Page images
PDF
EPUB

APPENDIX

CARMINA.

(1*]

[2*]

DE PHILOMELA, ET FIDICINE.
Iam sol a medio pronus deflexerat orbe
Mitius, et radiis vibrans crinalibus ignem
Cum fidicen propius Thamesina fluenta sonanti
Lenibat plectro curas, æstumque levabat
Ilice defensus nigrâ, scenaque virenti;
Audiit hunc hospes sylvæ Philomela propinqua
Musa loci, nemoris Syren, innoxia Syren,
Et prope succedens stetit abdita frondibus, alte
Accipiens sonitum, secumque remurmurat, et quos
Ille modos variat digitis, hæc gutture reddit,
Sensit se fidicen Philomelâ imitante referre,
Et placuit volucri ludum dare, plenius ergo
Explorat cytheram, tentamentumque futuræ
Præbeat et pugnæ, percurrit protinus omnes
Impulsu pernice fides, nec segnius illa
Mille per excurrens variæ discrimina vocis
Venturi specimen præfert argutula cantus.
Tum fidicen per fila movens trepidantia dextram
Nunc contemnenti similis diverberat vngue,
Depectitque pari chordas, et simplice ductu
Nunc carptim replicas, digitisq, minantibus vrget
Fila minutatim, celerique repercutit ictu,
Nox silet, illa modis totidem respondit, et artem
Arte refert, nunc seu rudis aut incerta canendi,
Projicit in longum nulloque plicatile flexu
Carmen init, simili serie jugulique tenore
Præbet iter liquidum labenti e pectore voci,
Nunc ærim variat, modulisque canora minutis
Delibrat vocem, tremuloque reciprocat ore.
Miratur fidicen parvis e faucibus ire
Tam varium tam dulce melos, majoraque tentans
Alternat mirâ arte fides, dum torquet acutas,
Inciditque graves, operoso verbere pulsat
Permiscetque modis certantia rauca sonoris,
Seu resides in bella viros clangore lacessat.
Hoc etiam Philomela canit, dumque ore liquenti
Vibrat acuta sonum, modulisque interplicat æquis,
Ex inopinato gravis intonat, et leve murmur

[3*]

Turbinat intus agens, alternantique sonore
Clarat, et infuscat seu Martia classica pulset.
Scilicet erubuit fidicen, irâque calente,
Aut non hoc (inquit) referes citheristria sylvæ,
Aut fractä сedam citherà, nec plura loquutus,
Non imitabilibus plectrum concentibus vrget,
Namque manu per fila volat, simul hos simul illos
Explorat numeros, chordâque laborat in omni,
Et strepit et tinnit crescitque superbius, et se
Multiplicat religens, plenoque choreumate plaudit.
Tum stetit expectans, si quid paret æmula contra.
Illa autem quanquam vox dudum exercita fauces
Asperat impatiens vinci tunc advocat omnes
Nequicquam vires, pam dum discrimina tanta
Reddere tot fidium nativa simplice tentat
Voce, canaliculisque imitari grandia parvis,
Impar magnanimis ausis, imparque dolori
Deficit, et vitam
Victoris cadit in plectrum, par nacta sepulchrum.

NATALITIA CHRISTI MUNDI REDEMPTORIS. [4*]
Ecce iterum medio glacialis frigore brumæ,

Christe puer tenerâ virgine natus ades.
En iterum tua festa novo celebranda sub anno

Ducis, et ad cunas quemque venire jubes.
Te video divine puer, dulcissime Jesu,

Edite cælesti de genitore deus,
Te video, cunasque tuas, suavissime Christe,

Edite mortali de genetrice puer.
Ecce jaces laceris (puer optatissime) cunis

Ponis et in duro membra tenella toro.
Et te casta sinu recubantem mater amono

Molliter amplexu brachiolisque fovet.
En fovet ipse senex Josephus, et aspera brumæ

Frigora sollicitus quâ licet arte fugat.
Adsum sancte puer cupidisque amplexibus vltro

Brachia in adventum tendo parata tuum.
Ad tua prostratus genibus cunabula flexis

[5*] Parva tibi grato pectore dona fero, Carmine solenni meritas dum pangere laudes

Conor, et argutà fundere voce melos.
En tibi pervigilem (Jesu mitissime) noctem,

Primula quæ cunis fulsit aborta tuis.

[6*]

Pervigili meditor studio celebrare, canentem

Tu modo si dextro (summe) favore juues.
O ades atque juua placidus tu suggere blandos

Vere pater vatum, maxime Phoebe, modos.
Tu vivis anima numeris mea carmina, da tu

In certos veniant libera verba pedes,
Sic te digna canam dulci præconia versu

Sic fluet ingenij limpida vena mei
Ergo soporiferis nox o pulcherrima bigis

Scande modo aurati templa serena poli,
Fundito jucundas terris optantibus umbras,

Et renova tenebris gaudia nostra tuis. Gaudia quæ quondam toti lætissima mundo,

Prima dabas summi nuncia prima boni: Cum puer e gravida matris foret editus alvo

Vnica spes hominum Christus et vna salus,
Diffugiant nigræ toto procul æthere nubes,

Purior et cunctis rideat aura locis.
Flabra premat Boreas et durum sæva rigorem

Cum nive, cum rigido frigore ponat hyems.
Sydera quæ variis distinguunt æthera gemmis

Lumine jam solito splendidiore micent. Virgo gerens tumidum cælesti numine ventrem

Nescia mortalis virgo pudica viri,
Illa dei sobolem mixtu paritura beato.

Ponere maturum dum meditatur onus
Dum gelido vigilans miseri sub culminis antro

Expectat cæli subvenientis opem,
Interea celeres properans absolvere cursus,

Ingreditur mediam nox tenebrosa viam.
Vndique jam dulcis placido mortalia somno

Corpora mulcebat fessa labore quies:
Quæsitumque inter nemorum fruticeta soporem

Præbebant tacitis abdita lustra feris,
Jam genus alituum mutà sub fronde quiescens,

Nulla repercussà carmina voce dabat.
Alta per et sylvas rigidosque silentia montes

Nec strepitus campis nec sonus ullus erat.
Spirabant tenues minimo cum murmure venti,

Mitior et vacuis aura silebat agris. Quique ferox pontus furioso tunditur Euro

Leniter in stratas currere cæpit aquas.
Quinetiam magno subterlabentia mundo

Volvuntur tacitis sydera cuncta viis.
Usque adeo tranquilla silent dominoque ministrant

Singula, sic justo cuncta tremore pavent.
Miranturque novi mysteria maxima partus

[blocks in formation]
« PreviousContinue »