Page images
PDF
EPUB

rei cura, aut cogitatio distineat, quoad pervadam quo | nostræque necessitudini convenienter. Non enim in

feror, et grandem aliquam studiorum meorum quasi periodum conficiam. Atque hinc omnino, nec aliunde, sodes, est factum, uti ad officia quidem ultro deferenda spissius accedam, ad respondendum tamen, O noster Thcodote, non sum adeo cessator; neque enim commisi ut tuam epistolam unquam ullam debita vice nostra alia ne clauserit. Quid! quod tu, ut audio, literas ad bibliopolam, ad fratrem etiam sæpiuscule; quorum utervis propter vicinitatem satis commode præstitisset, mihi, si quæ essent, reddendas. Illud vero queror, te, cum esses pollicitus ad nos fore ut diverteres cum ex urbe discederes, promissis non stetisse : quæ promissa abs te præterita si vel semel cogitasses, non defuisset prope necessarium scribendi argumentum. Atque hæc habui quæ in te merito, ut mihi videor, declamitarem. Tu quæ ad hæc contra parabis ipse videris. Verum interim quid est quæso ? rectene vales? ecquinam iis in locis erudituli sunt quibuscum libenter esse, et garrire possis, ut nos consuevimus? quando redis? quamdiu tibi in animo est apud istos veρßopeis commorari? tu velim ad hæc mihi singula respondeas: sed enim ne nescias non nunc demum res tuæ cordi mihi sunt, nam sic habeto me ineunte autumno ex itinere ad fratrem tuum eo consilio deflexisse, ut quid ageres, scirem. Nuper etiam cum mihi temere Londini perlatum esset à nescio quo te in urbe esse, confestim et quasi avroßo proripui me ad cellam tuam, at illud oxíaç övap, nusquam enim compares. Quare quod sine tuo incommodo fiat, advola ocyus et aliquo in loco te siste, qui locus mitiorem spem præbeat, posse quoquo modo fieri ut aliquoties inter nos saltem visamus, quod utinam nobis non aliter esses vicinus, rusticanus atque es urbicus, åλλà Toũto woπeρ Đew piλov. Plura vellem et de nobis, et de studiis nostris, sed mallem coram ; et jam cras sumus rus illud nostrum redituri, urgetque iter, ut vix hæc propere in chartam conjecerim. Vale.

Londino, Septemb. 2. 1637.

Eidem.

7. QUOD cæteri in literis suis plerunque faciunt amici, ut unicam tantum salutem dicere sat habeant, tu illud jam video quid sit quod toties impertias; ad ea enim quæ tute prius, et alii adbuc sola afferre possunt vota, jam nunc artem insuper tuam, vimque omnem medicam quasi cumulum accedere vis me scilicet intelligere. Jubes enim salvere sexcenties, quantum volo, quantum possum, vel etiam amplius. Næ ipsum te nuper salutis condum promum esse factum oportet, ita totum salubritatis penum dilapidas, aut ipsa proculdubio, sanitas jam tua parasita esse debet, sic pro rege te geris atque imperas ut dicto sit audiens; itaque gratulor tibi, et duplici proinde nomine gratias tibi agam necesse est, cum amicitiæ tum artis eximiæ. Literas quidem tuas, quoniam ita convenerat, diu expectabam; verum acceptis neque dum ullis, si quid mihi credis, non idcirco veterem meam ergo te benevolentiam tantillum refrigescere sum passus; immo vero qua tarditatis excusatione usus literarum initio es, ipsam illam te allaturum esse jam animo præsenseram, idque recte,

