Page images
PDF
EPUB

50

STROPHE 3.
Nam te Roüsius sui
Optat peculî, numeroque justo
Sibi pollicitum queritur abesse,
Rogatque venias ille, cujus inclyta
Sunt data virûm monumenta curæ ;
Teque adytis etiam sacris
Voluit reponi, quibus et ipse præsidet
Æternorum operum custos fidelis,
Quæstorque gaza

nobilioris
Quam cui præfuit Ion,
Clarus Erechtheides,
Opulenta dei per templa parentis,
Fulvosque tripodas, donaque Delphica,
Ion Actæâ genitus Creusâ.

60

ANTISTROPHE.

Ergo tu visere lucos
Musarum ibis amenos ;
Diamque Phobi rursus ibis in domum
Oxoniâ quam valle colit,
Delo posthabitâ,
Bifidoque Parnassi jugo;
Ibis honestus,
Postquam egregiam tu quoque sortem
Nactus abis, dextri prece sollicitatus amici.
Illic legeris inter alta nomina

70 Authorum, Graiæ simul et Latinæ Antiqua gentis lumina et verum decus.

EPODOS.

Vos tandem haud vacui mei labores,
Ouicquid hoc sterile fudit ingenium,

Jan serò placidam sperare jubec
Perfunctam invidiâ requiem, sedesque beatas
Quas bonus Hermes
Et tutela dabit solers Roüsî,
Quò neque lingua procax vulgi penetrabit, atque

longè
Turba legentûm prava facesset ;

80 At ultimi nepotes Et cordatior ætas Judicia rebus æquiora forsitan Adhibebit integro sinu. Tum, livore sepulto, Si quid meremur sana posteritas sciet, Roüsio favente.

IN SALMASII HUNDREDAM,

QUIS expedivit Salmasio suam Hundredam,
Picamque docuit verba nostra conari ?
Magister artis venter, et Jacobæi
Centum, exulantis viscera marsupii regis.
Quòd, si dolosi spes refulserit nummi,
Ipse, Antichristi qui modò primatum Papæ
Minatus uno est dissipare sufflatu,
Cantabit ultrò Cardinalitium melos.

IN SALMASIUM.

GAUDETE, scombri, et quicquid est piscium salo,
Qui frigidâ hieme incolitis algentes freta !
Vestrum misertus ille Salmasius Eques
Bonus amicire nuditatem cogitat;
Chartæque largus apparat papyrinos
Vobis cucullos, præferentes Claudii

Insignia, nomenque et decus, Salmasii :
Gestetis ut per omne cetarium forum
Equitis clientes, scriniis mungentium
Cubito virorum, et capsulis, gratissimos.

END OF VOL. I.

[ocr errors]

Printed by R. & R. CLARK, LIMITED, Edinburgh.

« PreviousContinue »