Page images
PDF
EPUB

[8*]

[9*]

Dum deus humano corpore risit humum.
Virgo sed en vtero media inter vota soluto

Salvifico mundo molliter edit onus,
Fas tua supplicibus sterni ad præsepia votis,

Fas dare sit sanctis oscula casta genis.
Vertite cælestis cunabula vertite prolis

Nobilius quo nil prosperiusque nibil.
Edit onus virgo, nec jam mora, conscius æther

Signa dat, et summa protinus arce tonat,
Plaudit Io cælum, clangoribus insonat orbis

Omnis Io, plausu terra sonante salit. Exultant vallesque cavæ, colles supini,

Sylvaque frondentes concutit álta comas. Vertite cælestis cunabula vertite prolis

Nobilius quà nil prosperiusque nihil. Flumina conversos stupefacto gurgite cursus

Sistunt, et trepidans lenius vnda fluit. Plaudit avis penna, viridisque per avia sylvæ

Insolitum suavi concinit ore melos. Omnia lætantur, ridet liquidissima mundi

Forma, nitent agri, prata serena micant. Aurea lux tota radiis fulgentibus æthra

Surgit et ardentes spargit vbique faces :
Exultant hyades rutilæ, sua plaustra bootes

Aurea, et auratos conspicit ire boves :
Tum primum Erigone miseri post fata parentis,

Visa fuit gemitus deposuisse suos :
Ipse quoque arridens jam non crudelis Orion

Mite cruentato liberat ense latus.
Vertite cælestis cunabula, vertite prolis

Quam mare sydereæ quam tremit aula domus, Parva loquor, forte et pastores montibus illis

Servabant clausos septa per arcta greges : His niveus summo veniens adsistit Olympo

Angelus et trepidis nuncia læta refert; Ite viri, superà vobis saluator ab arce

Natus in humana carne videndus, adest.
Pergite Davidicæ propere sub monia, Bethles,

Et date mox regi munera astra novo.
Dixerat, hi properant, fugit ille ad culmina cæli

Ambrosioque omnem spargit odore locum.
Extemplo magnum visi per inane volatus,

Et simul Angelici densa caterva chori: Fit plausus, reboat lætis discursibus ær,

Ictaque jucundis perstrepat aura sonis. Vnus erat cantus, sit gloria summa tonanti

Pace nova tellus, pace triumphet homo:

[10*] (11*]

Responsant nemora, et montes, campique jacentes,

Vnanimi plaudunt per loca cuncta sono. Vertite cælestis cunabula, vertite prolis

Quem mare, quem suñæ non capit aula domus
Hæc inter studia, et magni solennia mundi

Gaudia, nox cursus finit abacta suos :
Nox qua nec superis, nec qua mortalibus vnquam

Lætior, aut mundo gratior vlla fuit.
Hæc nox illa fuit, multos quæ festa per annos

Semper erit puris concelebranda sacris.
Hæc desiderio patrum exoptata piorum

Hæc spes sollicitis vatibus vna fuit.
Hæc illa est primis promissa parentibus, orbem

Vix vbi condiderat dextera magna dei :
Scilicet ex casta qua virgine surgerat heros

Et deus, et vero corpore natus homo:
Inclyta nox salve, nox optatissima salve,

O nox ante omnes nobilitata dies.
Tu mundi solem generas, radiisque serenis

Perpetuæ monstras dulce salutis iter,
Tu miros adeo partus, tu primula sentis

Vagitus, tenero quos dedit ore puer.
Ille en mortales deus immortalis in auras.

Prodit, et humani corporis ossa gerit.
Salve iterum nox chara deo, nox prospera mundo,

Nox omni potior, nobiliorque die.
Veftite cælestis pueri cunabula, cujus

Laus et honos vllum nescit habere modum.

CHRISTUS IN CRUCE.

[12*]

Respice quæ tulerim pro te (mi chare viator)

Verbera, quas vultu cernis et ore notas :
Aspice quanta manu sævà mihi livida dantur

Figunturque meis vulnera quanta genis.
Cur eadem paterer nulla est mea culpa, nec vlla

Causa, nisi vt nostra sanus homo esset ope.
Languores ego nempe tuos, tua crimina gessi,

Et sudore meo corpora sicca tenes.
Cum male tractarer linguam, simul ora retenta

Continui, tacitus verbera dira ferens :
Vt solet agnellus coram tondente silebam

Et quasi quæ ducta est ad loca mortis ovis, Non satis ex limo quod te produximus olim

[13*]

Ferimus esse aliquid cum nihil ante fores.
Et tibi contulimus partem deitatis habendam

Inque voluptatis jussimus esse loco.
Te mihi fructiferam vitam plantare juuabit

Tu tamen ingratus reddis amara mihi.
Siccine pro meritis tantis tormenta rependis,

Dasque creatori vulnera probra, crucem ? En meus ille sacer vultus deitatis imago

Spiritibus superis gaudia summa ferens, Illa inquam facies, in quà sit gloria cæli

In quá majestas cernitur atque nitor, Turpiter adsputa est mucosis plena salivis

Squalet, et a pugnis aspice cæsa tumet. Præla ego calcavi solus, cruor vndique fluxus,

Nec pars illæsa est corporis vlla mei.
Comoveat te noster amor, namque arce paterna

Lapsus amore tui tristia cuncta tuli
Atque libens quid enim potuit me cogere, cujus

Vis est omnipotens, quid ? nisi verus amor.
Ergo tuum cor redde mihi, cui pectus apertum

Extensis manibus brachia tensa dedi. Disce meo exemplo patienter ferre dolores

Et dare in adversis pectora tota deo. Nemo coronatur nisi quem patientia laudat,

Ergo boni pugnans militis instar age.

