Page images
PDF
EPUB

in animo Tuo huius diei memoria; elucescat in Te quoque, magnum Avunculi Tui exemplum sequuto, generosa Saxonicorum principum virtus; rata fiat, cui faustum hæc dies omen ostendit, dulcissima spes nostra; maneat etiam hæc Tua in nos, quam contigisse nobis grati lætamur, benignissima voluntas. Illi vero, cui TE ad nos misso summas agimus gratias, REGI nostro, eos Te huius urbis cives invenisse nuncia, qui fide et amore in REGEM primi esse Saxonum, si possint, allaborent.

At, o Deus optime maxime, qui res humanas æternis legibus gubernas, te pia mente veneramur, gratesque tibi agimus, quod hunc nobis REGEM dedisti, et ad hunc usque diem conservasti, qui pietate, iustitia, æquitate, sapientia dignus gloria maiorum, utilis civibus, vere pater patriæ, lumen æternum nominis Saxonici, honos et immortale decus Germaniæ non æqualium tantum vocibus celebratur, sed magis apud posteritatem, severam et incorruptam meritorum iudicem, inclarescet et nobilitabitur. Tu Eum, recte præclareque factorum conscientia, civiumque unanimi gaudio et cumulatissimis gratulationibus exhilaratum, una cum dilectissima CONIUGE atque universa DoмO AUGUSTA huius faustissimæ dies lætitia penitus atque ex animo perfrui concede; tu Eum diu adhuc incolumem valentemque huic populo, ardentissimis te precibus oranti, præesse, præmiisque virtutis iis ornari jube, quibus adversorum omnis memoria oblitteretur ac deleatur; tu fac, ut videat hoc clarum ab antiquissimis temporibus nomen Saxonum Sua virtute, Suo exemplo in dies illustrius exsplendescere, quique mori pro REGE aut patria non recusant, primam numerare laudum, Saxones esse.

DISSERTATIO LITERARIA DE OSTRACISMO ATHENIENSIUM,

Quam annuente summo numine, Praside JOANNE LUZAC, J. U. D. et in Academia Batava Lingua Graca et Hist. Patria Professore Ordinario, in Auditorio Literario publice defendet JOANNES ANTONIUS PARADYS, Amstelo damo-Batavus, Auctor. Die 14 Dec. 1793.

PARS II. [Concluded from No. XXXVIII. p. 357.]

CAPUT TERTIUM.

Catalogus eorum, quos per OSTRACISMUM Athenis pulsos novimus" præcipuos.

§. 1. Occasio et ætas constituti OSTRACISMI. §. 2. Hipparchus. §. 3. Clisthenes. §. 4. Xanthippus. §. 5. Alcibiades antiquior et

Megacles, item Chinias. §. 6. Aristides. §. 7. Themistocles. - §. 8. Cimon. §. 9. Thucydides Meleside F. §. 10. Damon Musicus. §. 11. Hyperbolus.

§. I.

CONSTITUERAT Solon Rempublicam, quam acceperat, factionibus fessam, cique formam dederat, non quidem optimam, sed ad civium ingenia regiæ potentiæ inimica accommodatam, quemadmodum scripsit etiam Leges, non quidem optimas illas, sed quas cives tolerare poterant.

2

Tres erant tunc temporis in Attica factiones, una Sakpiwr vel vπeрaspiwv montanorùm, altera wediéwr_campestrium, tertia super hos Taρáλwv maris accolarum: Priores horum Democratiæ, secundi Oligarchiæ admodum studebant; inter hos Tápaλo mediam quamdam Reipublicæ viam tenebant, et cæteros, ne soli dominarentur, prohibe bant. Pisistratus, tumultuantibus Littoralibus et Campestribus, Montanos tueri, collecta armatorum vi, præ se fert, r λóуw vπepakρiwv Tроσràs, Tyrannidem occupat, eamque tenet, non tranquillam quidem nec perpetuam, sed post varios fortunæ casus ita stabilitam, ut liberis suis imperii possessionem transmitteret. Ejectis deinde Pisistratidis, mox ortæ sunt de rerum summa contentiones inter Isagoram et Clisthenem, quorum ille Oligarchiæ, hic Democratiæ favebat. Tandem, eversa factione optimatum, principatum in Republ. obtinuit Clisthenes, ὁ καταστησάμενος τὴν πολιτείαν μετὰ τοὺς τυράννους. Plut. in Aristide pag. 319. c. sive, ut idem ait in Pericle pag. 153. D. os ἐξήλασε Πεισιστράτιδας, καὶ κατέλυσε τὴν τυραννίδα γενναίως καὶ νόμους ἔθετο, καὶ πολιτείαν ἄριστα κεκραμένην πρὸς ὁμονοίαν καὶ σωτηρίαν και τέστησεν.

