Page images
PDF
EPUB

90

Fortè nec ad nostras surdeat illa preces !
Crede mihi, nullus sic infeliciter arsit ;

Ponar in exemplo primus et unus ego.
Parce, precor, teneri cum sis Deus ales amoris ;

Pugnent officio nec tua facta tuo.
Jam tuus O certè est mihi formidabilis arcus,

Nate deâ, jaculis nec minus igne potens :
Et tua fumabunt nostris altaria donis,

Solus et in Superis tu mihi summus eris. Deme meos tandem, verùm nec deme, furores ;

Nescio cur, miser est suaviter omnis amans: Tu modò da facilis, posthæc mea siqua futura est,

Cuspis amaturos figat ut una duos.

[ocr errors]

Hæc ego mente olim lævâ, studioque supino,

Nequitiæ posui vana trophæa meæ.
Scilicet abreptum sic me malus impulit error,

Indocilisque ætas prava magistra fuit;
Donec Socraticos umbrosa Academia rivos

Præbuit, admissum dedocuitque jugum. Protinùs, extinctis ex illo tempore flammis,

Cincta rigent multo pectora nostra gelu; Unde suis frigus metuit puer ipse sagittis,

Et Diomedeam vim timet ipsa Venus.

[EPIGRAMMATA.]

IN PRODITIONEM BOMBARDICAM.

Cum simul in regem nuper satrapasque Britannos

Ausus es infandum, perfide Fauxe, nefas, Fallor ? an et mitis voluisti ex parte videri,

Et pensare malâ cum pietate scelus? Scilicet hos alti missurus ad atria cæli,

Sulphureo curru flammivolisque rotis ;

Qualiter ille, feris caput inviolabile Parcis,

Liquit lördanios turbine raptus agros.

IN EANDEM.

SICCINE tentâsti cælo donâsse läcobum,

Quæ septemgemino Bellua monte lates?
Ni meliora tuum poterit dare munera numen,

Parce, precor, donis insidiosa tuis.
Ille quidem sine te consortia serus adivit

Astra, nec inferni pulveris usus ope.
Sic potiùs foedos in cælum pelle cucullos,

Et quot habet brutos Roma profana Deos ; Namque hac aut aliâ nisi quemque adjuveris arte,

Crede mihi, cæli vix bene scandet iter.

10

IN EANDEM.

PURGATOREM animæ derisit läcobus ignem,

Et sine quo superùm non adeunda domus. Frenduit hoc trinâ monstrum Latiale coronâ,

Movit et horrificum cornua dena minax.
Et “ Nec inultus” ait “temnes mea sacra, Britanne ;

Supplicium spretâ religione dabis ;
Et, si stelligeras unquam penetraveris arces,

Non nisi per flammas triste patebit iter.”
O quàm funesto cecinisti proxima vero,

Verbaque ponderibus vix caritura suis ! Nam prope Tartareo sublime rotatus ab igni

Ibat ad æthereas, umbra perusta, plagas.

IN EANDEM.

QUEM modò Roma suis devoverat impia diris,

Et Styge damnârat, Tænarioque sinu,
Hunc, vice mutatâ, jam tollere gestit ad astra,
Et cupit ad superos

evehere

usque Deos.

IN INVENTOREM BOMBARDÆ.

IAPETIONIDEM laudavit cæca vetustas,

Qui tulit ætheream solis ab axe facem ; At mihi major erit qui lurida creditur arma

Et trifidum fulmen surripuisse Jovi.

AD LEONORAM ROMÆ CANENTEM.
ANGELUS unicuique suus (sic credite, gentes)

Obtigit æthereis ales ab ordinibus.
Quid mirum, Leonora, tibi si gloria major ?

Nam tua præsentem vox sonat ipsa Deum.
Aut Deus, aut vacui certè mens tertia cæli,

Per tua secretò guttura serpit agens ; Serpit agens, facilisque docet mortalia corda

Sensim immortali assuescere posse sono. Quòd, si cuncta quidem Deus est, per cunctaque fusus,

In te unâ loquitur, cætera mutus habet.

