Page images
PDF
EPUB

B

accipi. De quibus Paulus dicit: Sermonem ne increpaveris, sed obsecra ut patrem, juvenes ut fratres, anus ut matres, juvenculas ut sorores". Deinde cunctam nobis, qui fideles sumus, cum omnibus qui ejusdem sunt fidei, conquirere cupiens cognationem, sic rursus dicit: Multi unum corpus sumus in Christo, singuli autem, alter alterius membra*. Unde et impium, revelare cujuslibet prædictorum turpitudinem, appellavit, quia spiritalis cognationis prævaricatio ad Dominum tendit, postquam cum eo habemus cognationem vinculis spiritualibus. Verumtamen ne hoc præterire oportet eum qui diligenter meditatur legis eloquia, quia secundum Septuaginta decem graduum cognationis numerum in præsenti posuit legislator, cujus numeri oninia mandata sunt legis, ostendens quia quisquis turpitudinem revelat, carnalium, spiritualium, vel cognatorum, totius legis invenitur esse transgressor. Quare? quia alienum est a charitate quod agit quæ est legis plenitudo. Hoc est quod ait Paulus: Non adulterabis : Non occides: Non furtum facies: Non concupisces. Et si quod est aliud mandatum, in hoc verbo instauratur: Diliges proximum tuum sicul teipsum. Dilectio proximi malum non operatur. Plenitudo ergo legis est dilectio". Planior autem sit intellectus, si ipsam perscrutemur litteram.

cles. Proximos sanguine nuptiali coitu misceri pro- A tos enumeravit, cum carnalibus et illos oportet hibet, quia et hoc tenebat apud gentes, quarum terram in hæreditatem Jesus accepit. Servus autem carnalium voluptatum Israel erat, ita ut Moabiticas mulieres desiderantes, Beelphegor idolo immolarent, quod ab ipsis colebatur 36, et accusaret eos Osee, ac diceret de eis: Omnes adulterantes, sicut clibanus ardens 37. Et iterum Deus sic ad eos diceret: Non visitabo super filias vestras, dum fornicatæ fuerint, et super sponsas vestras, cum adulteratæ fuerint 38, quoniam ipsi cum meretricibus versabantur, et cum effeminatis sacrificabant. Sed et Jeremias dicit ad totam Jerusalem: Facies meretricis facta est tibi 39. Unde et eis mulieres multas accipere præceptum erat, ut per hoc saltem ab alienarum mulierum fornicationibus, et adulteriis abstinerent. Ideo ergo nunc longum extendit sermonem, et generationes per ordinem exsequitur, quibus continere se debeant a commistione concubitus, præcipiens. Ut ostenderet mandatum esse necessarium, ipsas cognationes dinumerat, in enumerationem causam sanctionis manifestans, quod studet, ut non confundantur generationes, nec dispereant hæreditates, neque frater et pater idem fieret, ejusdemque esset uxor et mater. Utraque enim hæc eveniebant, si eamdem uxorem pater et filius habuissent, ex eaque filios procreassent. Ex filio enim genitus, tam patrem genitorem suum, quam fratrem habet, quippe qui ex ea natus est, quæ et illum peperit, et uxor ejus simul atque C mater fuit. Haec autem ex nefaria cognatorum commistione, et alia his eveniunt similia. Propter quod avertere a tali conjunctione, et coitu volens : Turpitudinem, inquit, patris tui et matris tuæ non discooperies, eadem et in subsequentibus de noverca, et sorore, et nuru, et aliis omnibus, revelationem turpitudinis horum conjunctionem appellans. Ex hoc sermone erubesci, et averti, sive odio haberi debet omnis hujusmodi faciens actiones.

