Page images
PDF
EPUB

Tantùm, ubi clamosos placuit vitare bubulcos,
Nobile mansueti cessit Chironis in antrum,

бо
Irriguos inter saltus frondosaque tecta,
Peneium prope rivum : ibi sæpe sub ilice nigrâ,
Ad citharæ strepitum, blandâ prece victus amici,
Exilii duros lenibat voce labores.
Tum neque ripa suo, barathro nec fixa sub imo
Saxa stetere loco; nutat Trachinia rupes,
Nec sentit solitas, immania pondera, silvas;
Emotæque suis properant de collibus orni,
Mulcenturque novo maculosi carmine lynces.

Diis dilecte senex! te Jupiter æquus oportet 70 Nascentem et miti lustrârit lumine Phæbus, Atlantisque nepos ; neque enim nisi charus ab ortu Diis superis poterit magno favisse poetæ. Hinc longæva tibi lento sub flore senectus Vernat, et Æsonios lucratur vivida fusos, Nondum deciduos servans tibi frontis honores, Ingeniumque vigens, et adultum mentis acumen. O mihi si mea sors talem concedat amicum, Phæbæos decorâsse viros qui tam bene nôrit, Siquando indigenas revocabo in carmina reges, 80 Arturumque etiam sub terris bella moventem, Aut dicam invictæ sociali fædere mensæ Magnanimos heroas, et (O modò spiritus adsit) Frangam Saxonicas Britonum sub Marte phalanges ! Tandem, ubi, non tacitæ permensus tempora vitæ, Annorumque satur, cineri sua jura relinquam, Ille mihi lecto madidis astaret ocellis ; Astanti sat erit si dicam “ Sim tibi curæ "; Ille meos artus, liventi morte solutos, Curaret parvâ componi molliter urnâ : Forsitan et nostros ducat de marmore vultus, Nectens aut Paphiâ myrti aut Parnasside lauri Fronde comas; at ego securâ pace quiescam. Tum quoque, si qua fides, si præmia certa bonorum,

90

Ipse ego, cælicolûm semotus in æthera divům,
Quò labor et mens pura vehunt atque ignea virtus,
Secreti hæc aliquâ mundi de parte videbo
(Quantum fata sinunt), et totâ mente serenùm
Ridens purpureo suffundar lumine vultus,
Et simul æthereo plaudam mihi lætus Olympo.

I OO

EPITAPHIUM DAMONIS.

ARGUMENTUM.

Thyrsis et DAMON, ejusdem viciniæ pastores, eadem studia sequuti,

a pueritiâ amici erant, ut qui plurimum. Thyrsis, animi causâ profectus, peregrè de obitu DAMONIS nuncium accepit. Domum postea reversus, et rem ita esse comperto, se suamque solitudinem hoc carmine deplorat. DAMONIS autem sub personâ hic intelligitur CAROLUS DEODATUS, ex urbe Hetruriæ Lucâ paterno genere oriundus, cætera Anglus; ingenio, doctrinâ, clarissimisque cæteris virtutibus, dum viveret, juvenis egregius.

HIMERIDES Nymphæ (nam vos et Daphnin et Hylan,
Et plorata diu meministis fata Bionis),
Dicite Sicelicum Thamesina per oppida carmen :
Quas miser effudit voces, quæ murmura Thyrsis,
Et quibis assiduis exercuit antra querelis,
Fluminaque, fontesque vagos, nemorumque recessus,
Dum sibi præreptum queritur Damona, neque altam
Luctibus exemit noctem, loca sola pererrans.
Et jam bis viridi surgebat culmus aristâ,
Et totidem flavas numerabant horrea messes,
Ex quo summa dies tulerat Damona sub umbras,
Nec dum aderat Thyrsis; pastorem scilicet illum
Dulcis amor Musæ Thuscâ retinebat in urbe.
Ast ubi mens expleta domum pecorisque relicti
Cura vocat, simul assuetâ seditque sub ulmo,
Tum verò amissum, tum denique, sentit amicum,
Cæpit et immensum sic exonerare dolorem :-

IO 20

“ Ite domum impasti ; domino jam non vacat, agni. Hei mihi! quæ terris, quæ dicam numina cælo, Postquam te immiti rapuerunt funere, Damon ? Siccine nos linquis ? tua sic sine nomine virtus Ibit, et obscuris numero sociabitur umbris ? At non ille animas virgâ qui dividit aureâ Ista velit, dignumque tui te ducat in agmen, Ignavumque procul pecus arceat omne silentûm.

“Ite domum impasti ; domino jam non vacat, agni. Quicquid erit, certè, nisi me lupus antè videbit, Indeplorato non comminuere sepulchro, Constabitque tuus tibi honos, longùmque vigebit Inter pastores. Illi tibi vota secundo

30 Solvere post Daphnin, post Daphnin dicere laudes, Gaudebunt, dum rura Pales, dum Faunus amabit ; Si quid id est, priscamque fidem coluisse, piumque, Palladiasque artes, sociumque habuisse canorum.

