Page images
PDF
EPUB

veluti in aquis, natantia et ludentia, humanum genus beabunt aut opes humanas efficient auctiores? Ista enim phantasiam implent, vel inflant potius; sed nil prorsus ad operum effectionem, corporum mutationem, aut motuum regimen faciunt. Atque rursus, de motu naturali et violento, de motu ex seipso et aliunde, de terminis motuum, argutari et subtilitates captare; et hæc quoque nil admodum de corpore naturæ stringunt; sed potius in cortice describuntur. Itaque his missis, vel ad populares sermones damnatis et relegatis, illi demum rerum appetitus et inclinationes investigandæ sunt, a quibus ista, quam videmus, tanta effectuum et mutationum varietas in operibus et naturæ et artis conflatur et emergit. Atque tentandum ut naturæ, veluti Proteo, vincula injiciamus. Sunt enim genera motuum recte inventa et discreta, vera Protei vincula. Nam prout motuum, id est, incitationum et cohibitionum, stimuli et nodi adhibentur, ad illud sequitur materiæ ipsius conversio et transformatio.

IV.

De divisione vulgari Motus, quod sit inutilis, et minus

acuta.

DIVISIO Motus recepta in philosophia popularis videtur et absque fundamento, ut quæ rem per effectus tantum dividit; atque ad hoc, ut per causas sciamus, nihil conducit. Nam generatio, corruptio, augmentatio, diminutio, alteratio, latio ad locum, nil aliud quam opera et effectus motuum sunt;1 qui cum ad manifestam rerum muta

1 From this enumeration it seems that Bacon was not aware that generation and corruption were not regarded by Aristotle as kinds of motion. But see Arist. Physic. v. 1. There are, according to Aristotle, three kinds of xívŋos or motion, corresponding to the three categories which admit of contrariety; namely, Tóσоν, πоiov, and Tov. To the first corresponds in

tionem pervenerunt quæ populari notæ subjacet, tum demum hisce nominibus (pingui satis contemplatione) insigniuntur. Neque enim dubitamus quin hoc sibi velint: cum corpora per motum (cujuscunque sit generis) eo usque processerint ut formam novam teneant vel veterem ponant (quod veluti periodus quædam est, et justi spatii confectio), id motum generationis et corruptionis nominari; sin autem, manente forma, quantitatem tantummodo et dimensionem novam adipiscantur, id motum augmentationis et diminutionis dici; sin,1 manente etiam mole et claustris sive circumscriptione, tamen qualitate, actionibus, et passionibus mutentur, id motum alterationis appellari; sin, manente utique et forma et mole et quantitate, locum et nil aliud mutent, id per motum lationis significari. Verum hæc omnia, acutius et diligentius inspicienti, mensura motus sunt, et periodi sive curricula quædam motuum, et veluti pensa; non veræ differentiæ; cum quid factum sit designent, at rationem facti vix innuant. Itaque hujusmodi vocabula docendi gratia sunt necessaria, et dialecticis rationibus accommodata, naturalis autem scientiæ egentissima. Omnes enim isti motus compositi sunt, et decompositi, et multipliciter compositi; cum perite contemplantibus ad simpliciora penetrandum sit. Nam principia, fontes, causæ, et formæ motuum, id est omnigenæ materiæ appetitus et passiones, philosophiæ debentur; ac deinceps motuum impressiones sive impulsiones; fræna et reluctationes; viæ et obstructiones; alternationes et mixture; circuitus et catena; denique universus motuum processus. Neque

crement or decrement; to the second, alteration; and to the third, local motion.

1 [sic in Gruter's edition; which,] as M. Bouillet has observed, ought to be sin.

enim disputationes animosæ, aut sermones probabiles, aut contemplationes vagæ, aut denique placita speciosa, multum juvant. Sed id agendum, ut modis debitis, et ministerio naturæ convenienti, motum quemcunque in materia susceptibili excitare, cohibere, intendere, remittere, multiplicare, ac sopire et sistere possimus; atque inde corporum conservationes, mutationes, et transformationes præstare. Maxime autem ii motus sunt inquirendi, qui simplices, primitivi, et fundamentales sunt, ex quibus reliqui conflantur. Certissimum enim est, quanto simpliciores motus invenientur, tanto magis humanam potestatem amplificari, et a specialibus et præparatis materiis liberari, et in nova opera invalescere. Et certe quemadmodum verba sive vocabula omnium linguarum, immensa varietate, e paucis literis simplicibus componuntur; pari ratione universæ rerum actiones et virtutes a paucis motuum simplicium naturis et originibus constituuntur. Turpe autem fuerit hominibus, propriæ vocis tintinnabula tam accurate explorasse, ad naturæ autem vocem tam illiteratos esse; et more prisci seculi (antequam literæ inventæ essent) sonos tantum compositos et voces dignoscere, elementa et literas non distinguere.

v.1

De Quanto Materiæ certo, et quod2 mutatio fiat absque

interitu.