Similiter et illud opportune intuendum est, quod dicens: Omnis homo ad proximam sanguinis sui non accedet, ut revelet turpitudinem ejus. Addidit: Ego Dominus. Et quid opus erat hoc addi, cum semel, et hoc initio præsentis sanctionis dixerit: Ego Dominus Deus vester? Sed aperte illud ostendit, quia D is qui hæc sanxit, ipse est qui nobis carne conjunctus est, nostræque cognationis effectus est particeps. Unde injustum est ut magnitudinem cognationis ejus injuriemus. Cum autem hæc ita se habeant, intelligendum est sanciri spiritaliter: non vult enim nos revelare quælibet peccata, a cognatis, amicisve nobis quæ credita fuerint, nec prodere turpes actiones illorum, ne forte patiamur quod Cham, qui patris nuditatem videns *, non cooperuit, sed fratribus egrediens patefecit. In patre ergo et matre, et sorore, quoscunque alios cogna

[blocks in formation]

40

[ocr errors][merged small]

Omnis homo ad proximam sanguinis sui non accedet ut revelet turpitudinem ejus. Ut non accedamus ad cognatos in lege cognationis præsumentes, ct per hoc eos tentantes, ac deinde actiones eorum turpes cognoscentes, prodamus eos. Unde et nimis opportune subdidit: Ego Dominus. Id est manifestans hominum peccata, quæcunque confessi fuerint ; et orando exposuerint, tegens et dissipans, ita ut ne quidem vestigium eorum reperiatur. Quia ergo multum eorum quæ nunc sancita sunt, lucrum didicimus, ad ea quæ sequuntur transeamus.

Turpitudinem uxoris tuæ et filiæ ejus non revelabis, et filiam filii ejus, et filiam filiæ ejus non sumes, ut reveles ignominiam ejus, quia caro illius sunt, et talis coitus incestus est. Necessarium ergo hoc mandatum legislator posuit : qui enim cum matre et filia miscetur, et de utraque filios generat, confundit ipse generationes. Qui enim de matre ei generantur filii, fratres eorum qui generantur ex uxoris filia simul atque hi fiunt. Patresque similiter et avi, quando cum matre, et ejus nepte coiens pater filiorum, qui ex utraque geniti sunt, fuerit effectus. Non autem matris, et filiæ, et neptis turpitudinem, malum desiderium, actionemque ex desiderio genitam intelligamus, quæ ad actionem aliam egreditur maligniorem atque majorem. Ait enim Jacobus: Concupiscentia cum concepta fuerit, parit peccatum, peccatum autem cum consummatum fuerit, generat : quæ est desiderii nepos, quod tibi se

mortem

[ocr errors]
[blocks in formation]

Quia autem non Ecclesia Synagogam zelatur, sed ipsa a Synagoga zelum patitur, manifestum est ex eo quod non secunda uxor primæ, sed prima æmula sit secundæ, sicut ex desiderio viri subingrediente solet: unde et Lia zelabatur Rachel. Vide autem qualia legislator subdidit: Et cum dixisset: Da mihi de mandragoris filii tui, respondit : Parumne tibi videtur quod præripueris maritum mihi 1? Aperte autem hæc æmulantis verba sunt.

VERS. 19-23.

cundum ipsam historiam et Scripturam divinam A Æmulantur vos non bene, sed excludere vos volunt 5. ostendemus. Concupivit ergo David Uriæ uxorem : ecce peccati mater concupiscentia. Concupiscens mochatus est: matrem filia subsecuta est. Adulteratus occidit pessima concupiscentiæ mortiferæ quæ præcessit neptis. Nihil ergo horum revelari vult: neque enim oportet proximorum prodi peccata, sed admoneri magis eos, et ad memoriam eorum revocare, cum dicat Apostolus: Fratres, si deprehensus fuerit quis ex vobis in aliquo delicto, vos qui spiritales estis, instruite hujusmodi in spiritu lenitalis, considerans teipsum, ne et tu lenteris "". Vides quia non frustra legislator dicebat: Caro tua sunt. Ostendens quia cognatuin nobis quodammodo, et familiare est, peccare, propter quod compati nobis invicem debemus peccantes. Nam Paulus dispensans hoc quod nunc dictum est, subdidit: Iuvicem onera vestra portate, et sic adimplebitis legem Christi *6. Ipse ergo peccata nostra portavit. Qui autem onus proximi portat, et suscipit in semetipso fratris pcccata, non hæc prodit, nec revelat, sed magis cohibet, et verbis medicinalibus curat, et sicut propriam infirmitatem exhortationibus benignis exhaurit. Unde propheta Isaias de Salvatore dicens : Vere peccala nostra ipse portavit, subdidit: Et pro transgressoribus rogavit *7. Affligi igitur et gemere debemus pro eis qui ad pravam operam, cogitationemque progressi sunt, non autem hæc manifestare.

