Page images
PDF
EPUB

IO

20

Crede mihi vix hoc carmine scire queas.
Nam neque noster amor modulis includitur arctis,

Nec venit ad claudos integer ipse pedes.
Quàm bene solennes epulas, hilaremque Decembrim,

Festaque cælifugam quæ coluere Deum, Deliciasque refers, hiberni gaudia ruris,

Haustaque per lepidos Gallica musta focos ! Quid quereris resugam vino dapibusque poesin ?

Carmen amat Bacchum, carmina Bacchus amat. Nec puduit Phæbum virides gestâsse corymbos,

Atque hederam lauro præposuisse suæ.
Sæpiùs Aoniis clamavit collibus Euæ

Mista Thyoneo turba novena choro.
Naso Corallæis mala carmina misit ab agris;

Non illic epulæ, non sata vitis erat.
Quid nisi vina, rosasque, racemiferumque Lyæum,

Cantavit brevibus Tëia Musa modis ?
Pindaricosque inflat numeros Teumesius Euan,

Et redolet sumptum pagina quæque merum ; Dum gravis everso currus crepat axe supinus,

Et volat Eleo pulvere fuscus eques. Quadrimoque madens Lyricen Romanus Iaccho

Dulcè canit Glyceran, flavicomamque Chloen. Jam quoque lauta tibi generoso mensa paratu Mentis alit vires, ingeniumque fovet.

30 Massica foecundam despumant pocula venam,

Fundis et ex ipso condita metra cado.
Addimus his artes, fusumque per intima Phoebum

Corda ; favent uni Bacchus, Apollo, Ceres.
Scilicet haud mirum tam dulcia carmina per te,

Numine composito, tres peperisse Deos. Nunc quoque Thressa tibi cælato barbitos auro

Insonat argutâ molliter icta manu ; Auditurque chelys suspensa tapetia circum, Virgineos tremulâ quæ regat arte pedes.

40 Illa tuas saltem teneant spectacula Musas,

Et revocent quantum crapula pellit iners.
Crede mihi, dum psallit ebur, comitataque plectrum

Implet odoratos festa chorea tholos,
Percipies tacitum per pectora serpere Phæbum,

Quale repentinus permeat ossa calor ;
Perque puellares oculos digitumque sonantem

Irruet in totos lapsa Thalia sinus.
Namque Elegia levis multorum cura deorum est,

Et vocat ad numeros quemlibet illa suos ; 50 Liber adest elegis, Eratoque, Ceresque, Venusque,

Et cum purpureâ matre tenellus Amor.
Talibus inde licent convivia larga poetis,

Sæpiùs et veteri commaduisse mero.
At qui bella refert, et adulto sub Jove cælum,

Heroasque pios, semideosque duces,
Et nunc sancta canit superûm consulta deorum,

Nunc latrata fero regna profunda cane,
Ille quidem parcè, Samii pro more magistri,
Vivat, et innocuos præbeat herba cibos ;

60 Stet prope fagineo pellucida lympha catillo,

Sobriaque e puro pocula fonte bibat.
Additur huic scelerisque vacans et casta juventus,

Et rigidi mores, et sine labe manus;
Qualis veste nitens sacrâ, et lustralibus undis,

Surgis ad infensos augur iture Deos.
Hoc ritu vixisse ferunt post rapta sagacem

Lumina Tiresian, Ogygiumque Linon,
Et lare devoto profugum Calchanta, senemque
Orpheon edomitis sola per antra feris ;

70 Sic dapis exiguus, sic rivi potor Homerus

Dulichium vexit per freta longa virum,
Et per monstrificam Perseiæ Phæbados aulam,

Et vada foemineis insidiosa sonis,
Perque tuas, rex ime, domos, ubi sanguine nigro

Dicitur umbrarum detinuisse greges :
Diis etenim sacer est vates, divûmque sacerdos

Spirat et occultum pectus et ora Jovem,
At tu si quid agam scitabere (si modò saltem
Esse putas tanti noscere siquid agam).

80 Paciferum canimus cælesti semine regem,

Faustaque sacratis sæcula pacta libris ; Vagitumque Dei, et stabulantem paupere tecto

Qui suprema suo cum patre regna colit ; Stelliparumque polum, modulantesque æthere turmas,

Et subitò elisos ad sua fana Deos.
Dona quidem dedimus Christi natalibus illa ;

Illa sub auroram lux mihi prima tulit.
Te quoque pressa manent patriis meditata cicutis ;
Tu mihi, cui recitem, judicis instar eris.

90

ELEGIA SEPTIMA.

Anno ætatis undevigesimo.

