Page images
PDF
EPUB

Bernardi Baldi Urbinatis de Vitruvianorum verborum significatione. Augustæ in 4to. 1512.

Ovidii opera cum comment. variorum, Francofurti, in fol. anno 1601.

Ejusdem Metamorphosis, Tristia, et de Ponto, cum comment. Jacobi Pontani.

Etatis argentea.

Curtii Historia cum Francisci Modii et Valentis Acidalii notis... Velleius Paterculus, a Jano Grutero recensitus. Exstant in eum notæ Aldi Manutii, Scheckii, Lipsii, Acidalii, et Claudii Puteani.

Valerius Maximus cum Pighii, Lipsii, Coleri, forsan et Gruteri notis.

Cornelius Celsus de re Medica.

Dictys Cretensis de bello Trojano, cum Josiæ Merceri notis, Parisiis.

Phædri Augusti liberti. Fabulæ, cum Rittershusii notis in 8vo. Lugd. Batav. anno 1597. et Parisiis cum Rigaltii notis.

Mythologici Latini, in quibus familiam ducit C. Julius Hyginus Augusti libertus, qui sæpius plebeiam loquendi consuetudinem amplecti videtur, quod etiam patronum ejus facere solitum, ex Suetonio et Charisio discimus. Editi sunt a Comelino in 8vo. anno 1599.

Senecæ Rhetoris et Senecæ Philosophi opera cum Pinciani, Mureti, Gruteri, Fabri, Jureti, Lipsii et Schotti notis. Parisiis, atque alibi edita.

Senecæ Tragœdiæ cum commentario M. Antonii Del Rio.

Persii Satyræ cùm Vineti, Pithoei, Marcilii, &c. notis, in 4to. Parisiis, anno 1613.

Persius cum Paraphrasi Federici Ceruti, Veronæ in 4to. anno

1600.

Lucanus cum comment. Hortensii et Joannis Sulpitii, Basilea in fol. 1578.

Asconius Pedianus in Ciceronem cum Hottomanni notis, Lugduni in 8vo. anno 1551.

Columella cum Varrone et Palladio de re Rustica, et in omnes Fulvii Ursini, Victorii, aliorumque notæ, apud Comelin. in 8vo.

anno 1593.

Pomponius Mela et Julius Solinus ex emendatione Andreæ Schotti, in 4to. Antverpiæ 1582.

In eundem Melam a se recognitum Petrus Ciacconius commentarium, si satis memini, reliquit, quem vidisse videor Madriti apud D. Joannem Fonsecam.

Persius cum Casauboni comment. Paris. in 8vo. anno 1615.

Petronius cum variorum notis et observationibus in 16mo. et 12mo. Lugd. Bat. et Parisiis.

M. Manilii Astronomicon libri quinque cum Jos. Scaligeri comment. Paris. in 8vo. anno 1579.

Gratii Cynægeticon editum a Petro Pithæo Parisiis inter po

emata vetera.

Elatis anea.

M. Fabii Quintiliani Oratoriæ Institutiones a Gallandio editæ Parisiis in fol. anno 1549. aut Geneva apud Jacobum Stoer in 8vo. anno 1604. una cum Declamationibus eidem tribui solitis.

Juvenalis Satyræ cum comment. et notis variorum, Paris. in 4to. anno 1613.

Juvenalis cum Paraphrasi Federici Ceruti, Veronæ in 4to. anno 1599.

Plinii majoris Historia Naturalis a Jacobo Dalecampio recognita, Francofurt. in 8vo. anno 1618. donec prodeat Petri Ciacconii Toletani Plinius, qui superioribus annis apud Ludovicum Castellam servabatur; nunc, ut suspicor, est penes D. Joannem Fonsecam. Plinii minoris Epistolæ cum commentariis Joan. Maria Catanei, Genevæ anno 1600.

Plinii Epistolæ et Panegyricus cum Minois et Casauboni notis. Suetonius cum Torrentii, Casauboni, Gruteri, aliorumque notis et commentariis.

Tacitus cum variorum notis editus a Jano Grutero in 8vo. Francofurti, anno 1607, aut in fol. Parisiis 1608.

Flori Historia cum variorum notis et castigationibus in 8vo. apud Joan. Vignonium et Hieron. Comelinum. Puto editum etiam a Grutero.

Statii Poëmata cum veteris Grammatici commentario ex bibliotheca Fr. Pithoei, Parisiis in 4to. anno 1600.

