Page images
PDF
EPUB

[164*]

Qualis Alexandri Persis sat cognita virtus,
Seras et Æoum gladio demessuit orbem :
Qualis et Æmathio conspectus in agmine Cæsar
Perculit adversas gelida formidine turmas:
Talis belligeri proles invicta Gradivi
Suecus adest, tantumque furens trahit ille timoris,
Nam quacunque minax paribus se ostendit in armis
Induperatrices plaudenda strage catervas
Obtruncat sternitque ferox, tu Lipsia testis
Quæ modo vertentes inhonesto terga pudore
Pannonicas vidisti acies, ubi Tillius ingens
Tillius Austriacæ decus et tutela Vienna
Fugit, et indecores retro convertit habenas :-
Num tua in hunc, Tilli, fuerat servata dolorem
Canities, tristis Ferdinando ut nuncius iret
Tilliacam cecidisse manum, dum victor Adolphus
Gliscit, et inferias sub Tartara mænia mittit.
Hoc unum est quo dira tui monumenta furoris
Gauderet Magdenburgum :-jam Talio sævas
Indicit victis per mortem ac vulnera leges,
Et vindicta tuis crudelia facta reponit.

Nunc agite, et festas læti celebrate choræas
Papicolæ, ac triviis Bacchantes orgia circum,
Sanctorum effigies rapidis absumite flammis-
Sed timor est forsan ne detonet arduus æther,
Atque sacer vestris colluceat ignibus ignis;
Sed regina deest Poloni charissima conjux.

Tu quoque calvitiem triplici redimite corona
Anti-Christe pater scelerum, fraudisque repertor,
Nunc in Evangelicos diras ac fulmina mitte
Bruta, tuos præter nulli nocitura maniplos.
Tu vero qui tela Dei, qui sacra Tonantis
Bella geris, spes Catholicæ certissima turbæ,
Terror, et Austriacæ mastix sævissima gentis,
Macte animis, Gustave heros, tibi militat æther
Desuper, ecce tibi stellarum exercitus omnis
Ordine bella gerit, tibi nostri gloria sæcli
Suppetias mittit Carolus, tibi belliger Anglus,
Anglus Hamiltoni claro sub nomine tutus
Bavaricas confringet opes, tibi Baltica primas
Numine propitio dederat Pomerania sedes;
Agnoscunt socii tua quid prudentia possit
Saxones, atque tuas novit Silesià vires.
Perge armis, et perge tuis successibus opto,
Rex invicte, et si Jesuitica Pharmaca vites,
Sæpe tibi nectet victoria læta corollas
Donec ad Æoum tua dextera fulminet Istrom,

[17*]

Hanc hederam interea si fors tua tempora circum
Inter victrices patiaris serpere lauros,
Me satis est cecinisse tuæ præconia laudis,
Ipse sed in patriâ remanebo inglorius vrbe.

MARIÆ AUGUSTISSIMI REGIS CAROLI FILIÆ (17*a]

CARMEN GENETHLIACON.
Ergone lascivit sulcantibus obsita rugis
Et ludit Natura parens ? num publica Matris
Nondum fessa manus? miserandas prodiga terras
Ditavit geminå rugosa propagine dextra.
Nunc agat, a nostro Boreali limite Phæbus
Ignipedes deflectat equos, sine lumine noctes
Duplicet-Occiduum lustrant nova sydera mundum-
Tarda nimis solitos peragebat Cynthia menses,
Ignavumque nimis cursum frænavit equorum-
Impatiens Natura moræ furibunda negavit
Absolvi menses—communis nescia fati
Ex vteri clausis prorupit stella tenebris-
Frigora nimbosis non Autumnalia brumis
Enecuere rosas—nostris en Gallica terris
Alba vel invito revirescent lilia Phobo:
Cæsaris antiquam decoravit Julia Romam,
Nunc æquet Tibrim Thamesis; jussuq, Tonantis
In terram missi major sit gloria partus,
Sera polum repetat Princeps, et regia coeli
Hanc tarde excipiat, quæ festinavit in ortum.