NONDUM blanda tuas leges, Amathusia, nôram,

Et Paphio vacuum pectus ab igne fuit. Sæpe cupidineas, puerilia tela, sagittas,

Atque tuum sprevi maxime numen, Amor.
“ Tu puer imbelles” dixi “transfige columbas;

Conveniunt tenero mollia bella duci :
Aut de passeribus tumidos age, parve, triumphos;

Hæc sunt militiæ digna trophæa tuæ.
In genus humanum quid inania dirigis arma ?

Non valet in fortes ista pharetra viros.”
Non tulit hoc Cyprius (neque enim Deus ullus ad iras

Promptior), et duplici jam ferus igne calet.
Ver erat, et summæ radians per culmina villæ

Attulerat primam lux tibi, Maie, diem ;
At mihi adhuc refugam quærebant lumina noctem,

Nec matutinum sustinuere jubar.
Astat Amor lecto, pictis Amor impiger alis;

IO 20

30

Prodidit astantem mota pharetra Deum ; Prodidit et facies, et dulcè minantis ocelli,

Et quicquid puero dignum et Amore fuit.
Talis in æterno juvenis Sigeius Olympo

Miscet amatori pocula plena Jovi;
Aut, qui formosas pellexit ad oscula nymphas,

Thiodamantæus Naiade raptus Hylas.
Addideratque iras, sed et has decuisse putares;

Addideratque truces, nec sine felle, minas. Et “ Miser exemplo sapuisses tutiùs," inquit ;

“Nunc mea quid possit dextera testis eris. Inter et expertos vires numerabere nostras,

Et faciam vero per tua damna fidem.
Ipse ego, si nescis, strato Pythone superbum

Edomui Phæbum, cessit et ille mihi;
Et, quoties meminit Penëidos, ipse fatetur

Certiùs et graviùs tela nocere mea.
Me nequit adductum curvare peritiùs arcum,

Qui post terga solet vincere, Parthus eques :
Cydoniusque mihi cedit venator, et ille

Inscius uxori qui necis author erat.
Est etiam nobis ingens quoque victus Orion,

Herculeæque manus, Herculeusque comes.
Jupiter ipse licet sua fulmina torqueat in me,

Hærebunt lateri spicula nostra Jovis.
Cætera quæ dubitas meliùs mea tela docebunt,

Et tua non leviter corda petenda mihi.
Nec te, stulte, tuæ poterunt defendere Musæ ;

Nec tibi Phæbæus porriget anguis opem.”
Dixit, et, aurato quatiens mucrone sagittam,

Evolat in tepidos Cypridos ille sinus.
At mihi risuro tonuit ferus ore minaci,

Et mihi de puero non metus ullus erat.
Et modò quà nostri spatiantur in urbe Quirites,

Et modò villarum proxima rura placent.
Turba frequens, facieque simillima turba dearum,

40

50

VOL. I.

T

Splendida per medias itque reditque vias; Auctaque luce dies gemino fulgore coruscat.

Fallor ? an et radios hinc quoque Phæbus habet ? Hæc ego non fugi spectacula grata severus,

Impetus et quò me fert juvenilis agor ; Lumina luminibus malè providus obvia misi, Neve oculos potui continuisse meos.

60 Unam fortè aliis supereminuisse notabam ;

Principium nostri lux erat illa mali.
Sic Venus optaret mortalibus ipsa videri,

Sic regina Deûm conspicienda fuit.
Hanc memor objecit nobis malus ille Cupido,

Solus et hos nobis texuit antè dolos.
Nec procul ipse vafer latuit, multæque sagittæ,

Et facis a tergo grande pependit onus.
Nec mora ; nunc ciliis hæsit, nunc virginis ori,
Insilit hinc labiis, insidet inde genis ;

70 Et quascunque agilis partes jaculator oberrat,

Hei mihi ! mille locis pectus inerme ferit. Protinùs insoliti subierunt corda furores ;

Uror amans intùs, flammaque totus eram.
Interea misero quæ jam mihi sola placebat

Ablata est, oculis non reditura meis ;
Ast ego progredior tacitè querebundus, et excors,

Et dubius volui sæpe referre pedem.
Findor; et hæc remanet, sequitur pars altera votum ;
Raptaque tam subitò gaudia flere juvat.

80 Sic dolet amissum proles Junonia cælum,

Inter Lemniacos præcipitata focos ;
Talis et abreptum solem respexit ad Orcum

Vectus ab attonitis Amphiaraus equis.
Quid faciam infelix, et luctu victus ? Amores

Nec licet inceptos ponere, neve sequi.
O utinam spectare semel mihi detur amatos

Vultus, et coràm tristia verba loqui !
Forsitan et duro non est adamante creata,

« PreviousContinue »