Page images
PDF
EPUB

Mollique luxu degener otium)
Tollat nefandos civium tumultus,
Almaque revocet studia sanctus,
Et relegatas sine sede Musas

Jam pene totis finibus Angligenum;
Immundasque volucres,

Unguibus imminentes,

Figat Apollinea pharetra,

Phineamque abigat pestem procul amne Pegaseo?

ANTISTROPHE.

Quin tu, libelle, nuntii licet mala

Fide, vel oscitantia,

Semel erraveris agmine fratruni,
Seu quis te teneat specus,

Seu qua te latebra, forsan unde vili
Callo tereris institoris insulsi,
Lætare felix: en iterum tibi

Spes nova fulget, posse profundam
Fugere Lethen, vehique superam
In Jovis aulam, remige penna ;

STROPHE III.

Nam te Roüsius sui

Optat peculi, numeroque justo
Sibi pollicitum queritur abesse;
Rogatque venias ille, cujus inclyta ⠀⠀
Sunt data virum monumenta curæ:
Teque adytis etiam sacris

Voluit reponi, quibus et ipse præsidet
Æternorum operum custos fidelis ;
Quæstorque gazæ nobilioris,
Quam cui præfuit Iön,

Clarus Erechtheides,

Opulenta dei per templa parentis, [197

Fulvosque tripodas, donaque Delphica,"
Ion Actæa genitus Creusa.

ANTISTROPHE, ¡yrm of

Ergo, tu visere lucos...

Musarum ibis amœnos;!

Diamque Phoebi rursus ibis in domum,
Oxonia quam valle colit,

Delo posthabita,

Bifidoque Parnassi jugo:

Ibis honestus,

Postquam egregiam tu quoque sortem
Nactus abis, dextri prece sollicitatus amici.
Illic legeris inter alta nomina

Authorum, Graiæ simul et Latina
Antiqua gentis lumina, et verum decus.

EPODOS.

Vos tandem, haud vacui mei labores,
Quicquid hoc sterile fudit ingenium,
Jam sero placidam sperare jubeo

Perfunctam invidia requiem, sedesque beatas,
Quas bonus Hermes,

Et tutela dabit solers Roüsi;

Quo neque lingua procax vulgi penetrabit, atque longe

Turba legentum prava facesset:

At ultimi nepotes,

Et cordatior ætas,

Judicia rebus æquiora forsitan

Adhibebit, integro sinu.

Tum, livore sepulto,

Si quid meremur sana posteritas sciet,
Rousio favente.

Ode tribus constat Strophis, totidemque Antistrophis, una demum Epodo clausis; quas tametsi omnes nec versuum numero, nec certis ubique colis exacte respondeant, ita tamen secuimus, commode legendi potius, quam ad antiquos concinendi modos rationem spectantes. Alioquin hoc genus rectius fortasse dici monostrophicum debuerat. Metra partim sunt κarà σxéσw, partim аоλeλevμéva Phaleucia quæ sunt, Spondæum tertio loco bis admittunt, quod idem in secundo loco Catullus ad libitum fecit.

Woodfall and Kinder, Printers, Milford Lane, Strand, London, W.C.

« PreviousContinue »