Page images
PDF
EPUB

partes aëri devehenti tribuere, qui motum principalem adjuvare, impedire, flectere, regere possit. Nam et ejus rei potestas est non parva. Atque hæc motus violenti sive mechanici (qui adhuc latuit) explicatio, veluti fons quidam practicæ est.

IX.

De causa motus in tormentis igneis, quod ex parte tan

tum, nec ea potiore, inquisita sit. TORMENTORUM igneorum causa, et motus tam potentis et nobilis explicatio, manca est, et ex parte potiore deficit.

Aiunt enim pulverem tormentarium, postquam in flammam conversus sit et extenuatus, se dilatare et majus spatium occupare : unde sequi, — ne duo corpora in uno loco sint, aut dimensionum penetratio fiat, aut forma elementi destruatur, aut situs partium præter naturam .totius sit (hæc enim dicuntur), - corporis quod obstat expulsionem vel effractionem. Neque nihil est, quod dicunt. Nam et iste appetitus, et materiæ passio, eti hujusmodi motus pars aliqua. Sed nihilominus in hoc peccant, quod ad necessitatem istam corporis dilatandi rem præpropera cogitatione deducunt, neque quod natura prius est distincte considerant. Nam ut corpus pulveris, postquam in flammam mutatus est, majorem locum occupet, necessitatem sane habet ; ut autem corpus pulveris inflammetur, idque tam rapide, id simili necessitate non constringitur ; sed ex præcedente motuum conflictu et comparatione pendet. Nam dubium non est, quin corpus illud solidum et grave, quod per hujusmodi motum extruditur vel removetur, antequam cedat, sedulo obnitatur; et si forte robustius sit, victoria potiatur; id est, ut non Aamma globum expellat, sed globus flammam suffocet. Itaque si loco pulveris tormentarii, sulphurem vel caphuram vel similia accipias, quæ flammam et ipsa cito corripiunt, et (-quia corporum compactio inflammationi impedimento est) ea in grana pulveris, admista cineris juniperi vel alicujus ligni maxime combustilis aliqua portione, efformes ; tamen (si nitrum absit) motus iste rapidus et potens non sequitur: sed motus ad inflammationem a mole corporis renitentis impeditur et constringitur, nec se explicat aut ad effectum pertingit. Rei autem veritas sic se habet. Motum istum, de

1 M. Bouillet reads est.

quo quæritur, geminatum et compositum reperias. Nam præter motum inflammationis, qui in sulphurea pulveris parte maxime viget, subest alius magis fortis et violentus. Is fit a spiritu crudo et aqueo, qui ex nitro maxime,, et nonnihil a carbone salicis concipitur, qui et ipse expanditur certe (ut vapores subdito calore solent), sed una etiam (quod caput rei est) impetu rapidissimo a calore et inflammatione fugit et erumpit, atque per hoc etiam inflammationi vias relaxat et aperit. Hujusce motus rudimenta et in crepitationibus aridorum foliorum lauri vel hederæ cernimus, cum in ignem mittuntur; et magis etiam in sale, qui ad rei inquisitæ naturam propius accedit. Simile etiam quiddam et in sevo candelarum madido et in flatulentis ligni viridis flammis sæpe videmus. Maxime autem eminet iste motus in argento vivo, quod corpus maxime crudum, et instar aquæ mineralis est; cujus vires (si ab igne vexetur, et ab exitu prohibeatur). non multo pulveris tormentarii viribus inferiores sunt. Itaque hoc exemplo monendi homines sunt et rogandi, ne in causarum inquisitione unum aliquod arripiant, et facile pronuntient ; sed circumspiciant, et contemplationes suas fortius et altius figant.

X.

De dissimilitudine coelestium et sublunarium quoad æter

nitatem et mutabilitatem ; quod non sit verificata.