Statius una cum omnium veterum et novorum comment. et notis, Parisiis in 4to. anno 1618.

Valerius Flaccus cum Ludovici Carrionis notis, Antuerpiæ in 16mo. apud Plantinum.

Sulpitii Satyra reperitur in libello, quo continentur Epigrammata et Poëmata vetera ex bibliotheca, ni fallor, Petri Pithoei edito Parisiis in 16mo. anno 1590.

Martialis cum Indice et Commentariis variorum, Parisiis in 4to. anno 1601.

alii.

In Martialem scripserunt etiam Raderus, Ramirez, Gruterus, et

Silius Italicus cum doctissimi pueri Danielis Heynsii Crepundiis, Lugduni Batavorum apud Raphelengium.

Solinus editus a M. Antonio Del Rio apud Plantinum, et cùm Mela Schotti anno 1582.

Frontini Strategemata edita sunt una cum Vegetio, Paris. in 4to. anno 1607.

Ejusdem de Aquæ-ductibus et Coloniis libelli editi sunt ab Onuphrio Panvinio in Commentariis reipubl. Romanæ, Parisiis in

8vo. anno 1588.

Etatis ferrea.

A. Gellii, quem vulgo Aulum Gellium vocant, Noctes Atticæ cum Henrici Stephani animadversionibus, Parisiis in 8vo. anno 1585. Apuleii opera cum Petri Colvii notis, Antuerpiæ in 8vo. apud Plantin. anno 1588.

Apuleius cum Beroaldi comment. et notis Stevechii in fol. Basileæ.

Apuleius cum Vulcanii notis in 8vo. Lugduni Batav. anno 1594.

In Apuleii opera Symbola Critica Scioppii in 8vo. Augustæ 1605.

Tertullianus cum comment. Jacobi Pamelii et aliorum notis, Colon, in folio anno 1617. et Parisiis anno 1616.

Arnobius et Minutius Felix emendati a Petro Ciacconio et Fulvio Ursino, Romæ in 4to. anno 1583. quorum plerasque conjecturas alii postea in Belgio pro suis venditarunt.

Vegetii et Frontini Militaria cum comment. Godescalci Stevechii, &c. in 4to. Parisiis anno 1607.

Vegetii de re Veterinaria sive Mulo-medicina, edente Johan. Sambuco, in 4to. anno 1574.

Panegyrici duodecim a Grutero, Acidalio, et Rittershusio recogniti, Francofurti in 16mo. amo 1607.

Rhetores antiqui ex bibliotheca Fr. Pithoei, quorum Rutilius Quintiliano est antiquior, Parisiis in 4to. anno 1599.

Lactantius cum Michaëlis Thomasii notis, Antuerpiæ in 8vo. anno 1568.

Censorinus de Die Natali, cum Aldi Manutii notis, Venetiis in 8vo. anno 1581.

Aurelius Victor cum Andreæ Schotti notis, Antuerpiæ anno 1579. in 8vo.

Symmachi Epistolæ cum Casp. Scioppii notis, Moguntiæ in 4to. anno 1608. cumque Fr. Jureti comment. Paris. in 4to. anno 1604. Macrobius cum Joanni Isaacii Pontani notis, Lugd. Batavorum in 8vo. anno 1597.

Ausonius cum Elia Vineti comment. in 4to. cumque Jos. Scaligeri notis in 8vo. aut 16mo.

Prudentius cum Victoris Giselini notis in 8vo. Antuerpiæ. Claudianus cum M. Antonii Del Rio notis, Antuerpiæ in 8vo. Calphurnii et Nemesiani Poëmata Robertus Titius cum notis edidit Florentiæ in 4to. quæ quoque exstant inter Epigrammata et poëmata vetera, edita Parisiis in 16mo. anno 1590.

Ammianus Marcellinus editus a Lindenbrugio, Hamburgi in 4to. anno 1609.

Julii Obsequentis de Prodigiis, Lugduni in 16mo. anno 1588. Apicius de re Culinaria cum Gabrielis Humelburgii notis, Tiguri in 4to.

Martianus Capella cum Hugonis Grotii notis, Lugd. Batavor. in 8vo. anno 1600.

Julii Firmici de errore profanarum Religionum editus a Joanne Woverio, Hamburgi in 8vo. anno 1605.

Boëthius de Consolatione Philosophiæ, editus a Rittershusio Lugd. Batavorum 1600.

