Page images
PDF
EPUB

tem sequi necesse est liberi jam erunt, rem monstratam in potius perducant. Quin contra, artem veram adolescere statuimus.?

1 So in the original. Possibly the manuscript was imperfect at the end, and the sentence completed by conjecture: for this can hardly be what Bacon wrote. The aphorism is repeated in many places, and always in the form artem inveniendi cum inventis adolescere. See the end of the first book of the Novum Organum. - J. S.

PRODROMI

SIVE

ANTICIPATIONES PHILOSOPHIÆ SECUNDÆ.

PRÆFATIO.

EXISTIM AMUS eum et amantis civis et viri prudentis personam bene simul sustinuisse, qui interrogatus an optimas leges suis civibus dedisset, optimas certe, dixit, ex iis quas illi accepturi fuissent. Atque certe quibus non tantum bene cogitasse satis est (quod non multo secus est ac bene somniasse) nisi obtineant quoque et rem ad effectum perducant, iis non optima utique, sed ex iis quæ probari verisimile est potissima, quandoque eligenda sunt. Nobis vero, licet Humanam Rempublicam, patriam communem, summo prosequamur amore, tamen legislatoria illa ratione et delectu uti liberum non est. Neque enim leges intellectui aut rebus damus ad arbitrium nostrum, sed tanquam scribæ fideles ab ipsius naturæ voce latas et prolatas excipimus et describimus. Itaque sive illæ placeant, sive per opinionum suffragia antiquentur, fides nostra omnino exsolvenda est. Neque tamen spem abjecimus, quin sint atque exoriantur apud posteros nonnulli, qui optima quæque capere et concoquere possint, et quibus ea perficere et colere curæ erit. Itaque ad illa ipsa tendere, atque fontes rerum et utilitatum aperire, et viarum indicia undique conquirere (invocata Numinis ope), nunquam dum in vivis erimus desistemus. Iidem nos, de eo quod ad omnes pertinere et in commune prodesse possit soliciti, dum ad majora contendimus, minora non aspernamur (cum illa remota, hæc parata esse soleant), nec potiora (ut arbitramur) afferentes, idcirco veteribus ac receptis, quominus illa apud plurimos valeant, intercedimus ; quinetiam ea ipsa et aucta et emendata et in honore esse cupimus. Neque enim homines aut omnes aut omnino aut statim a receptis et creditis abducere conamur. Sed quemadmodum sagitta aut missile fertur certe in processu, sed tamen interim conversiones suas perpetuo expedit, progrediendo et nihilominus rotando ; ita et nos, dum ad ulteriora rapimur, in receptis et cognitis volvimur et circumferi

i Diog. Laert. in Sol.

Quamobrem nos quoque rationis ipsius communis et demonstrationum vulgarium (abdicato licet imperio earum) honesta opera utimur; atque ea quæ nobis secundum eas inventa et judicata sunt, quæque plurimum et veritatis et utilitatis habere possunt, pari cum cæteris jure proponemus. Sed tamen neque per hoc iis quæ de rationis nativæ et demonstrationum veterum incompetentia dicta sunt derogatum quidquam intelligimus. Quin hæc potius adjunximus ad tempus, et in gratiam eorum qui justa excusatione aut virium aut occupationum retardati contemplationes suas intra veteres scientiarum plagas et provincias, aut saltem earum confinia contermina, sistere volent. Eadem iis qui veram naturæ interpretationem secundum indicia nostra accedent, eamque molientur,

mur.

namur.

T

loco diverticulorum aut tabernaculorum in via præbitorum ad solatium et levamentum esse queant; atque interim humanas fortunas aliqua ex parte juvare, et mentes cogitationibus quæ paulo arctiorem cognationem habeant cum natura perfundere.

Id vero ex facultate aliqua nostra, aut ejus fiducia, minime omi

Verum nobis dubium non est, si quis mediocris licet ingenii, sed tamen animi maturus, idola mentis suæ deponere atque inquisitionem de integro sibi decernere atque inter vera historiæ naturalis atque ejus calculos attente et diligenter et libere versari velit et possit ; quin ille ipse, quisquis sit, longe altius in naturam . penetraturus sit ex sese, et propriis et genuinis mentis viribus, denique ex meris. Anticipationibus suis, quam per omnigenam authorum lectionem, aut meditationem abstractam infinitam, aut disputationes assiduas et repetitas ; etsi machinas non admoverit, nec interpretandi formam secutus fuerit. Quare et simile quippiam nobis usu venire posse non diffidimus; præsertim cum accedat interpretandi experimentum et exercitatio, quam ipsum habitum mentis corrigere et mutare probabile est. Neque tamen hæc in eam partem accipi volumus, ac si fidem quam antiquorum placitis denegavimus nostris adhiberi postulemus. Quin contra testamur et profitemur, nos ipsos istis quæ jam proponemus, qualiacunque ea sint, teneri minime velle, ut omnia Philosophiæ nostræ Secundæ et Inductivæ tamquam integra serventur. Cogitata autem ipsa spargere, non methodo revincire, visum est. Hac enim forma pubescentibus tamquam a stirpe de integro scientiis debetur ; atque ejus est, qui non artem constituere ex connexis, sed inquisitionem liberam instituere in singnlis, in præsentia tantum velit.

PHILOSOPHICAL WORKS.

PART II.

WORKS ON

SUBJECTS CONNECTED WITH THE INSTAURATIO

MAGNA, BUT NOT MEANT TO BE INCLUDED IN IT;

ARRANGED

ACCORDING TO THE ORDER IN WHICH THEY WERE WRITTEN.

Ista enim nos tanquam in limine Historiæ Naturalis stantes prospicimus, quæ quanto magis quis se immerserit in Historiam Naturalem tanto fortasse probabit magis. Attamen testamur iterum nos hic teneri nolle. In his enim, ut in aliis, certi viæ nostræ sumus, certi sedis nostræ non sumus. — Thema Coli, 1612.

« PreviousContinue »