IO

AD EANDEM.

ALTERA Torquatum cepit Leonora poetam,

Cujus ab insano cessit amore furens. Ah miser ille tuo quanto feliciùs ævo

Perditus, et propter te, Leonora, foret ! Et te Pieriâ sensisset voce canentem

Aurea maternæ fila movere lyræ !
Quamvis Dircæo torsisset lumina Pentheo

Sævior, aut totus desipuisset iners,
Tu tamen errantes cæcâ vertigine sensus

Voce eadem poteras composuisse tuâ ;
Et poteras, ægro spirans sub corde quietem,

Flexanimo cantu restituisse sibi.

10

AD EANDEM.

CREDULA quid liquidam Sirena, Neapoli, jactas,

Claraque Parthenopes fana Achelöiados,

IO

Littoreamque tuâ defunctam Naiada ripâ

Corpore Chalcidico sacra dedisse rogo?
Illa quidem vivitque, et amenâ Tibridis unda

Mutavit rauci murmura Pausilipi.
Illic, Romulidum studiis ornata secundis,
Atque homines cantu detinet atque Deos.

APOLOGUS DE RUSTICO ET HERO.
RUSTICUS ex malo sapidissima poma quotannis

Legit, et urbano lecta dedit Domino : Hic, incredibili fructûs dulcedine captus,

Malum ipsam in proprias transtulit areolas.
Hactenùs illa ferax, sed longo debilis ævo,

Mota solo assueto, protinùs aret iners.
Quod tandem ut patuit Domino, spe lusus inani,

Damnavit celeres in sua damna manus;
Atque ait, “Heu quanto satius fuit illa Coloni

(Parva licet) grato dona tulisse animo! Possem ego avaritiam frænare, gulamque voracem : Nunc periere mihi et foetus et ipse parens.”

[DE MORO.]
GALLI ex concubitu gravidam te, Pontia, Mori

Quis bene moratam morigeramque neget?
AD CHRISTINAM, SUECORUM REGINAM, NOMINE

CROMWELLI.
BELLIPOTENS Virgo, Septem regina Trionum,

Christina, Arctoi lucida stella poli ! Cernis quas merui durâ sub casside rugas,

Utque senex armis impiger ora tero,
Invia fatorum dum per vestigia nitor,

Exequor et populi fortia jussa manu.
Ast tibi submittit frontem reverentior umbra;
Nec sunt hi vultus Regibus usque truces.

Elegiarum Finis.

SYLVARUM LIBER.

Anno ætatis 17.

IN OBITUM PROCANCELLARII MEDICI.

IO

PARERE Fati discite legibus,
Manusque Parcæ jam date supplices,
Qui pendulum telluris orbem

läpeti colitis nepotes.
Vos si relicto Mors vaga Tænaro
Semel vocârit flebilis, heu ! moræ
Tentantur incassùm dolique;

Per tenebras Stygis ire certum est.
Si destinatam pellere dextera
Mortem valeret, non ferus Hercules
Nessi venenatus cruore

Æmathiâ jacuisset Etâ;
Nec fraude turpi Palladis invidæ
Vidisset occisum Ilion Hectora, aut
Quem larva Pelidis peremit

Ense Locro, Jove lacrymante.
Si triste Fatum verba Hecatëia
Fugare possint, Telegoni parens
Vixisset infamis, potentique

Ægiali soror usa virgâ. Numenque trinum fallere si queant Artes medentûm, ignotaque gramina, Non gnarus herbarum Machaon

Eurypyli cecidisset hastâ; Læsisset et nec te, Philyreie, Sagitta Echidnæ perlita sanguine ; Nec tela te fulmenque avitum,

Cæse puer genetricis alvo.

20

« PreviousContinue »