epistolarum ac salutationum momentis veram verti amicitiam volo, quæ omnia ficta esse possunt; sed altis animi radicibus niti utrinque et sustinere se; cœptamque sinceris, et sanctis rationibus, etiamsi mutua cessarent officia, per omnem tamen vitam suspicione et culpa vacare: ad quam fovendam non tam scripto sit opus, quam viva invicem virtutum recordatione. Nec continuò, ut tu non scripseris, non erit quo illud suppleri officium possit, scribit vicem tuam apud me tua probitas, verasque literas intimis sensibus meis exarat, scribit morum simplicitas, et recti amor; scribit ingenium etiam tuum, haudquaquam quotidianum, et majorem in modum te mihi commendat. Quare noli mihi, arcem illam medicinæ tyrannicam nactus, terrores istos ostentare, ac si salutes tuas sexcentas velles, subducta minutim ratiuncula, ad unum omnes a me reposcere, si forte ego, quod ne siverit unquam Deus, amicitiæ desertor fierem; atque amove terribile illud errexiopa quod cervicibus nostris videris imposuisse, ut sine tua bona venia ne liceat ægrotare. Ego enim ne nimis minitere, tui similes impossibile est quin amem, nam de cætero quidem quid de me statuerit Deus nescio, illud certe ; δεινόν μοι έρωτα, είπέρ τω αλλω, τοῦ καλοῦ véoraže. Nec tanto Ceres labore, ut in fabulis est, Liberam fertur quæsivisse filiam, quanto ego hanc reš Kaλou idéav, veluti pulcherrimam quandam imaginem, per omnes rerum formas et facies: (πολλαὶ γὰρ μορφαί Twv Aapovíwv :) dies noctesque indagare soleo, et quasi certis quibusdam vestigiis ducentem sector. Unde fit, ut qui, spretis quæ vulgus prava rerum æstimatione opinatur, id sentire et loqui et esse audet; quod summa per omne ævum sapientia optimum esse docuit, illi me protinus, sicubi reperiam, necessitate quadam adjungam. Quod si ego sive natura, sive meo fato ita sum comparatus, ut nulla contentione, et laboribus meis ad tale decus et fastigium laudis ipse valeam emergere ; tamen quo minus qui eam gloriam assecuti sunt, aut eo feliciter aspirant, illos semper colam, et suspiciam, nec dii puto, nec homines prohibuerint. Cæterum jam curiositati tuæ vis esse satisfactum scio. Multa solicite quæris, etiam quid cogitem. Audi, Theodote, verum in aurem ut ne rubeam, et sinito paulisper apud te grandia loquar; quid cogitem quæris? ita me bonus Deus, immortalitatem. Quid agam vero? repopuŭ, et volare meditor: sed tenellis admodum adbuc pennis evehit se noster Pegasus, humile sapiamus. Dicam jam nunc serio quid cogitem, in hospitium juridicorum aliquod immigrare, sicubi amœna et umbrosa ambulatio est, quod et inter aliquot sodales, commodior illic babitatio, si domi manere, et ὁρμητήριον ευπρεπέστερον quecunque libitum erit excurrere ; ubi nunc sum, ut nosti, obscure, et anguste sum; de studiis etiam nostris fies certior. Græcorum res continuata lectione deduximus usquequo illi Græci esse sunt desiti: Italorum in obscura re diu versati sumus sub Longobardis, et Francis, et Germanis, ad illud tempus quo illis ab Rodolpho Germaniæ rege concessa libertas est; exinde quid quæque civitas suo marte gesserit, separatim legere præstabit. Tu vero quid? quousque rebus domesticis filius familias imminebis urbanarum sodalitatum

oblitus? quod, nisi bellum hoc novercale, vel Dacico, | vel Sarmatico infestius sit, debebis profecto maturare, ut ad nos saltem in hyberna concedas. Interim, quod sine tua molestia fiat, Justinianum mihi Venetorum historicum rogo mittas; ego mea fide aut in adventum tuum probe asservatum curabo; aut, si mavis, haud ita multo post ad te remissum. Vale. Londino, Septemb. 23. 1637.

BENEDICTO BONMATTHEO Florentino.

