, anguftaque clauftra,
Quicquid agunt homines, concursus, bella, triumphos,
Ludit in exiguo plebecula parva theatro.

Sed

[ocr errors]

Sed præter reliquos incedit HOMUNCIO rauca
Voce strepens; major subnectit fibula vestem,
Et referunt vivos errantia lumina motus ;
In ventrem tumet immodicum ; pone eminet ingens
A tergo gibbus; Pygmæum territat agmen
Major, et immanem miratur turba Gigantem.
Hic magna fretus mole, imparibusque lacertis
Confisus, gracili jactat convitia vulgo,
Et crebro folvit, lepidum caput, ora cachinno,
Quanquam res agitur folenni feria pompa,
Spernit follicitum intractabilis ille tumultum,
Et risu importunus adeft, atque omnia turbat.
Nec raro invadit molles, pictamque protervo
Ore petit Nympham, invitoque dat ofcula ligno.

Sed comitum vulgus diversis membra fatigant
Ludis, et vario lascivit mobile faltu.

Sæpe etiam gemmis rutila, et spectabilis auro,
Lignea gens prodit, nitidisque superbit in ostris.
Nam, quoties feftam celebrat fub imagine lucem,
Ordine composito Nympharum incedit honeftum
Agmen, et exigui proceres, parvique Quirites.
Pygmæos credas pofitis mitefcere bellis,
Jamque, infensa Gruum temnentes prælia, tutos
Indulgere jocis, tenerisque vacare choreis.

Tales, cum medio labuntur fidera cælo,
Parvi fubfiliunt Lemures, populusque pufillus
Feftivos, rediens sua per veftigia, gyros
Ducit, et anguftum crebro pede pullitat orbem.

Mane

[ocr errors]

Mane patent greffus ; hic succos terra feraces
Concipit, in multam pubentia gramina furgunt
Luxuriem, tenerisque virescit circulus herbis.

A: non tranquillas nulla abdunt nubila luces,
Sæpe gravi furgunt bella, horrida bella tumultu.
Arma cient truculenta cohors, placidamque quietem
Dirumpunt pugnæ ; ufque adeo insincera voluptas
Omnibus, et mistæ castigant gaudia curæ.
Jam gladii, tubulique ingefto fulphure fæti,
Protensæque haftæ, fulgentiaque arma, minæque
Telorum ingentes fubeunt; dant claustra fragorem
Horrendum, ruptæ ftridente bitumine chartæ
Confusos reddunt crepitus, et fibila miscent.
Sternitur omne folum pereuntibus ; undique cæsze
Apparent turmæ, civilis crimina belli.

Sed poftquam infanus pugnæ deferbuit æstus,
Exuerintque truces animos, jam Marte fugato,
Diversas repetunt artes, curasque priores.
Nec raro prisci heroes, quos pagina sacra
Suggerit, atque olim peperit felicior ætas,
Hic parva redeunt specie. Cano ordine cernas
Antiquos prodire, agmen venerabile, Patres,
Rugis fulcantur vultus, prolixaque barbæ
Canities mento pendet : fic tarda senectus
TIT HONUM minuit, cum moles tota cicadam
Induit, in gracilem fenfim collecta figuram.

Nunc tamen unde genus ducat, quæ dextra latentes
Suppeditet vires, quem pofcat turba moventem,

Expediam,

Expediam. Truncos opifex et inutile lignum
Cogit in humanas species, et robore natam
Progeniem telo efformat, nexuque tenaci
Crura ligat pedibus, humerisque accommodat armos,
Et membris membra aptat, et artubus insuit artus.
Tunc habiles addit trochleas, quibus arte pusillum
Versat onus, molique manu famulatus inerti
Sufficit occultos motus, vocemque miniftrat.
His ftrueta auxiliis jam machina tota peritos
Oftendit sulcos, duri et veftigia ferri :
Hinc falit, atque agili se sublevat incita motu,
Vocesque emittit tenues, et non fua verba.

[ocr errors][merged small][merged small][merged small]

NON ufitatum carminis alitem,

BURNETT E, poscis, non humiles modos: Vulgare plectrum, languidæque

Respuis officium camænæ. Tu mixta rerum semina conscius, Molemque cernis dissociabilem,

Terramque

« PreviousContinue »