Page images
PDF
EPUB

aqua et in oleo antea vigebat, quadantenus exuere. Contra videmus, papyrum aqua madefactam se solvere, et consistentiam (quæ ob aërem antea in poris admistum valida erat) deponere; oleo vero madefactam, minus; quia oleum papyro minus consentiat. Idem quoque in saccharo videmus, et similibus, quæ ad aquam vel vinum intromittenda se laxant, neque sclum cum liquores illis incumbunt, sed eosdem quoque ugunt et sursum trahunt.1

VII.

De consensu corporum, quæ sensu prædita sunt, et quæ

sensu carent.

2

PASSIONES Corporum, quæ sensu dotantur, et quæ sensu carent, magnum consensum habent; nisi quod in corpore sensibili accedat spiritus. Nam pupilla oculi speculo sive aquis æquiparatur; et simili natura imagines lucis et rerum visibilium excipit et reddit. Organum autem auditus obici intra locum cavernosum conforme est, a quo vox et sonus optime resultat. Attractiones autem rerum inanimatarum, et rursus horrores sive fugæ (eas dico, quæ ex proprietate fiunt) in animalibus, olfactui atque odoribus gratis et odiosis conveniunt. Tactus autem ratio et gustus, omnem quæ in corporibus inanimatis accidere possit aut violentiam aut contra insinuationem almam et amicam, ac universas earundem passionum figuras, veluti vates aut interpres exprimit. Nam compressiones, extensiones, erosiones, separationes, et similia, in corporibus mor

1 The following sentence is added in the MS.: "Eadem est et spongiarum ratio Quin et metalla dum per calorem liquefiant, majorem partium æqualitatem deposita naturali congelatione obtinent." — J. S.

2 loco cavernoso in MS.

tuis in processu latent, nec nisi post effectum manifestum percipiuntur. In animalibus autem cum sensu doloris secundum diversa genera aut characteres violentiæ peraguntur, permeante per omnia spiritu. Atque ab hoc principio deducitur cognitio, num forte alicui animantium adsit alius quispiam sensus, præter eos qui notantur; et quot et quales sensus in universo animantium genere esse possint. Ex passionibus enim materiæ rite distinctis sequetur numerus sensuum, si modo organa competant et accedat spiritus.

VIII.

De Motu Violento, quod sit fuga et discursatio partium rei propter pressuram, licet minime visibilis.

MOTUS violentus (quem vocant) per quem missilia, ut lapides, sagittæ, globi ferrei, et similia per aërem volant, fere omnium motuum est vulgatissimus. Atque in hujus tamen observatione et inquisitione miram et supinam negligentiam hominum notare licet. Neque parvo detrimento in motus istius natura et potestate investiganda offenditur; cum ad infinita sit utilis, et tormentis, machinis, et universæ rei mechanicæ, sit instar animæ et vitæ. Plurimi autem se perfunctos inquisitione putant, si motum illum violentum esse pronuntient, et a naturali distinguant. Atque is sane est Aristotelis et scholæ ejus mos proprius et disciplina, curare ut habeant homines quod pronuntient, non quod sentiant; et docere quomodo aliquis affirmando aut negando se expedire, non cogitando se explicare et sibi satisfacere possit. Alii paulo attentius, arrepto illo posito duo corpora in uno loco esse non posse, restare

aiunt ut quod fortius sit impellat, debilius cedat; eam cessionem sive fugam, si minor adhibeatur vis, non ultra durare quam prima impulsio continuetur; ut in protrusione; si autem major, etiam remoto corpore impellente ad tempus vigere, donec sensim remittatur; ut in jactu. Atque hi rursus, alio ejusdem scholæ more inveterato, primordia rei captant, de processu et exitu non solliciti; tanquam prima quæque cætera trahant; quo fit ut immatura quadam impatientia contemplationem abrumpant. Nam ad id quod corpora sub ipsum ictum cedant, aliquid afferunt; sed postquam corpus impellens jam remotum sit, adeo ut necessitas illa confusionis corporum jam plane cessaverit, cur postea motus continuetur, nihil dicunt, nec seipsi satis capiunt. Alii autem magis diligentes et in inquisitione perseverantes, cum vim aëris in ventis et similibus quæ vel arbores et turres dejicere possit animadvertissent, opinati sunt eam vim quæ hujusmodi missilia post primam impulsionem deducat et comitetur aëri debere attribui, pone corpus quod movetur collecto et ingruenti; cujus impetu corpus tanquam navis in gurgite aquarum vehatur. Atque hi certe rem non deserunt, atque contemplationem ad exitum perducunt; sed tamen a veritate aberrant. Res autem vere in hunc modum se habet. Præcipuus motus partibus