47

Ad mulierem quæ patitur menstrua non accedes, nec reveles fœditatem ejus. Cum uxore proximi tui non coibis, nec seminis commistione maculaberis. De semine tuo non dabis ut consecretur idolo Moloch, vel, secundum Septuaginta, B Præsto esse principi. Nec pollues nomen Dei tui. Ego Dominus. Cum masculo non dormies coitu fcmineo, quia abominatio est. Cum omni pecore non coibis, nec maculaberis cum eo. Mulier non succumbet jumento, nec miscebitur ei, quia scelus est. ›

VERS 18. Sororem uxoris tuæ in pellicatum ejus non accipies, nec revelabis turpitudinem ejus, adhuc C ila vivente. ›

Recte hæc præcipiuntur, quia in pace vocavit nos Dominus Deus. Qui enim cum omnibus nos pacem habere vult, etiam per Paulum dicens: Si possibile est, quod ex vobis est, cum omnibus hominibus pacem habete, multo magis placatos nos vult esse cum proximis, quod subvertit, si simul quis uxori sororique ejus jungatur, ut sorores simul habitent, et ut inter simul habitantes excitetur zelus, unde contentio rixaque generatur. Post hoc lex illud præcipit, non oportere in Judaica conversatione ecclesiasticam accipere, nec simul pascha, quod in figura est cum eo quod est intelligibile, celebrare, nec festivitatem azymorum celebrantes, Christi panis cœnam sumere, quæ sunt vera azyma, nec circumcisionem simul prædicare et baptisma. Memoramini ergo illius qui dixit : Ecce ego Paulus dico vobis, si circumcidamini, Christus vobis nihil prodest. Sed et si forte quis Judaica conversatione usus est, negligendo eam mortificet, id est viliorem atque inefficacem reddat, et tunc ei quæ est Ecclesiæ misceatur, quæ soror illius, quæ eamdem legem habet, eosdemque legit prophetas, sed æmula est, non quod ipsa zeletur, sed quod hæc illius zelum patiatur: quia divitiæ ejus ad nos per ipsam devolutæ sunt, in tantum ut Paulus de his qui ex circumcisione sunt, ad Galatas qui ex gentibus erant diceret:

[merged small][ocr errors]

D

Bene hæc interpretationis stylo conjuncta sunt. Præsens ergo legislatoris intentio est a libidinibus, et nefariis commistionibus, et a fornicatione tam sensibili quam intelligibili cohibere eum qui accipit legem. Eum propterea non præcepit ei quæ in mentruis constituta est propter pollutionem concubitus, contra legem misceri, sed nec uxori proximi : adulterium enim ista commistio, non conjugium est. Unde cum dixisset:

:

Cum uxore proximi tui non coibis, addidit: Nec seminis commistione maculaberis. Hoc explanans, quia jam non est conjugium; neque enim polluerat eum qui commiscebatur; quia honorabile est conjugium, et torus immaculatus sed cum sensibili fornicatione, et ab intelligibili nos removere maximo studio nititur, propter quod sublidit: De semine tuo non dabis servire Moloch, sive, ut Septuaginta, Principi. Cui autem principi, nostra translatio et reliqui interpretes ostenderunt. Ipsi enim Moloch, pro eo quod est principi, consone ediderunt. Idolum autem hoc fuisse etiam Stephanus "concionans, maxime Amos ante eum propbetans, demonstravit, ait enim Et portastis tabernaculum Moloch vestro, et imaginem idolorum vestrorum, sidus Dei vestri fecistis vobis "3. Semen autem non solum cognatos, sed omnem nostram actionem et doctrinam intelligamus, ut nec actionem nostram demus ad serviendum idolis, quia radix omnium malorum cupiditas, quæ est idolorum servitus *. Sed nec talia docea mus, quæ ad erroris idolorum impietatem pertinent. Sic enim intelligis non oportere ad mulierem qua! in menstruis constituta est, ingredi, ad revelandam turpitudinem ejus, ut non in errorem paganorum nos misceamus. Hujus enim figuram gerere, eam que in menstruis constituta est, superius ostendimus, cum de menstruatis, et fluxum sanguinis patienti80 Gal. IV,

* Isa. Li, 4 et 12. 43 Rem. x11, 18. * Amos v, 26.1 Tim. vi, 10.

[ocr errors]

19 Gal. V,

2.

17.

1 Gen.

B

:

perseverantiam hoc enim opportune cum viro
muliebri coitu misceri intelligitur. Sed quemadmo-
dum alium effeminatum fieri non oportuit, ita nec
nefariis voluptatibus requiescere : quæ recte qua-
drupedia, utpote in terram intendentia, et actiones
quæ virum deceant, non habentes, dicta sunt: in ter-
ram enim intendunt quadrupedia, et manuum carent
usu, quæ in actiones dignas hominibus accipiuntur,
quia proprie hominum est manibus laborare. Non
ergo oportet cum his coire ex quibus quis polluitur.
Qui enim moratur in delectationibus, sive volupta-
tibus, ita ut concumbat in eis, hic semen effundere
dicitur, propter hoc, quia pellitur ab eis, sive quia
delectatur in eis, et frequenti usu seminat eos,
quodammodo, aut ab eis seminatur semine aliquo,
quod inimicus dormientibus nobis et negligentibus
in mundum seminat, polluens valde, ita ut a sacro
tabernaculo debeat hic, qui talis est, ut polluens
expelli, alienusque esse a dominica area, qui per
malum semen factus est zizania. Legem autem non
vir solus, sed mulier necessarie custodit illa uti-
que quam Salomon laudat, Mulier bona benedicetur,
timorem Dei laudat. Mulierem fortem, ait, quis
inveniet ? Quemadmodum masculus, quando sua
custodierit, gesseritque sibi digna, significat ani-
mam in virtutibus constitutam: sic et mulier,
quando in nullis se miscuerit muliebribus, quoniam
grandem et hæc, antequam transgrederetur Crea-
torem suum, dignitatem accepit, ut adjutrix viri
nominaretur. Propter quod scelestum est hanc,
quæ talis est, libidini substerni. Coire ergo, suc
cumbere edidit Symmachus.
VERS. 24-26. Ne polluamini in omnibus quibus
contaminatæ sunt gentes, quas ego ejiciam ante
conspectum vestrum, e quibus polluta est terra,
cujus ego scelera vitabo, ut evomat habitatores
suos. Custodite legitima mea, atque judicia. ›