IN DECIMUM SEPTIMUM DIEM OBRIS.

[18*]

Quid campana frequens nostras circumsonat aures,

Incipit et solito lætior ire dies,
Ignea quid sacris colluceat ignibus æthra ?

Hæc causa est animo concipienda meo.
Sustulit illa trucem, lux ô memoranda, Mariam

Semper Evangelicis lux veneranda piis. Sustulit erroris tenebras, lucemque reduxit

Angligenis, cessit terror, et error abest. Regia cum virgo, virtute insignis et armis,

Imperii cæpit fræna tenere patris.

Quam præsens ætas, quam sæcula sera nepotum

(Addita cælicolae sit licet illa gregi) Semper honorabunt, oblivia nulla Britannûm

Reginæ capient pectora grata suæ.

[19*]

Et cuin cælicolis cæleste capessere regnum,
Non illam vita fragilis respectus agebat
Retrorsum, dum certa fides æterna petebat,
Non majestas imperii, regnique potestas
Non sæcli illecebra aut quicquam mortale moratur
Chara recessisti popularibus Anna, suique
Non gravius desiderium nec Elisa reliquit
Optima, quæ rerum nuper flectebat habenas,
Par pietas in vtrâque, eadem moderatio summa
Fortunæ, paucis virtus concessa viris, quos
Ipsos in vitium quoque magna potentia mutat,
Æqua fuit mansuetudo, clementia compar,
Sed tua non tam conspicua, illustrisque patebat
Gratia, nec potuit non regia sceptra tenenti,
Augusta hæc melius regi data jura marito,
Sed neque vt hoc vnum sic omnia cesseris illi,
Vxor eras, hoc tu videare beatior illâ.
Adde viri talis tanti quod principis vxor,
Adde, quod et caput est, tam pulchrâ prole parentem,
Non te ergo discunt oculi lachrymare coacti,
Sed veros gemitus dolor exprimit, ex animo te
Mærent, ex imo ducunt suspiria corde,
Vsque adeo lugere juuat solatium inane,
Quod pietate quidem faciunt humanitus omnes,
Sed melior tua jam sors est, nec flebilis vlli,
Hoccine erat modo quod tantum fulgere Cometam
Vidimus, e terris et te poscebat Olympo?
Creditur an melius non hæc portendere quicquam
Triste, sed incerti sunt ista ruohuvta cæli? .
Æneas simulacra modis pallentia miris
Anchisæ manes genitoris et ora requirens,
Alcmenen vidit Phædram, mæstamque Eriphylen
Has tibi non inter locus obtigit; alta supremi.

[20*] IN CHÆREMONEM.

[21*]

Quod nimium laudas, Cheræmon Stoice, mortem,

Vis animum mirer suspiciamque tuum.
Hanc tibi virtutem fractâ facit vrceus ansâ,

Et tristis nullo qui tepet igne focus.
Et teges et cimex, et nudi sponda grabati,

Et brevis atque eadem nocte dieque toga.
O quam magnus homo es, qui fæce rubentis aceti,

Et stipula et nigro pane carere potes !
Luconicis agedum tumeat tibi culcita lanis,

Constringatque tuos purpura pexa toros :
Dormiat et tecum qui cum modo Cæcuba miscet

Convivas roseo torserat ore puer:
O quam tu cupies ter vivere Nestoris annos,

Et nihil ex vllâ perdere luce voles !
Rebus in angustis facile est contemnere vitam,

Fortiter ille facit qui miser esse potest.

PRISCIANUS VERBERANS ET VAPULANS.

[22*]

Pierides suadela scholæ, tutela Scholarchæ,
Dicite Virgiferæ nova prælia, dicite Musæ.

