T. Lucretii Cari de rerum natura libri sex, ed., annotationem adiecit A. Forbiger

Front Cover
 

Common terms and phrases

Popular passages

Page 132 - ... si non aurea sunt iuvenum simulacra per aedes lampadas igniferas manibus retinentia dextris, lumina nocturnis epulis ut suppeditentur, nec domus argento fulget auroque renidet nec citharae reboant laqueata aurataque templa, cum tamen inter se prostrati in gramine molli propter aquae rivum sub ramis arboris altae non magnis opibus iucunde corpora curant, praesertim cum tempestas arridet et anni tempora conspergunt viridantis floribus herbas.
Page xxxi - Nam Macer et Lucretius legendi quidem, sed non ut phrasin, id est, corpus eloquentiae faciant: elegantes in sua quisque materia, sed alter humilis, alter difficilis.
Page 58 - ... nam quodcumque suis mutatum finibus exit, continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
Page 34 - Omnis enim per se divom natura necesse est Immortali aevo summa cum pace fruatur, Semota a nostris rebus, sejunctaque longe : Nam privata dolore omni, privata periclis, Ipsa suis pollens opibus, nihil indiga nostri, Nec bene promeritis capitur, nec tangitur ira.
Page 122 - ... quod cuique obtulerat praedae fortuna, ferebat sponte sua sibi quisque valere et vivere doctus.
Page 83 - Denique ut in fabrica , si prava est regula prima , Normaque si fallax rectis regionibus exit , Et libella aliqua si ex parti claudicat hilum ; Omnia mendose fieri atque obstipa necessum est , Prava , cubantia , prona , supina atque absona tecta ; Jam rucre ut quaedam videantur velle, ruantque, Prodita judiciis fallacibus omnia primis.
Page 83 - ... sponte sua veris quod possit vincere falsa. quid maiore fide porro quam sensus haberi debet ? an ab sensu falso ratio orta valebit dicere eos contra, quae tota ab sensibus orta est ? qui nisi sunt veri, ratio quoque falsa fit omnis.
Page 20 - Non. quia vexari quemquam est jucunda voluptas, Sed, quibus ipse malis careas, quia cernere suave est. Per campos instructa, tua sine parte pericli, Suave etiam, belli certamina magna tueri. Sed nil dulcius est, bene quam munita tenere Edita doctrina sapientum templa serena; Despicere unde queas alios, passimque videre Errare...
Page 101 - Memmi, qui princeps vitae rationem invenit earn quae nunc appellatur sapientia, quique per artem to fluctibus e tantis vitam tantisque tenebris in tarn tranquillo et tarn clara luce locavit.
Page 4 - ... de plano possum promittere, Memmi : usque adeo largos haustus e fontibu' magnis lingua meo suavis diti de pectore fundet, ut verear ne tarda prius per membra senectus...

Bibliographic information