8. QUOD novas patriæ linguæ institutiones adornas (Benedicte Bonmatthæe) jam operi fastigium impositurus, et commune tu quidem cum summis quibusdam ingeniis iter ad laudem ingrederis, et eam spem, quod video, eamque de te opinionem apud cives tuos concitasti, ut qui ab aliis quæ tradita jam sunt, iis aut lucem, aut copiam, aut certe limam, atque ordinem tuo marte facile sis allaturus. Quo nomine profecto populares tuos quam non vulgarem in modum tibi devinxeris, ingrati nempe sint ipsi, si non perspexerint. Nam qui in civitate mores hominum sapienter norit formare, domique et belli præclaris institutis regere, illum ego præ cæteris omni honore apprime dignum esse existimem. Proximum huic tamen, qui loquendi scribendique rationem et normam probo gentis sæculo receptam, præceptis regulisque sancire adnititur, et veluti quodam vallo circummunire; quod quidem ne quis transire ausit, tantum non Romulea lege sit cautum. Utriusque enim horum utilitatem conferre si libet, justum utrique et sanctum civium convictum alter ille solus efficere potest; hic vero solus liberalum, et splendidum, et luculentum, quod proxime in votis est. Ille in hostem fines invadentem, ardorem credo excelsum, et intrepida consilia suppeditat; hic barbariem animos hominum late incursantem, fœdam et intestinam ingeniorum perduellem, docta aurium censura, authorumque bonorum expedita manu, explodendam sibi, et debellandam suscipit. Neque enim qui sermo, purusne an corruptus, quæve loquendi proprietas quotidiana populo sit, parvi interesse arbitrandum est, quæ res Athenis non semel saluti fuit: immo vero, quod Platonis sententia est, immutato vestiendi more habituque graves in republica motus, mutationesque portendi, equidem potius collabente in vitium atque errorem loquendi usu, occasum ejus urbis, remque humilem et obscuram subsequi crediderim: verba enim partim inscita et pudita, partim mendosa, perperam prolata; quid nisi ignavos et oscitantes, et ad servile quidvis jam olim paratos incolarum animos haud levi indicio declarant? Contra, nullum unquam audivimus imperium, nullam civitatem non mediocriter saltem floruisse, quamdiu linguæ sua gratia, suusque cultus constitit. Tu itaque, Benedicte, hanc operam reipublicæ tuæ navare modo, ut pergas, quam pulchram, quamque solidam à civibus tuis necessario gratiam initurus sis, vel hinc liquido specta. Quæ à me eo dicta sunt, non quod ego te quidquam horum ignorare censeam, sed quod mibi persuadeam, in hoc te magis multo intentum esse, quid tute patriæ tuæ possis persolvere, quam quid illa tibi jure optimo sit debitura. De exteris jam nunc

[ocr errors]

dicam, quorum demerendi, si tibi id cordi est, persane ampla in præsens oblata est occasio; ut enim est apud eos ingenio quis forte floridior, aut moribus amœnis et elegantibus, linguam Hetruscam in deliciis habet præcipuis, quin et in solida etiam parte eruditionis esse sibi ponendam ducit, præsertim si Græca aut Latina, vel nullo, vel modico tinctu imbiberit. Ego certe istis utrisque linguis non extremis tantummodo labris madidus; sed siquis alius, quantum per annos licuit, poculis majoribus prolutus, possum tamen nonnunquam ad illum Dantem, et Petrarcham, aliosque vestros complusculos, libenter et cupide commessatum ire: nec me tam ipsæ Athens Atticæ cum illo suo pellucido Ilisso, nec illa vetus Roma sua Tiberis ripa retinere valuerunt; quin sæpe Arnum vestrum, et Fæsulanos illos colles invisere amem. Jam vide, obsecro, numquid satis causæ fuerit, quæ me vobis ultimum ab oceano hospitem per hosce aliquot dies dederit, vestræque nationis ita amantem, ut non ullius, opinor, magis. Quo magis merito potes meminisse, quid ego tanto opere abs te contendere soleam; uti jam inchoatis, majori etiam ex parte absolutis, velles, quanta maxima facilitate res ipsa tulerit, in nostram exterorum gratiam, de recta linguæ pronuntiatione adhuc paululum quiddam adjicere. Cæteris enim sermonis vestri consultis in hanc usque diem id animi videtur fuisse, suis tantum ut satisfacerent, de nobis nihil soliciti. Quanquam ille meo quidem judicio, et famæ suæ, et Italici sermonis gloriæ, haud paulo certius consuluissent, si præcepta ita tradidissent, ac si omnium mortalium referret ejus linguæ scientiam appetere : verum per illos non stetit quo minus nobis videremini vos Itali, intra Alpium duntaxat pomaria sapere voluisse. Hæc igitur laus prælibata nemini, tota erit tua, tibi intactam et integram hucusque se servat; nec illa minus, si in tanta scriptorum turba commonstrare separatim non gravabere, quis post illos decantatos Florentinæ linguæ auctores poterit secundas haud injuria sibi asserere: quis tragœdia insignis, quis in comoedia festivus et lepidus; quis scriptis epistolis aut dialogis, argutus aut gravis; quis in historia nobilis: ita et studioso potiorem quemque eligere volenti non erit difficile, et erit, quoties vagari latius libebit, ubi pedem intrepide possit figere. Qua quidem in re, inter antiquos Ciceronem et Fabium habebis, quos imiteris; vestrorum autem hominum haud scio an ullum. Atque hæc ego tametsi videor mihi abs te (nisi me animus fallit) jam primo impetrasse, quoties in istius rei mentionem incidimus, quæ tua comitas est, et benignum ingenium; nolo tamen id tibi fraudi sit, quo minus exquisite, ut ita dicam, atque elaborate exorandum te mihi esse putem. Nam quod tua virtus, tuusque candor, minimum rebus tuis pretium, minimamque æstimationem addicit; iis ego, justam volo, et exactam, cum rei dignitas, tum adeo mea observantia imponat; et certe hoc æquum est ubique, quanto quis petenti faciliorem se præbet, tanto minus concedentis honori deesse oportebit. De cætero, si forte cur in hoc argumento, Latina potius quam vestra lingua utar, miraris; id factum ea gratia est ut intelligas quam ego linguam abs te mihi præceptis exornandam cupio, ejus me plane meam imperitiam, et