Pinguibus in populi, qui dicitur Austricus arvis,
Præturam, fasces, lictores nuper adepta
Villa antiqua, novo jam Burgi turget honore:
Omnia magna illic, meliora prioribus annis:
Et nova multa illic. Molli de vellere vestem
Jam sibi pannifices ad publica munia texunt.
Et, qui curta modo gestabant pallia patrum,
Nunc tardo videas gressu grandire togatos,
Progenies plebeia fuit, generosula nunc est :
Turba fuit; jam turma cluit, sapiensque Senatus
Vno qui superat sapientes nomine Graios.

Pangite Virgiferæ nova munia, pangite Musæ.
Ecce nova bæc inter, migrans de sedibus imis
Et renovata schola est. Sedet illic proximus hæres
Post Bathypogonem Nisus: studiosa juuentus
Sub Niso discunt Musarum elementa magistro,
Grañatici vt fiant, vt Rhetores, atque Poetæ.
Grande docentis onus, magni ingratique labores,
Sed non magna nimis stipendia, munera nulla,
Non vt vult ratio, sed vt indulgentia matrum,

[23*]

Printed

it Zand. 1632 (Boell. 4° M.23 7.) [24*]

Fas præceptori virgam vibrare, nec vnquam
Plectenda est meritis puerorum audacia plagis,
Ne plagæ linguarum, et lis furiosa sequantur,

Dicite Virgiferæ fera jurgia, dicite Musa.
Vicinæ senior Carbonius incola villæ,
Duxerat huc natum bino cum fratre docendum,
Ævi ter ternos numerantem circiter annos,
De stipe consentit genitor; Carbunculus intrat,
Aggrediturque recens Latiæ conamina lingua,
Qualia Colloquiis puerilia pensa ministrat
Castalio, et facili Ciceronis epistola textu,
Fabulaque Æsopi. Canis hic est vmbra natantis,
Hic lupus inter oves, ingratique hospitis index
Rusticus et Coluber: Colubros (tu Nise) caveto,
Fabula ne similis de te narretur. Alumni
Quos gremio accipimus Musarum lacte fovendos,
Sæpe in nos acuunt virosæ spicula caudæ.

Pellite Virgiferæ damnosa pericula Musæ.
Vix annum emensus Carbunculus iste secundum,
Non virgâ cruciante, minisve exterritus vllis,
Audet abesse schola, vacuamque relinquere sedem.
Incertum, num sponte sua, jussuve parentum:
Sed neque cum Nisi veniâ, quæ libera (patres
Discere sive velint, hinc seu discedere natos)
Nec prorsus, quæ pacta fuit, mercede soluta,
Absque valedicto cassa est discessio. Talis
Cur puerum Nisi imperiis emancipet ? Annon
Clam fugiens miles, tamen a duce miles habendus ?

Dicite Virgiferæ quam justum hoc, dicite Musæ.
Post aliquot menses semel huc, iterumque recurrit,
Acceditque scholam, non plenam, vt sedulus hospes,
Sed vacuam, furtim irrepens, vt perfidus hostis,
Discipulis, Nisoque absentibus, Improba quid non
Effrænis pueri petulantia ? Stabat ibidem
Fortis equus, sed non qui vicit Olympia cursu,
Trojano potius similis, fabricatus vterque
E ligno, in pænam sero sapientis vterque,
Phryæ plagis melior, sic et puer. Iste Caballus
Non in perniciem, pon vrbis, vt ille, ruinam,
Sed curam imberbis populi, regimenque salubre,
Hunc equitans petulans, temeraria, tarda juuentus
Sanior evadit, legemque lubentius audit.
A triplici ligno lignum hoc poenale tuetur
Præcipitem ætatem, nimis (ah miserabile) multos
Virgis intactos tetigit ferale capistrum.

Dicite Virgiferæ virgarum commoda Musa.
Quid vero, nam quid meruit (Carbuncule) de te

[25*]

[26*]

« PreviousContinue »