Inter Leges, quæ populo favebant, tyrannidi contrariæ, videtur quoque fuisse Ostracismi Lex, quemadmodum cap. i. §. vi. vidimus ; quam mirum non est eundem tulisse, qui Pisistratidas ejecerat, ac non tantum instauraverat popularem regiminis formam a Solone constitutam, sed et amplificaverat, ita tamen ut hac in parte superatus deinde longissime fuerit ab iis, qui post illum Rempubl. gesserunt, inprimis a Pericle et Ephialte; quare forma Reip. a Clisthene stabilita Plutarcho dicitur ἢ ἐπὶ Κλεισθένους ἀριστοκράτεια, id est, Aristocratia ætate Clisthenis constituta; Aristocratia scilicet, si componatur cum Rep. qualem Pericles, ut solus rerum potiretur, Ephialta opera, viri integritate et civium studio magis conspicui quam ingenio et prudentia civili, constitui curavit; Democratia vero, si comparetur cum sapientibus Solonis consiliis, institutisque moderatioribus: sic ut per hos gradus, quæ antea fuerat forma popularis, civibus utilis et æqua, tandem in effrænam populi licentiam, et omnia Democratiæ vitia, primnum sensim abiisse, mox præceps proruisse vere dicatur. In quo

* Vid. Plut. in Solon, p. 85. A. 2 Vid. Herodot. Lib. i. cap. 59. 3 In Cimon. p. 488.

autem plerisque, qui ante nos de Ostracismo scripserunt, VV. DD. assentiniur, vel a Clisthene, vel ætate Clisthenis, primum constitutum esse hoc decenne exilium, id confirmatur egregio loco Aristidis Rhetoris, quo et postea utemur, Orat. Plat. 11. Tom. iii. Opp. pag. 399. Ed. Canteri : δοκοῦσι γάρ μοι τὰς συμφορὰς ἐνθυμούμενοι τὰς ἐπὶ τῶν Πεισιστρατιδών γενομένας ἑαυτοῖς, μηδένα βούλεσθαι μεῖζον ἐᾷν τῶν πολλῶν φρονεῖν, ἀλλ ̓ ἐξ ἴσου εἰς δύναμιν εἶναι κ. τ. λ. id est, videntur itaque mihi Athenienses ad animum revocantes, quæ sub Pisistratidis perpessi fuerant mala, noluisse, ut cuipiam altiores reliquis gerere spiritus liceret, sed ut omnes ex æquo ad auctoritatem potentiamque inter cives pervenirent.

Viguit hoe Ostracismi institutum apud Athenienses per integrum fere sæculum, florentissimis Reipublicæ temporibus; uti apparet ex eo quod Plutarchus testetur, primum dorpaкio0évrwy fuisse Hipparchum, ultimum Hyperbolum: Hipparchus autem fuit Pisistrati consangui neus, illique ætate suppar; Hyperbolus cum Alcibiade et Nicia de ostreo contendit.' Ab hoc Hipparcho itaque seriem ỏσrpakɩolévτwv. ordiamur.

2

§. II. Hipparchus Charmi filius, curia Cholargo, tribu Acamantide, Ostracismum passus omnium primus 3 perhibetur, ex Lege, tunc primum ob suspicionem Pisistratidarum lata, ὅτι δημαγωγὸς ἦν καὶ στρατ Tnyos érupavvinoev. Harpocration hunc vocat Charmi F. Scaliger ad Eus, Chron, reposuit Charini F. Meursius in Lect. Att. Lib. v. cap. 17. ex Lycurgi Orat. c. Leocratem pag. 235. Ed. Tayl. Harpocrationem emendans legit Timarchi F., probante Tayloro ad illum locum in Notis pag. 340, At vero dubitari posse videtur, an sit Hipparchus iste, de quo Lycurgus, idem cum illo, qui Harpocrationi et Plutarcho dicitur primus Ostracismo mulctatus. Quæstionem illam difficilem solvere, hujus non est loci.