bus mulieribus, interpretandi necessitate sermo A oportet, nec dissolvi ejus quam habet in virtute habitus est. Sed nec revelemus fœditatem ejus, ut non dicamus, neque deducamus ad medium actiones eorum malas, non quasi eis parcentes, sed propter eos qui audiunt, quia nocet audientibus. Propter quod dicit Paulus : Quæ enim in occulto ab eis fiant, turpe est dicere. Sed et uxorem proximi refugiamus, ut non polluatur in eas, gentilis videlicet et idololatræ, qui proximus noster, propter naturam et cognationem dicitur. Propter quod et Dominus inquisitus a Scriba: Et quis est proximus meus ? eum qui descenderat ab Jerusalem in Jericho, et in latrones inciderat, videlicet dæmones, et neque a sacerdote, neque a Levita sanatus est, sed Samaritano, proximum dixit. Cum hujus ergo muliere non concumbes, ut tali seminis commistione maculeris: ut non paganorum sapientiæ in tantum communicemus, neque in tantum in ea incumbamus, ut aliquam pollutionem ex ea in dogmate conquiramus, nec polluamus nomen Dei nostri, quod communiter in omnia quæ dicta sunt intelligamus. Quia polluet nomen Dei, non solum fornicationis turpitudine, et aliquibus actionibus idolorum utens, sed et si quis ex paganorum errore, et ea quæ appellatur apud eos philosophia, subintroducit in divina Ecclesiæ dogmata : quod quidam patientes, in sortem hæreticorum lapsi sunt, et facti sunt extra Ecclesiam, utpote polluentes nomen Dei, id est injuriantes et quodammodo coinquinantes: quia non oportet ea quæ sunt mortuorum, super vitam inducere, sed custodiendum C est Pauli mandatum, scriptum a Spiritu: Quæ participatio justitiæ ad iniquitatem? aut quæ societas Christi ad Belial 7? Hoc enim et ipse quodammodo legislator significans in his quæ dicta sunt, subdidit: Ego Dominus. Qui gloriam habeo omnibus incommunicabilem, quanto magis dæmonibus, qui corruptores sunt animarum, et idolis eorum? Ipsis autem verbis sanctionem terribiliorem facit, ex eo quod mediam eam, sicut cernis, his de quibus nunc loquitur, posuit. Præcedentibus quippe his quæ modo discussa sunt, rursus proponit: Quia non debet cum masculo virili coitu concumbi, sed nec cum pecore coiri, necessarie in hoc utroque mandans, tanquam utrumque contra naturam est. Sed insuper quia jumentorum est et ut vir viro fœdo coitu misceatur, D tum sunt gravia, ut gentes integras perderent, et

57

quod fugiendum atque adversandum est. Sed et Paulus hoc demonstravit, ad pœnam ca docens, et iram Dei, et perditionem committentium peragi. Sed et reliqui interpretes pro abominabilis, Symmachus ineffabile, Aquila infectum, ediderunt : hoc quidem actione, illud autem verbo vel narratione non esse portabile, nec legitimum dicentes. Nos autem præter hæc, masculum qui virilia agit, intelligamus heminem de quo David dicebat: Beatus vir qui non abiit in consilio impiorum 58 ; et rursus: Fiat manus tua super virum dexteræ tuæ 59. Hune effeminari non

5 Ephes. v, 12. 56 Luc. x, 27, 29. XXXI, 10. 61 Rom. vIII, 22.

Non parvo modo pollui in prædictis peccatis, indignatio, et pœna quæ in eis definita est, demonstrat; in nullo enim eorum oportet pollui, nam qui in uno pollutus fuerit, in omnibus et polluitur. Quia ea quæ sibi ad invicem conjuncta sunt, lex ostendere cupiens, in unum omnia collegit, quæ in tan

terram polluerent, pollutamque respui facerent, et eos qui in ea talia commiserunt, evomeret atque renueret, non quia poterat expellere a se, vel evomere, vel, sicut Theodotion edidit, respuere cos, sed quia eosdem nocentes ingemiscit naturaliter in transgressionibus suis, quemadmodum Paulus dicit: Quia ipsa creatura ingemiscit, et parturit usque nunc 61. Deus autem tam gemitum ejus vindical, quam legem suam, et creaturam, utpote propriam, que demonstrat ex his quæ nunc dixit: Cujus ego scelera visitabo : et hoc aperte ostendit quia