Q. Sereni Sammonici carmen de Medicina exstat inter poëmata vetera, Parisiis anno 1590. edita, ut et Rutilii itinerarium et Symposii Enigmata, quæ poëmata separatim quoque exstant.

Historia Augustæ scriptores, Spartianus, Lampridius, Trebellius Pollio, Capitolinus, Vulcatius, et Vopiscus, cum doctissimis Isaaci Casauboni, et literarum principis Claudii Salmasii comm. qui Salmasius multa alia edidit, quæ doctorum omnium puncta tulerunt, sed mihi necdum visa.

Etatis incerta, aut varia.

Auctores finium rogandorum cum Nicolai Rigaltii observationibus, qui etiam de singulorum ætate in præfatione monet, editi Parisiis in 4to. anno 1614.

Medici Latini veteres Cælius Aurelianus, qui Galeno antiquior videtur, Scribonius Largus et Marcellus Empiricus exstant in corpore Medicorum, edito Geneva.

Inscriptionum antiquarum volumen ingens, Jani Gruteri, apud Comelinum in fol. anno 1602.

Grammatici et Critici veteres.

Varro et Pedianus non modo Grammatici sunt, sed etiam auctores linguæ, quos quis tuto imitetur, præterquam ubi nimis antiquarius est Varro, et Pedianus a posterioribus interpolatus. Agellius ei, qui confirmati sit judicii, etiam ipse aliquid imitatione non indignum suppeditare queat. Posterioribus tantum creditur, quantum ex locupletium auctorum scriptis probant.

Festus ex Verrio Flacco de verborum significatione cum Augustini, Scaligeri, Ursini, et aliorum notis, Parisiis in 8vo. anno 1584. Nonius Marcellus, et Fulgentius Placiades, cum variorum notis, Paris. in 8vo. anno 1583. item 1614..

Servius in Virgilium ex bibliotheca Petri Danielis, Paris. anno

1600.

Philargyrius in Virgilium conjunctus est cum Danielis Servio, editus prius a Fulvio Ursino cum notis, inscriptores rei rusticæ. Romæ in 8vo. anno 1587.

Donatus et Eugraphius editi sunt cum Terentio in 4to. Paris. anno 1602.

Acron, seu quisquis est Horatii vetus Scholiastes, editus est a Jacobo Cruquio cum Horatio in 4to. Antuerpiæ apud Plantinum. Scholiasta veteres in Persium et Juvenalem editi sunt cum ipsis auctoribus, Parisiis in 4to. anno 1613. et apud Comelinum in 8vo. 1590.

Interpres vetus Statii cum ipso poëta editus est Parisiis in 4to. anno 1600. et 1618.

Grammatici et Critici recentiores.

Charisius, Diomedes, Priscianus, Victorinus, Terentianus, Longus et alii, simul editi sunt ab Helia Putscio in corpore Grammaticorum, Hanoviæ in 4to. anno 1605. quorum nonnulli inter veteriores locum habere possunt.

Grammatici et Critici novissimi.

Glossaria Philoxeni et aliorum, cum B. Vulcanii notis, Lugd. Batavorum, in folio.

Glossæ Isidori cum reliquis ejus operibus editæ sunt etiam cum Philoxeno.

Thesaurus linguæ Latinæ quatuor Tomis, Lugduni in fol. 1573. Hoc Lexicon est omnium optimum, etsi nec paucis, nec levibus erroribus vacuum. Proxime accedit Forum Romanum Cælii Curionis, ni fallor, tribus Tomis, Basileæ in fol. Et Theodosii Trebellii promtuarium, itidem Basileæ, anno 1545. editum: tum Thesaurus sive Ærarium Latinæ linguæ a Ludovico Lucio, Francofurti in fol. 1613. Sed ridiculum vereque Abderiticum est de Scriptoribus Latinis judicium nescio cujus, inter inelegantes et imperfectos Plautum, Terentium, et Lucretium; inter perfectos autem et elegantissimos Varronem et Sallustium; inter postremos et deficientes Valerium Maximum, Senecam, et Curtium, velut Appuleii æquales recensentis.

Ambrosii Calepini Lexicon quovis superiorum est deterius, etiam illud, cui avaritia Typographi nomen Joan. Passeratii cum maxima doctissimi viri injuria præscribere nihil dubitavit.

Nizolii in Ciceronem Index, a Jacobo Cellario recognitus. Basileæ in fol. 1595.

Roberti Constantini supplementum linguæ Latinæ, Lugduni in 4to. anno 1573.

« PreviousContinue »