inopiam Latine confiteri; et hac ipsa ratione plus me valiturum apud te speravi simul et illud, si canam; et venerandam è Latio matrem, in filiæ causa suæ mecum adjutricem adduxissem, credidi fore ejus authoritati, et reverentiæ, augustæque per tot sæcula majestati, nihil ut denegares. Vale.

Florentia, Septemb. 10. 1638.

LUCE HOLSTENIO Roma in Vaticano.

9. TAMETSI multa in hoc meo Italiæ transcursu multorum in me humaniter et peramice facta, et possum, et sæpe soleo recordari; tamen pro tam brevi notitia, haud scio an jure dicam ullius majora extitisse in me benevolentiæ indicia quam ea quæ mihi abs te profecta sunt. Cum enim tui conveniendi causa in Vaticanum ascenderem, ignotum prorsus, nisi si quid forte ab Alexandro Cherubino dictum de me prius fuerat, summa cum humanitate recepisti; mox in museum comiter admisso, et conquisitissimam librorum supellectilem, et permultos insuper manuscriptos authores Græcos, tuis lucubrationibus exornatos, adspicere licuit: quorum partim nostro sæculo nondum visi, quasi in procinctu, velut illæ apud Maronem,

penitus convalle virenti

Romæ Joannem Baptistam Donium, is ad legendas publice Græcas literas Florentiam vocatus indies expectatur, per eum ut consequi possis quæ velis facile esse; quamquam id sane mihi pergratum accidisset, si res tam præsertim optanda quæ sit, mea potins opella saltem aliquando plus promovisset, cum sit indignum tam tibi honesta et preclara suscipienti, non omnes undecunque homines, et rationes, et res favere. De cætero, novo beneficio devinxeris, si eminentissimum cardinalem quanta potest observantia meo nomine salutes, cujus magnæ virtutes, rectique studium, ad provehendas item omnes artes liberales egregie comparatum, semper mihi ob oculos versantur; tum illa mitis, et, ut ita dicam, summissa animi celsitudo, quæ sola se deprimendo attollere didicit; de qua vere dici potest, quod de Cerere apud Callimachum est, diversa tamen sententia, ίθματα μεν χέρσω κεφαλὰ δὲ δι ἅπτετ ¿λúμ. Quod cæteris fere principibus documento esse potest, triste illud supercilium, et aulici fastus, quam longe à vera magnanimitate discrepantes et alieni sint. Nec puto fore, dum ille vivit, Estenses, Farnesios, aut Mediceos, olim doctorum hominum fautores, ut quis amplius desideret. Vale, doctissime Holsteni, et si quis tui, tuorumque studiorum amantior est, illi me quoque, si id esse tanti existimas, ubicunque sim gentium futurus, velim annumeres.

Florentia, Martii 30. 1639.

CAROLO DATO Patricio Florentino.