[blocks in formation]

67

a Deo virtutem terra evomendi eos qui in ea injuste A bus oportet, et nullatenus hæc facere quæ coleagunt, accepit. Unde et crabrones in perditionem habitantium produxit, quos etiam se immittere ante faciem filiorum Israel contra Amorrhæos et reliquas gentes per Deuteronomii librum nos docuit **. Et hæc quidem nos docet per litteram lex. lis antem conjuncta sunt, et non contraria, si per spìritalem intellectum gentes in his omnibus pollutas, dæmones intellexerimus; gentes siquidem hi propter multitudinem dicuntur: cum enim nimis sint iniqui, et omni lætantur malitia, maxime tamen fornicatione, et nefaria fornicatione, ac multo magis idololatria gaudent : quia in his corpus et anima maculatur et totus homo, qui terra appellatur, per hoc polluitur. Sed visitat Deus terram, videlicet hominum genus, et scelus, vel, ut Septuaginta, in- B justitiam ejus in cam, id est, quæ ab ipsa, et in semetipsam committitur: ab ea quidem qui ab hominibus sunt peccantes, et si a dæmonibus, et hoc protrahuntur in semetipsa. quia accipientes occasionem illi ex nostra negligentia, contumeliam ingerunt nostræ naturæ. Sed visitante Deo per Salvatoris adventum, de quo Zacharias dicebat, prophetans in januis esse Domini nativitatem : Visitavit nos oriens ex alto 6. Habitatores suos nostra natura, id est, eos qui eam sorte perceperunt, vel in ea quorum principem malum David figurans psallebat Sedet in insidiis cum divitibus in occultis ut interficial innocentem, ita ut ipsi expulsi dicerent: Si ejicis nos, mitte nos in gregem porcorum **. Propter quod custodire legen omnem per Moysen propalatam et præcepta evangelicæ conversationis debemus, utpote qui talem ab eo per cipimus visitationem.

VERS. 20-29. Et non faciet ex omnibus admonitionibus istis, tam indigena quàm colonus qui peregrinatur apud cos. Omnes enim exsecrationes istas fecerunt accolæ terræ qui fuerunt ante vos, el polluerunt eam. Cavete ergo ne et vos similiter evomat, cum paria feceritis sicut evomuit gentem quæ fuit ante vos. Omnis anima quæ fecerit de abominationibus istis quidpiam, peribit de medio populi sui. >

C

Reiterat et stabilit legem, et comminationem confirmat. Etiam hæc rursus addens, pœnam man. D dat terrere, et erigere nos volens ad vitanda ea quæ vetuit, ut non ei, quam comminatus est, pœnæ subjiciamur. Quæ est enim hæc animæ perditio? id est, quam hic peccati prævenit mors, complet ergo in futurum gehenna. Ait enim Dominus: Timele eum qui potest et corpus et animam perdere in gehenna 66. Propter quod tam incolam, id est, eum qui a patribus in lege nutritus est, et ab infantia doctus est litteras, quam proselytum, et qui adjunclus est nobis, id est, eum qui deforis nobis adjectus est, qui interius sumus, recedere ab abominationi

[blocks in formation]