§. III. Clisthenes, ex illustri Alcmæonidarum gente, sua primus Lege accusatus et damnatus est, si fides Æliano Var. Hist. Lib. xiii. cap. 24. Κλεισθένης ὁ ̓Αθηναῖος τὸ δεῖν ἐξοστρακίζεσθαι πρῶτος εἰσηγησάμενος, αὐτὸς ἔτυχε τῆς καταδίκης πρῶτος, ubi vid. Periz. Sed nequaquam certum videtur, revera Clisthenem Ostracismo e civitate fuisse relegatum. Constat quidem ejectum cum Alcmeonidis ab Isagora, ejusque factione, adjuvantibus Lacedæmoniis, et eorum Rege Cleomene, deinde iterum rerum potitum esse. Verum nihil hæc expulsio ad Ostracismum spectabat: nihil tunc ex lege, nihil pro meritis et

■ Vid. Plut. in Nicia p. 531.

2 Vid. Corsin. Fast. Att. Pars i. Volum. i. p. 247. 3 Vid. Plut. in Nicia p. 531.

4 Harpocr. ν. ἵππαρχος.

5 Harpocration, ̓Αλκμαιωνίδαι, γένος ἐπιφανές ̓Αθήνησιν ἀπὸ ̓Αλκμαίωνος. De hac gente, quæ ab Alcmæone, ultimo Archonte perpetuo, originem duxit suam, Athenis perillustri, ut universe de Eupatridis Atheniensibus eorumque in ipsa Democratia juribus ac privilegiis, plura disputari possent ab eo, qui vel hanc ex Jure Attico partem minimam sibi sumeret pertractandam,

jure, sed omnia ex sola adversarii invidia et Cleomenis Spartani jussu * peracta.

§. IV. Xanthippum inter ἐξοστρακισθέντας memorat Heraclides περὶ Toλeir, loco autem laudato. Quæritur an idem hic sit cum Xanthippo, Ariphronis filio, Periclis patre, eodem illo qui Persas apud Mycalen vicit, et qui Miltiadem crimine Pario apud populum accusavit. In causa incerta nihil definimus.

4

5

[ocr errors]

§. V. Alcibiadem et Megaclem, illum Cliniæ patrem, celebratissimi Alcibiadis avum paternum, hunc Alemæonis filium, avum maternum Alcibiadis ex filia Dinomacha, inter dσrpakɩoðévras recenset Orator Andocides contra Alcibiadem pag. 33. Ed. Steph. qui uterque Alcibiadis avus, secundum illum Öratorem, Alcibiadis junioris acerrimum adversarium, inter æquales fuerunt raparouúraroi, quamvis nepote justiores et moderatiores. Quin imo bis Alcibiadem primum et Megaclem Ostracismo ejectos esse discimus ab altero Oratore, Lysia, cu jus hæc sunt verba : τούτων ἁπάντων χρὴ τὸν τούτου πατέρα (celeberri mum illum, de quo postea dicemus) αἴτιον ἡγεῖσθαι, καὶ ἐνθυμηθῆναι, ὅτι 'Αλκιβιάδην μὲν τὸν πρόπαππον αὐτοῦ, καὶ τὸν πρὸς μητρός Μεγακλέα, οἱ ὑμέτεροι πρόγονοι δὶς ἀμφοτέρους ἐξωστράκισαν. Num autem necesse sit cum Jeremia Marklando in Conjecturis ad Lysiam propterea ex Lysia Andocidem corrigere, et apud hunc, inserta vocula δις, legere καὶ γὰρ ὁ τῆς μητρὸς πατὴρ Μεγακλῆς καὶ ὁ πάππος ̓Αλκιβιάδης δὶς ἐξωστρακίσθησαν ἀμφότεροι, quamvis illa propter similitudinem præcedentis syllabæ dns facile excidere potuerit, est quod dubitemus: probabiliorem tamen emendationem esse fatemur quam alteram eodem loco a Marklando ipso Lysia propositam, cui haud magis calculum nostrum addimus quam Meursio,' in contrariam sententiam Andocidem corrigenti:-sed hæc quidem ab argumento nostro nos abducerent. Plus ad rem facit ex eodem Andocidis loco notasse alium quemdam, Ostracismo pulsum, de quo minor fama est, Calliam quemdam, quem ex familia τῶν λακκοπλούτων fuisse suspicari licet. Καλλίαν δὲ (inquit) τὸν Διδυμίου, τῷ σώματι νικήσαντα πάντας ἀγῶνας τοὺς στε φανηφόρους, ἐξωστρακίσατε, πρὸς τοῦτον οὐδὲν ἀποβλέψαντες ὡς ἀπὸ τῶν ἑαυτοῦ πόνωνὃ ἐτίμησεν τὴν πόλιν i. e. Calliam quoque Didymii filium, qui robore corporis in omnibus victor fuerat certaminibus palmariis, Ostracismo ejecistis, nihil in eo considerantes, quod illius laboribus palæstricis gloriam ac honorem civitati conciliasset,

§. VI. Aristides Lysimachi filius, tribu Antiochide, curia (dhμw) Alopecensis, quo justiorem alterum æquique servantiorem nullum ha

1 Vid. Herodotum Lib. v. cap. 71. seqq. juncto Thucyd. Lib. i, cap. 126. 2 Vid. Plut. in Pericle p. 153. E. 3 Vid. Herodotum Lib. vi. cap. 135.