“ Ite domum impasti ; domino jam non vacat, agni. Hæc tibi certa manent, tibi erunt hæc præmia, Damon. At mihi quid tandem fiet modò ? quis mihi fidus Hærebit lateri comes, ut tu sæpe solebas, Frigoribus duris, et per loca foeta pruinis, Aut rapido sub sole, siti morientibus herbis,

40 Sive opus in magnos fuit eminùs ire leones, Aut avidos terrere lupos præsepibus altis ? Quis fando sopire diem cantuque solebit ?

“ Ite domum impasti ; domino jam non vacat, agni. Pectora cui credam ? quis me lenire docebit Mordaces curas, quis longam fallere noctem Dulcibus alloquiis, grato cum sibilat igni Molle pirum, et nucibus strepitat focus, at malus Auster Miscet cuncta foris, et desuper intonat ulmo ?

“ Ite domum impasti ; domino jam non vacat, agni. Aut æstate, dies medio dum vertitur axe,

51 Cum Pan æsculeâ somnum capit abditus umbrâ, Et repetunt sub aquis sibi nota sedilia Nymphæ,

Pastoresque latent, stertit sub sepe coronus,
Quis mihi blanditiasque tuas, quis tum mihi risus,
Cecropiosque sales referet, cultosque lepores ?

“ Ite domum impasti ; domino jam non vacat, agni.
At jam solus agros, jam pascua solus oberro,
Sicubi ramosæ densantur vallibus umbræ ;
Hic serum expecto; supra caput imber et Eurus 60
Triste sonant, fractæque agitata crepuscula silvæ.

“ Ite domum impasti ; domino jam non vacat, agni. Heu ! quam culta mihi priùs arva procacibus herbis Involvuntur, et ipsa situ seges alta fatiscit ! Innuba neglecto marcescit et uva racemo, Nec myrteta juvant; ovium quoque tædet, at illæ Merent, inque suum convertunt ora magistrum.

“ Ite domum impasti ; domino jam non vacat, agni. Tityrus ad corylos vocat, Alphesibæus ad ornos, Ad salices Ægon, ad flumina pulcher Amyntas : 70 · Hic gelidi fontes, hic illita gramina musco, Hic Zephyri, hic placidas interstrepit arbutus undas.' Ista canunt surdo; frutices ego nactus abibam.

“ Ite domum impasti ; domino jam non vacat, agni. Mopsus ad hæc, nam me redeuntem fortè notârat (Et callebat avium linguas et sidera Mopsus), • Thyrsi, quid hoc ?' dixit; quæ te coquit improba

bilis ? Aut te perdit amor, aut te malè fascinat astrum ; Saturni grave sæpe fuit pastoribus astrum, Intimaque obliquo figit præcordia plumbo.' 80

“ Ite domum impasti ; domino jam non vacat, agni. Mirantur nymphæ, et 'Quid te, Thyrsi, futurum est ? Quid tibi vis ?' aiunt : 'non hæc solet esse juventæ Nubila frons, oculique truces, vultusque severi : Illa choros, lususque leves, et semper amorem Jure petit ; bis ille miser qui serus amavit.'

"Ite domum impasti ; domino jam non vacat, agni. Venit Hyas, Dryopeque, et filia Baucidis Ægle,

[ocr errors]

Docta modos, citharæque sciens, sed perdita fastu; Venit Idumanii Chloris vicina fluenti :

90 Nil me blanditiæ, nil me solantia verba, Nil me si quid adest movet, aut spes ulla futuri.

“ Ite domum impasti ; domino jam non vacat, agni. Hei mihi! quam similes ludunt per prata juvenci, Omnes unanimi secum sibi lege sodales ! Nec magis hunc alio quisquam secernit amicum De grege ; sic densi veniunt ad pabula thoes, Inque vicem hirsuti paribus junguntur onagri : Lex eadem pelagi ; deserto in littore Proteus Agmina phocarum numerat : vilisque volucrum Passer habet semper quicum sit, et omnia circum Farra libens volitet, serò sua tecta revisens ; Quem si sors letho objecit, seu milvus adunco Fata tulit rostro, seu stravit arundine fossor, Protinùs ille alium socio petit inde volatu. Nos durum genus, et diris exercita fatis Gens, homines, aliena animis, et pectore discors; Vix sibi quisque parem de millibus invenit unum ; Aut, si sors dederit tandem non aspera votis, Illum inopina dies, quâ non speraveris horâ, Surripit, æternum linquens in sæcula damnum.

“ Ite domum impasti ; domino jam non vacat, agni. Heu! quis me ignotas traxit vagus error in oras Ire per aëreas rupes, Alpemque nivosam ? Ecquid erat tanti Romam vidisse sepultam (Quamvis illa foret, qualem dum viseret olim Tityrus ipse suas et oves et rura reliquit), Ut te tam dulci possem caruisse sodale, Possem tot maria alta, tot interponere montes, Tot silvas, tot saxa tibi, fluviosque sonantes ? Ah! certè extremùm licuisset tangere dextram, Et bene compositos placidè morientis ocellos, Et dixisse · Vale ! nostri memor ibis ad astra.'

“ Ite domum impasti ; domino jam non vacat, agni,

[ocr errors]

I 20

« PreviousContinue »