bant antiquiores, qui terram nostram polluerunt. Hi ergo antiquiores nobis sunt in conditione, quia invisibiles sunt creaturæ. Polluerunt autem hominum genus, inobedientiam ei Adam, et alia post illum mala suggerentes, veluti mendacium, homicidium et quæcunque his similia sunt, ita ut Dominus de diabolo diceret : Ille ab initio mendax et homicida est . Suggesserunt autem eis qui mentem lubricam et vergentem ad malum habebant : nam nec Abel, nec Seth, nec Enoch, nec Noe, nec aliis justis suggerere potuerunt, vel magis suggesserunt, sed non obtinuerunt, sed irrisi sunt ab eis, et recesserunt. Neque enim inimici cogitationes ignorant justi, sicut ait Paulus: Non enim ignora· mus cogitationes ejus 8. Scientes autem eos, ab eis se custodiunt. Sed illos quidem intelligibilis nostra terra visitata a Deo, per Salvatoris adventum evomuit. Propter quod nec venia tali nunc dignus est talia peccans, quia, postquam destructi sunt qui nos seducunt, et postquam evomuit eos terra, nos ea quæ ad eos pertinent imitamur, et patimur quod Dominus dicebat: Fiunt novissima hominis illius deteriora prioribus 69. Hi enim qui post evangelicam prædicationem in cas, quæ dicta sunt, impietates excesserunt et scelera, sive abominationes, propter nimiam ab eis Dei aversionem, recte dicti sunt mali; terra abhorret et evomet illos: non enim jam in hominum portione, sed in dæmonum ordinabuntur perdentur enim eorum animæ, lloc autem in gehenna fit, ubi maxime locus et sors dæmonum est, quod manifestat Dominus dicens: Discedite a me, maledicti, in ignem æternum, qui paratus est diabolo et angelis cjus 7.

VERS. 50. Custodite mandata mea, nolite facere quæ fecerunt hi qui fuerunt ante vos, et ne polluamini in cis. Ego sum Dominus Deus ve

ster.

Vere in duobus et tribus testibus stat omne verbum ". Hoc ergo legislator confirmare volens, de eisdem tertio præcepit.

Custodite, inquit, mandata mea, nolite facere quæ fecerunt hi qui fuerunt ante vos. Ut ostendat quia non hominis cujuslibet, sed ipsius Dei sunt mandata. Qui quomodo debeat custodiri, non verbɔ, sed opere, incarnatus per suam conversationem ostendit. Ut non faciamus autem omnia quæ fecerunt hi qui fuerunt ante nos, necessarie addidit, ut sciremus quia veniam peccantibus non præstat. Quod præcedentes alii quidam similia posteris commiserunt peccata: primum quidem, quia nec illis venia data est, sed pœnis condemnati sunt; deinde, quia præcedentium pœna sufficiens erat ad sequentes corrigendos; insuper quia Deo de eisdem contestante sæpe per legem, et Prophetas, et Evangelia, oportebat ad obedientiam flecti quamlibet durum

C4 Psal. ix, 5. 65 Matth. v, 31. * Matth. x, 28. 67 Joan. vi, 44. 70 Matth. xxv, 41. 71 Matth. xvi, 16.

cor. Sed vide quibus præsentem sanctionem con- A estis, et spiritus Dei habitat in vobis? Quicunque firmavit verbis.

Ne polluamini in eis, quia ego sum Dominus Deus vester, omnes vos a pollutione mundare volens. Quia imaginem ejus circumdati sumus, et polluta quidem ca, a qualibet earum, quæ vetitæ sunt, malarum et nefariarum actione, necessarie irascitur : munda autem conservata, in tantum placet ut. etiam inhabitet in nobis, quod manifestat Paulus utrumque; ait ergo sic: Nescitis quia templum Dei

ergo templum Dei violaverit, disperdet illum Deus, templum enim Dei sanctum est, quod estis vos ". Consummatam ergo sanctificationem custodientes, totam in nobis habemus inhabitantem Trinitatis plenitudinem, si tamen templum Dei sumus, videlicet Patris, Christi autem corpus et membra, et Spiritus sanctus in nobis habitat, in Christo Jesu Domino nostro, cui est gloria, honor, et regnum, in sacula sæculorum. Amen.

LIBER SEXTUS.

PRÆFATIO.

B sionemque removet), sanctificationem consequimini; sanctus autem conjungi profanis non patitur. Propterea Paulus dicebat: Nescitis quia templum Dei estis? et spiritus Dei habitat in vobis? Quicunque autem templum Domini violaverit, disperdet illum Deus. Templum enim Dei sanctum est, quod estis vos".

