Page images
PDF
EPUB

evidence to the contrary, the presumption must be that these Cogitationes were composed before 1605. That they were composed before the appearance of the new star in Cygnus, cannot be so safely inferred. That star was much less conspicuous; and it is a fact that Galileo himself, treating this very same argument, mentions both the others without making any allusion to it. See Dial. dei Massimi Sistemi, p. 59. ed. Flor. 1842.

The notes to this piece are Mr. Ellis's.

J. S.

COGITATIONES DE NATURA RERUM.

COGITATIO I.

De sectione corporum, continuo, et vacuo.

DOCTRINA Democriti de atomis aut vera est, aut ad demonstrationem utiliter adhibetur. Non 1 facile enim est naturæ subtilitatem genuinam, et qualis in rebus ipsis invenitur, aut cogitatione complecti aut verbis exprimere, nisi supponatur atomus. Accipitur autem duobus sensibus atomus, non multum inter se diversis. Aut enim accipitur pro corporum sectionis sive fractionis termino ultimo sive portione minima; aut pro corpore quod vacuo caret. Quod ad primum attinet, hæc duo posita tuto et certo statui possunt. Alterum, inveniri in rebus dispertitionem et comminutionem, longe ea quæ sub adspectum cadit subtiliorem. Alterum, eam tamen infinitam non esse, nec perpetuo divisibilem. Si quis enim diligenter attendat, reperiet rerum minutias in corporibus continuatis, eas quæ in corporibus fractis et discontinuatis inveniuntur subtilitate longe vincere. Videmus enim parum croci in aqua infusum et agitatum, puta dolium aquæ ita inficere, ut ab alia aqua pura etiam visu distingui possit. Quæ certe dispertitio croci per aquam, subtilitatem exquisitissimi pulveris superat. Quod manifestum fiet, si tan

1 Nam in Gruter's copy. I. S.

tundem pulveris ligni Brasilii, vel balaustiorum, vel alicujus rei optime coloratæ (quæ tamen croci lentorem ad se in liquoribus aperiendum et incorporandum non habeat) immisceas. Itaque ridiculum erat, atomos pro parvis illis corpusculis quæ sub radiis solis conspiciuntur accipere. Ea enim pulveris instar sunt ; atomum autem, ut ipse Democritus aiebat, nemo unquam vidit, aut videre possit. Sed ista rerum dispertitio in odoribus multo magis mirabilem se ostendit. Etenim si parum croci dolium aquæ colore, at parum zibethi cœnaculum amplum odore, imbuere et inficere potest, et subinde aliud, et rursus aliud. Neque quisquam sibi fingat, odores, luminis more aut etiam caloris et frigoris, absque communicatione substantiæ diffundi; cum notare possit, odores etiam rebus solidis, lignis, metallis, adhærescere, idque ad tempus non exiguum; posse etiam frictione, lavatione, ab iisdem discuti et purgari. Verum in hisce et similibus, quod processus infinitus non sit, nemo sanus contradixerit ; cum intra spatia et limites, et corporum quantitates, hujusmodi dispertitio sive diffusio cohibeatur: ut in exemplis antedictis evidentissimum est. Quod ad secundum sensum atomi attinet, quod vacuum præsupponit, atomumque ex privatione vacui definit; bona et seria diligentia Heronis fuit, quæ1 vacuum coacervatum negavit, vacuum commistum asseruit.2 Cum enim perpetuum corporum nexum cerneret, neque inveniri prorsus aut assignari spatium aliquod quod corpore vacet ; et multo magis, cum corpora gravia et ponderosa sursum ferri, et naturas suas quoquo modo deponere et violare potius quam divulsionem absolu

1 So in Gruter's copy.-J. S.

2 See note on Nov. Org. 11. 48. [Vol. I. p. 513.]

[ocr errors][merged small][merged small][ocr errors][ocr errors]

tam a corpore contiguo patiantur, videret; naturam a
vacuo majoris notæ, sive coacervato, abhorrere prorsus
statuit. Contra, cum eandem corporis materiam con-
trahi, et coarctari, et rursus aperiri et dilatari perspi-
ceret, et spatia inæqualia, interdum majora interdum
minora, occupare et complere; non vidit quomodo
hujusmodi ingressus et egressus corporum in locis suis
fieri possit, nisi propter vacuum admistum, minus vi-
delicet corpore compresso, plus relaxato. Necesse enim
esse, contractionem istam per unum ex his tribus mo-
dis fieri; aut eo quem diximus, nempe quod vacuum
pro ratione contractionis excludatur; aut quod aliud
aliquod corpus prius intermixtum exprimatur; aut
quod sit quædam naturalis (qualis qualis ea sit) cor-
porum condensatio et rarefactio. Atque quod ad cor-
poris tenuioris expressionem attinet, ista ratio nullum
exitum habere videtur. Nam verum est, spongias, et
hujusmodi porosa, expresso aëre contrahi. De aëre
ipso autem manifestum est per plurima experimenta,
eum 1 spatio notabili contrahi posse.
Num ergo et
ipsius aëris subtiliorem partem exprimi putandum est?
et deinceps hujusmodi partis aliam, et sic in infinitum?
Nam adversissimum tali opinioni est, quod quo tenu-
iora corpora sint, eo majorem contractionem sustine-
ant; cum contra fieri oporteret, si contractio per ex-
pressionem partis tenuioris fieret. Atque de illo altero
modo, corpora scilicet eadem, nec alias mutata, tamen
magis et minus in raritate aut densitate recipere, non
multum laborandum est. Positivum enim quiddam
videtur esse, et ratione surda et inexplicata niti, qua-
lia sunt fere Aristotelis pronuntiata. Restat itaque
tertius ille modus, qui vacuum supponit. Quod si

1 cum in Gruter's copy.-J. S.

« PreviousContinue »