OMNIA mutari, et nil vere interire, ac summam materiæ prorsus eandem manere, satis constat. Atque

1 A manuscript in the British Museum (Add. 4258.), - for a full account of which see my Preface to the Cogitationes de Scientia Humanâ, the first piece in the third Part, - contains the fifth, sixth, seventh, and tenth of these Cogitationes. It has a few different readings, which I will point out nere, though they are almost all mistakes.-J. S.

2 quæ in MS.

ut omnipotentia Dei opus erat, ut aliquid crearetur e nihilo; ita et similis omnipotentia requiritur, ut aliquid redigatur in nihilum. Id sive per destitutionem virtutis conservatricis sive per actum dissolutionis fiat, nihil ad rem: tantum necesse est, ut decretum intercedat Creatoris. Hoc posito, ne cogitatio abstrahatur aut materia aliqua fictitia intelligatur, etiam illud significamus; eam a nobis introduci materiam, atque ea natura investitam, ut vere dici possit, huic corpori plus materiæ adesse, illi autem (licet eandem mensuram expleant) minus. Exempli gratia, plumbo plus, aquæ minus, aëri multo minus neque hoc solum indefinite et ratione incerta et surda, sed præcise; adeo ut calculos hæc res pati possit, veluti plus duplo, triplo, et similiter. Itaque si quis dicat aërem ex aqua fieri posse aut rursus aquam ex aëre, audiam; si vero dicat similem mensuram aquæ in similem mensuram aëris verti posse, non audiam ; idem enim est ac si dixisset aliquid posse redigi in nihilum. Similiter e converso, si dicat datam mensuram aëris (exempli gratia vesicam contenti certi aëris plenam) in similem mensuram aquæ verti posse, idem est ac si dicat aliquid fieri posse ex nihilo. Ex his itaque positis, tria præcepta sive consilia ad usum derivare jam visum est; ut homines peritius, et propter peritiam felicius, cum natura negotientur. Primum hujusmodi est, ut homines frequenter naturam de rationibus suis reddendis interpellent; hoc est, cum corpus aliquod quod prius sensui manifestum erat aufugisse et disparuisse videant, ut non prius rationes admittant1 aut liquident, quam demonstratum eis fuerit quo tandem corpus illud migraverit, et ad quæ receptum sit. Hoc, ut nunc sunt res, negligentissime fit,

1 non admittant in MS.

1

et contemplatio plerumque cum aspectu desinit ; adeo ut flammæ, rei vulgatissimæ, receptum homines non norint ; quandoquidem eam in corpus aëris mutari falsissimum sit. Secundum hujusmodi, ut cum homines 1 considerent necessitatem naturæ prorsus adamantinam quæ materiæ inest, ut se sustentet nec in nihilum cedat aut solvatur, illi rursus nullum genus vexationis et agitationis materiæ prætermittant, si ultimas ejus operationes et obstinationes detegere atque educere velint. Atque hoc consilium non admodum artificiosum certe videri possit; quis negat? sed utile tamen quiddam videtur, neque nihil in eo est. Veruntamen, si placet, etiam nunc. parum observationis huic rei adspergamus. Itaque sic habeto.2 Maximum certe homini, sive operanti sive experienti, impedimentum occurrit, quod materiæ massam certam absque diminutione aut accessione servare, et premere et subigere vix licet; sed separatione facta ultima vis eluditur. Separatio autem duplex intervenit, aut quod pars materiæ evolet, ut in decoctione: aut saltem quod secessio fit, ut in flore lactis. Intentio itaque mutationis corporum profundæ et intimæ non alia est, quam si materia omnino debitis modis vexetur ; sed tamen istæ duæ separationes nihilominus interim prohibeantur. Tum enim materia vere constringitur, ubi fugæ omnis via intercipitur. Tertium denique hujusmodi, ut homines cum corporum alterationes in eadem materiæ massa, neque aucta neque diminuta, fieri videant, primum eo errore phantasiam liberent, qui alte hæret; alterationem nempe tantummodo per separationem fieri; deinde ut sedulo et perite distinguere incipiant de alterationibus, quando ad separationem referri debeant; quando ad disordinationem tantum,

1 homines cum in MS.

2 habete in MS.

« PreviousContinue »