Quanta bona ad meditationem legis et interpretationem mentem transferentes, lucremur, quid opus est dicere? Neque enim solum virtutes consequimur, sed et mala renuimus, ex hujus studio, necnon amorem acquirimus Dei, pulchritudinem sapientiæ ejus discentes, simulque a sæculari fumo oculum animæ liberamus, et corruptionis humanæ sustinere cessamus imperium, et excedimus deinceps homines, carne hac, quæ est ex terrena materia, viventes sublimius, vel magis eflicimur homines. Hominis enim est rationale contemplativumque proprium, unde et ad imaginem Dei creatus dicitur. Hæc autem nobis per studium et occupationem circa verbum Dei proveniunt. Propter quod C Levitici libri sequentia percurramus, multum juvamen legentibus conferentia. Dei enim sunt mandata, adumbrata quidem in pluribus propter infirmitatem populi Judæorum in littera: perfectionem autem secundum litteram intuenti præstant, et consona inveniuntur ea, quæ per Moysen dicta sunt, si interpretentur, Evangelio.

CAPUT XIX.

Superædificans autem mandata super hoc fundamentum, extra quod nemo potest ponere aliud: Unusquisque, ait, patrem, et matrem suam timeat. Per sanctificationem quidem puram mentem erga Creatorem mandans, per honorem autem patris et matris impendi, naturæ benignitatem, quæ parentibus honorem, sed et timorem deberi a filiis, sicut Dominus dedit. Deinde legis mandata recapitulare volens, id est, Non occides; Non furaberis : Non adulterabis: Non perjurabis: Non assumes nomen Domini Dei lui in vanum : Non concupisces uxorem proximi tui : et ut breviter continentiam a malo præciperet; Sabbata mea custodite, rationabiliter subdidit, quia verum Sabbatum est nullum corruptionis opus operari: nam et omne opus servile in Sabbato non fieri, Moyses præcepit: aperte ab operibus carnis, quæ sunt fornicatio, immunditia, et similia his, cavere præcipiens eum qui Sabbatum celebrare vult secundum legem spiritus. Sed nec causam Sabbati ignorare oportet, sic etenim virtutem legis, quæ de eo est, sciemus. Quando ergo Sabbati mandatum Deus dedit? putasne sub Noe, quando non comedi sanguinem præcepit? nequa

VERS. 1-4. Locutus est Dominus ad Moysen diccns: Loquere ad omnem cœtum filiorum Israel, et dices ad cos: Sancti estote, quia et ego sanctus sum Dominus Deus vester. Unusquisque patrem et matrem suam timeat. Sabbata mea custodite. Ego D quam, sed sub Abraham, quem habuit amicum fideDominus Deus vester. Nolite converti ad idola, nec deos conflatiles facietis vobis, ego Dominus. ›

Recte sanctificationem præposuit, quia omnis virtutis est fundamentum. Quam quia sectari modis omnibus oportet legislator ostendens, convenienter ait:

Sancti estote, quia ego sanctus sum Dominus Deus vester.. Id est, si vobis placet placere Deo, aut adesse vobiscum, vel magis esse cum eo vultis (Dei enim præsentia et conjunctio omnes a vobis insidias læ

[blocks in formation]

lem, quem probavit, et nunquam ab eo mandatum bonum abscondit. Sed nec tunc, quando de terra Egypti populum Judæorum eduxit, et esurientes murmuraverunt, dicentes: Utinam mortui fuissemus per manum Domini in terra Ægypti, quando sedebamus super ollas carnium, et comedebamus panes in saturitatem! Misit quidem eis Deus manna, docens autem nos oportere, quæ amplius quam quoti dianum cibum, non præcipiebat plus de Gomor per singula capita colligi: mensura autem hæc apud

« PreviousContinue »