A Vid. Plutarch. in Alcib. p. 191. F.

s In Orat. c. Alcib. deserti ordinis reum p. 291. Ed. Markl. Conf. Harpocrat. v. 'Αλκιβιάδης.

6 Pag. 572.

7 Att. Lect. Lib. vi. cap. 12.

8

d. I.

P. 33.29. Ed. Steph.

? Vid. Plut. in Aristide p. 318.. A.

8

buere Athena, fuit éramos' in Republ. Clisthenis, admirator maximt19 Lycurgi, et in gerenda Republica, quantum tempora ferebant, æmu lator; adeoque secutus est partes optimatum, åpiotokpatikýv wOλITelav. Hine factum, ut, per omnem vitam, æqualem suum Themistoclem acerrimum habuerit in Republ. adversarium, plebi faventem aut adulantem, a quo tandem collabefactus testula illa, exilio decem annorum mulctatis est; cum ipsa vitæ integritas calumniæ occasionem præbuisset ; nam, cum inter omnes alias virtutes in oculos multitudinis maxime incurreret viri justitia, ipsa illa laus deinde in invis diam rapta est, sparsis in vulgus rumoribus, quasi Aristides tam cu pide elaborasset, ut præter cæteros Justus appellaretur, eo animo ut, dum omnes causæ ad eum deferebantur, ejusque arbitrio definiebantur, tribunalia publica vilescerent; et ipse, ut ait ille, privato in liz mine Prætor viam ad tyrannidem sibi muniret. Revocatus vero in patriam est quarto fere post exilium anno, quo tempore Xerxes in Græciam erumpebat, Lege lata, qua omnibus ad tempus exulantibus. redire in patriam permittebatur, metu ne in Xerxis partes transiret; et inimicitiis referret injurias, quas a civibus acceperat. Mox Athenas reversus consilia de patriæ salute cum Themistocle, veteri inimico, conferre non fecusavit, et inimicitias, quas cum eo propter Remp: habuerat, condonavit, ita ut, cum deinde Themistocles ipse in odium populi incidisset et a Cimone aliisque in hoc periculo premere= tur, Aristides solus eum neque dicto neque facto læserit:

§. VII. Themistocles, vir consilii et calliditate et celeritate egregius, de patria optime quidem meritus, quippe qui, instaurata et mirifice amplificata re navali, principatum Græciæ, qui ad sua usque tempora apud Lacedæmonios fuerat, ad Athenienses transtulit, sed idem gloriæ avidissimus, in Republica gerenda fuit admodum popularis; juvenis adversarium habuit in Republ. Miltiadem ætate majorem, quem crimine Pario damnatum superavit; nam videtur Miltiadis damnatio alias, præter infelicem in Parum expeditionem, habuisse causas, cum diserte scribat Nepos, propter metum nimiæ, quam sibi paraverat, potentiæ maluisse populum, eum innoxium plecti, quam se diutius esse in timore. Unde colligere licet, Athenienses hunc virum maxima cum cupiditate damnasse; quod et luculenter apparet ex notabili admodum hanc in rem Platonis loco in Gorgia pag. 309. Conflictatus postea Themistocles est cum Aristide, æquali suo; et, postquam etiam hunc superasset, atque Ostracismo ejiciendum curasset, certandum illi fuit de rerum summa cum Cimone; et ab hujus factione,

2 Id. ibid. D.

1 Vid. Plut. in Aristide p. 319. c. 3- Vid. Plut. ibid. p. 321 et 322. Conf. Herodot. Lib. viii. cap. 79. ibique Wesselingium et Valckenærium, illum etiam ad Diod. Sic. Tom. i. p. 440. Interpp. ad Corn. Nep. in Aristide cap. 1.

4 Vid. Nep. in Aristide cap. 1. §. 4.

6 Vid. Plut. in Aristide p. 344. E. 7 Vid. Plut, in Them, p. 113. E.

Plut. d. 1. p. 322. B.

8 In Miltiade cap. 8.

« PreviousContinue »