1 See Fracastorius, De Sympath. et Antipath. c. 4., to whom Bacon refers in the Nov. Org. [11. 36., Vol. I. p. 447.] That the medium through which a body is projected is the cause of its continuing to move after it has parted from that which projects it, had however been taught by Aristotle. See the Physics, viii. 10.; a passage which, though the theory of projectiles contained in it is altogether false, yet shows that Aristotle had formed a distinct though incomplete conception of the propagation of motion through any medium. Aristotle's view seems not to have been rightly understood by his commentators. See Brandis's Scholia, p. 451., at bottom; and compare Cardan, De Subtil. ii., and Vanini, Dialogi, xi.

ipsius corporis, quod volat, inesse videtur: qui, cum visu ob nimiam subtilitatem non percipiatur, homines non satis attendentes, sed levi observatione rem transmittentes, latet. Accuratius autem scrutanti manifeste constat, corpora quæ duriora sunt pressionis esse impatientissima, et ejusdem veluti sensum acutissimum habere; adeo ut quam minimum a naturali positione depulsa, magna pernicitate nitantur ut liberentur et in pristinum statum restituantur. Quod ut fiat, partes singulæ, facto principio a parte pulsata, se invicem non secus ac vis externa protrudunt ac urgent;1 et fit continua et intensissima (licet minime visibilis) partium trepidatio et commotio. Atque hoc videmus fieri in exemplo vitri, sacchari, et hujusmodi rerum fragilium ; quæ si mucrone aut ferro acuto secentur aut dividantur, protinus in aliis partibus, a tractu mucronis remotis, quasi in instanti disrumpuntur. Quod evidenter demonstrat communicationem motus pressuræ in partes succedentes. Qui motus cum per omnia moliatur et ubique tentet, ea parte confractionem inducit qua ex præcedente corporis dispositione minus fortis erat compactio. Neque tamen ipse motus, quando per omnia turbat et percurrit, sub aspectum venit, donec aperta fiat effractio sive continuitatis solutio. Rursus videmus, si forte filum ferreum, aut bacillum, aut durior pars calami (vel hujusmodi corpora, quæ flexibilia quidem sunt, non absque aliqua renitentia) inter pollicem et indicem per extrema sua curventur et stringantur, ea statim prosilire. Cujus motus causa manifeste deprehenditur non esse in extremis corporis partibus, quæ digitis stringuntur, sed in medio, quod vim patitur; ad cujus relevationem motus ille se expedit. In 1 vigent in Gruter's edition. -J. S.

hoc autem exemplo plane liquet, causam illam motus quam adducunt de impulsione aëris excludi. Neque enim ulla fit percussio, quæ aërem immittat. Atque hoc etiam levi illo experimento evincitur, cum pruni nucleum recentem et lubricum premimus, digitosque paulatim adducimus, atque hac ratione emittimus. Nam et in hoc quoque exemplo compressio illa vice percussionis est. Evidentissimus autem hujusce motus effectus cernitur, in perpetuis conversionibus sive rotationibus corporum missilium dum volant. Siquidem

ea procedunt utique, sed progressum suum faciunt in lineis spiralibus, hoc est procedendo et rotando. Atque certe is motus spiralis, cum tam sit rapidus, et nihilominus tam expeditus, et rebus quodammodo familiaris, nobis dubitationem movit, num forte, ex altiore principio non penderet. Sed existimamus non aliam causam huic rei subesse, quam eandem quam nunc tractamus. Namque pressura corporis affatim motum in partibus sive minutiis ejus excitat, ut se quacunque via expediant et liberent. Itaque corpus non solum in linea recta agitur et provolat, sed undequaque experitur, atque ideo se rotat; utroque enim modo ad se laxandum nonnihil proficit. Atque in rebus solidis subtile quiddam et abditum ; in mollibus evidens et quasi palpabile est. Nam ut cera vel plumbum, et hujusmodi mollia, malleo percussa cedunt, non tantum in directum, sed et in latera undequaque eodem modo et corpora dura sive renitentia fugiunt et in recta linea et in circuitu. Cessio enim corporalis in mollibus, et localis in duris, ratione conveniunt; atque in corporis mollis efformatione, corporis duri passio, cum fugit et volat, optime conspicitur. Interim nemo existimet nos præter motum istum (qui caput rei est) non etiam aliquas

[blocks in formation]

:

« PreviousContinue »