[14*]

FABULA.

Forte mihi puero putei super ore sedenti
Annulus exciderat, nec erat spes ulla legendi.
Cum pater e filo lapidem demittit in vndas
Prædatorem auri: subitoque excitus ab imo
Annulus occurrit fundo, lapidique cohærens
Tanquam hamo piscis, summas effertur in auras.
Talia mirantem Pater occupat.Accipe causam
Nate, ait, et lapidem (non longa est fabula) nosce.
Deucalion et Pyrrha (genus mortale duobus
In quibus omne fuit quondam et duo turba fuerunt)
Vt reparent populos, sua post vestigia jussos
Projiciunt lapides: lapides seu semina frugum
Mollescunt, inque ossa virûm mutantur et ora
Quanquam homines aliqui nondum digesta videntur
Effigies et adhuc retinent de marmore multum,
Duritiaque docent, quà sint ab origine nati.

[15*]

Jam nova crescebat soboles, et cura trahebat
In diversa animos; nam prout cecidêre per vndas
Aut per agros lapides, aut per spelæa ferarum,
Aut propter montes ferrique aurique feraces;
Sic genium traxêre loci, venatibus ille
Indulget, terram colit hic, illi æquora sulcant,
Hi ferri venas, aurumque per omnia quærunt,
Et sceleris quærunt mortisque per omnia causas.
Tunc vero hæc oculis incitamenta malorum
Abduxit Natura parens, et in intima terræ
Viscera contraxit, Manesque removit ad imos.
Sed tamen huc quoque descendit furiosa cupido
Abdita rimatur, terramque eviscerat omnem,
Scilicet indignata homini Natura. Quis vltra
Finis erit? dixit, tellus exhausta metallis
Ante gemit, quam dira fames saturata quiescat. [16*]
Dum loquitur mentem magnetia vertit in aura
Et puduit vertisse: videt molimine longo
Instantes operi, defossique vltima mundi
Scrutantes arcana, et opes (sua damna) petentes :
O prona in terram clamat perituraque turba,
Quodque sibi fodit prope Tartara, digna sepulchro.
Dixit, et irato tremefecit numine terram,
Oppressitque viros, et glebæ immiscuit artus;
Quam male tractabat per aperta pericula glebam.
Quin flamma e Stygiis (ut erat vicina) cavernis
Illam memborum terræque sine ordine massam
Fumida corripuit, coctamque in saxa coegit:
Vnde color, species et adhuc semiusta remansit.
Nec tantum color, at vivos quæ torserat olim
Magnetes, etiam lapides sensuque carentes
Tangit avaritia: vtque aurum, ferrumq legentes
Oppressit fatum, sic ipsa cadavera prædam
Quæque suam agnoscunt, geminaque cupidine fervent, [16a*] ]
Et trahit hic ferrum magnes, illa attrahit aurum.
Tunc ego ad hæc patris ridens miracula, sane
Quam metuo dixi, quando aurum poscimus omnes,
Ne genus humanum saxa in magnetia migret.
-Sic me fabellis pater oblectare solebat.

DE GESTIS, SUCCESSIBUS ET VICTORIUS REGIS

SUESLÆ IN GERMANIA.

ΕΠΙΝΙΚΙΟΝ

AD CAROLUM BEGEM.
Arma prius ceceni cum panderet inclyta portas
Sylva ducis Batavis, in Teutonas arma supersunt:
Quæ mea Caliope pangat, quæ dumine fretus
Suecus in Albanis vibrans fæliciter arvis
Ista legat Carolus, Carolo neque gratior ulla est
Quam sibi quæ Sueci pretexit pagina nomen.

Visa din lapsis felix Germania seclis
Artibus, ingeniisque, et festa pace virebat,
Fudit opes, frugesque immenso copia cornu,
Dulciaque innocuæ peragebant otia gentes.
Hoc dea prodigiis immanior omnibus ATE
Vidit et invidit, sed non diuturna futura est
Copia, et unanimes ditans concordia cives,

[166*] Dixit, et implicitos canis arrecta colubros Incesta Austriacæ gentis de stirpe creati Ferdinandi furias, atque impia pectora fedis, Concitat illecebris, stimulis quem ingentibus urget Sanguinis alta sitis, dominandi et cæca libido, Non ita cum celeres perflant incendia venti Sævit in ambustos exultans flamma penates: Nec tantum quoties vitiata Syrius aura Æstuat atra lues vicos populatur et urbes Ferdinandi quantum rabies immane per orbem Teutonicum grassata furit, quem nulla coercet Relligio, summis auditaque fædera cælis, Ille sed ut valeat propriis emergere regnis Et scelere imperii latos extendere fines, In patriæ strictos acuit crudeliter enses Viscera quaque ruunt funesto monia bello Justitia et nudis libertas exulat agris. -Quid memorem cædes effera facta tyranni Sparsaque purpureis millena cadavera campis Dira Palatinus testatur prælia Rhenus,

[16c*] Danubiique, Albisque fuentes sanguine rivi?

Ista tuens occulis NEMESIS Rbamnusia justis
Cur ita lenta mea est, inquit, manus ? ergone semper
Impanice Austriacus Germanas proteret herbas?
Da pater, hoc Suecis aboleri dedecus armis,
Si populo curas inimicam avertere pestem,
Suscitat extemplo laudisque accendit amore,
Ingentes Gustavi animos, qui fulminis instar
Emicat, ac pulsos reficit justissimus ultor,

« PreviousContinue »