Quod receptum est, universitatem naturæ veluti per globos recte dividi et distingui ; ut alia sit ratio coelestium, alia sublunarium ; id non absque causa introductum videtur, si in hac opinione modus adhibeatur. Dubium enim non est, quin regiones sub orbe lunari positæ et supra, una cum corporibus quæ sub eisdem spatiis continentur, multis et magnis rebus differant. Neque tamen hoc certius est quam illud, corporibus utriusque globi inesse communes inclinationes, passiones, et motus. Itaque unitatem naturæ sequi debemus, et ista distinguere potius quam discerpere, nec contemplationem frangere. Sed quod ulterius receptum est, cælestia mutationes non subire ; sublunaria vero aut elementaria, quæ vocant, iisdem obnoxia esse; et materiam horum instar meretricis esse, novas formas perpetuo appetentem ; illorum autem instar matronäe, stabili et intemerato connubio gaudentem ; — popularis opinio videtur esse, et infirina, et ex apparentia et superstitione orta. Videtur autem nobis hæc sententia ex utraque parte labilis et sine fundamento. Nam neque coelo ea competit æternitas quam fingunt, nec rursus terræ ea mutabilitas. Nam, quod ad cælum attinet, non ea nitendum est ratione, mutationes ibidem non fieri, quia sub aspectum non veniunt. Aspectum enim frustrat et corporis subtilitas et loci distantia. Nam variæ inveniuntur aëris mutationes, ut in æstu, frigore, odoribus, sonis, manifestum est, quæ sub visum non cadunt. Neque rursus (credo), si oculus in circulo lunæ positus esset, a tanto intervallo quæ hic apud nos fiunt, et qui in superficie terræ obveniunt motus et mutationes machinarum, animalium, plantarum, et hujusmodi, (quæ pusillæ alicujus festucæ dimensionem, ob distantiam, non æquant,) cernere posset. In corporibus autem quæ tantæ molis et magnitudinis sunt, ut ob dimensionum suarum amplitudinem spatia distantiarum vincere atque ad aspectum pervenire possunt, mutationes in regionibus ccelestibus fieri, ex cometis quibusdam satis liquet ; iis dico, qui2 certam et constantem configurationem cum stellis fixis servarunt ; qualis fuit illa, quæ 3. in Cassiopea nostra ætate apparuit. Quod autem ad terram attinet; postquam ad interiora ejus, relicta ea quæ in superficie et partibus proximis invenitur incrustatione et mixtura, penetratum est, videtur et ibi quoque similis ei quæ in cælo supponitur perpetuitas existere. Proculdubio enim est, si in profundo terra pateretur mutationes, consequentiain earum mutationum, etiam in nostra regione, quam calcamus, majores casus fuisse parituram quam fieri videmus. Sane terræ motus plerique, et eruptiones aquarum, vel eructationes ignium, non ex profundo admodum, sed prope, insurgunt ; cum parvum aliquod

2

quce in MS.

1 M. Bouillet reads possint.
8 So in the original. It should apparently be ille, qui. J. S.

4 The star which appeared in Ophiuchus in 1604 is generally mentioned by Galileo in conjunction with the one in Cassiopeia (which appeared in 1572), as evidence against the doctrine of the immutability of the heavens. It seems, therefore, that the Cogitationes were written before or not long after 1604, especially as in the Descriptio Globi Intellectualis the two stars are mentioned together. But a similar argument would show that they were written before or soon after 1600, as the new star in Cygnus is not mentioned. [On this last point see the preface p. 201. - .). S.]

spatium in superficie occupent. Quanto enim latiorem regionem et tractum hujusmodi accidentia in facie terræ occupant, tanto magis radices sive origines eorum ad viscera terre penetrare putandum est. Itaque majores terræ motus (majores, inquam, 'ambitu, non violentia) qui rarius eveniunt, recte cometis ejus generis de quo diximus æquiparari possunt; qui et ipsi infrequentes sunt; ut illud maneat quod initio diximus, inter cælum et terram, quatenus ad constantiam et mutationem, non multum interesse. Si quem autem æquabilitas et certitudo motus in corporibus coelestibus apparens movet, veluti æternitatis comes individuus ; præsto est oceanus, qui in æstu suo haud multo minorem constantiam ostendat. Postremo, si quis adhuc instet, negari tamen non posse quin in ipsa superficie orbis terrarum et partibus proximis infinitæ fiant mutationes, in cælo non item ; huic ita responsum volumus : nec nos hæc per omnia æquare ; et tamen si regiones (quas vocant) superiorem et mediam aëris pro superficie aut interiore tunica cæli accipiamus, quemadmodum spatium istud apud nos, quo animalia, plantæ, et mineralia continentur, pro superficie vel exteriore tunica terræ accipimus, et ibi quoque varias et multiformes generationes et mutationes inveniri.? Itaque tumultus fere omnis, et conflictus, et perturbatio, in confiniis tantum coeli et terræ locum habere videtur. Ut in rebus civilibus fit; in quibus illud frequenter usu venit, ut duorum regnorum fines continuis incursionibus et violentiis infestentur, dum interiores utriusque regni provinciæ secura pace atque alta quiete fruuntur. Nemo autem, si recte attenderit, religionem hic oppoNam ethnica jactantia solummodo prærogativa

2 invenire in MS.

nat.

1 ostentat in MS.

« PreviousContinue »