10. PERLATIS inopinatò literis ad me tuis, mi Carole, quanta, et quam nova sim voluptate perfusus, quandoquidem non est ut pro re satis queam dicere, volo ex dolore saltem, sine quo vix ulla magna hominibus delectatio concessa est, id aliquantum intelligas. Dum enim illa tua prima percurro, in quibus elegantia cum amicitia pulchre sane contendit, merum illud quidem gaudium esse dixerim, præsertim cum uti vincat amicitia, operam te dare videam. Statim vero cum incido in illud quod scribis, ternas te jam olim ad me dedisse, quas ego periisse scio, tum primum sincera illa infici, tristique desiderio conturbari, cœpta est lætitia; mox etiam gravius quiddam subit, in quo vicem meam dolere persæpe soleo, quos forte viciniæ, aut aliqua nullius usus necessitudo mecum, sive casu, sive lege conglutinavit, illos nulla re alia commendabiles assidere quotidie, obtundere, etiam enecare mehercule quoties collibitum erit; quos, mores, ingenium, studia, tam belle conciliaverant, illos jam pane omnes, aut morte, aut iniquissima locorum distantia invideri mihi, et ita confestim è conspectu plerumque abripi, ut in perpetua fere solitudine versari mihi necesse sit. Te, quod ais, ex quo Florentia discessi, mea de salute solicitum, semperque mei memorem fuisse, gratulor mihi sane, par illud utrique et mutuum accidisse, quod ego me solum sensisse meo fortasse merito arbitrabar. Gravis admo

Inclusæ animæ superumque ad limen ituræ. expeditas modo typographi manus, et μauvriηv poscere videbantur; partim tua opera etiamnum editi, passim ab eruditis avide accipiuntur; quorum et unius etiam duplici dono abs te auctus dimittor. Tum nec aliter crediderim, quam quæ tu de me verba feceris ad præstantissimum Cardin. Franc. Barberinum, iis factum esse, ut cum ille paucis post diebus ȧxpóaμa illud musicum magnificentia vere Romana publice exhiberet, ipse me tanta in turba quæsitum ad fores expectans, et pene manu prehensum persane honorifice intro admiserit. Qua ego gratia cum illum postridie salutatum accessissem, tute idem rursus is eras, qui et aditum mihi fecisti, et colloquendi copiam ; quæ quidem cum tanto viro, quo etiam in summo dignitatis fastigio nihil benignius, nihil humanius, pro loci et temporis ratione largiuscula profecto potius erat, quam nimis parca. Atque ego (doctissime Holsteni) utrum ipse sim solus tam me amicum, et hospitem expertus, an omnes Anglos, id spectans scilicet quod triennium Oxoniæ literis operam dederis, istiusmodi officiis etiam quoscunque prosequi studium sit, certe nescio. Si hoc est, pulchre tu quidem Angliæ nostræ, ex parte etiam tuæ, didaokadia persolvis; privatoque nostrum cujusque nomine, et patriæ publico, parem utrobique gratiam promereris. Sin est illud, eximium me tibi præ cæteris habitum, dignumque adeo visum quicum velis Lɛvìav Tolɛīodaι, et mihi gratulor de tuo judicio, et tuum simul candorem præ meo merito pono. Jam illud vero quod mihi negotium dedisse videbare, de inspiciendo codice Mediceo, sedulo ad amicos retuli, quidum, ne te celem, discessus ille et mihi quoque fuit, quidem ejus rei efficiendæ spem perexiguam in presens ostendunt. In illa bibliotheca, nisi impetrata prius venia, nihil posse exscribi, ne stylum quidem scriptorium admovisse tabulis permissum; esse tamen aiunt

eosque meo animo aculeos infixit, qui etiam nunc altius inhærent, quoties mecum cogito tot simul sodales atque amicos tam bonos, tamque commodos una in urbe, longinqua illa quidem, sed tamen charissima, in

Londino, Aprilis 21. 1647.

HERMANNO MILLIO, Comitis Oldenburgici Oratori.

11. AD literas tuas, nobilissime Hermanne, 17 Decemb. ad me datas, antequam respondeam; ne me silentii tam diutini reum fortassis apud te peragas, primum omnium oportet exponam, cur non responderem prius. Primum igitur ne nescias, moram attulit, quæ perpetua jam fere adversatrix mihi est, adversa valetudo; deinde valetudinis causa, necessaria quædam et subita in ædes alias migratio, quam eo die forte inceperam, quo tuæ ad me literæ perferebantur; postremo certe pudor, non habuisse me quicquam de tuo negotio quod gratum fore tibi judicabam. Nam cum postridie in dominum Frostium casu incidissem, exque eo diligenter quærerem, ecquod tibi responsum etiamnum decerneretur? (ipse enim à concilio valetudinarius sæpe aberam) respondit, et commotior quidem, nihil dum decerni, seque in expedienda re ista nihil profiSatius itaque duxi ad tempus silere, quam id quod molestum tibi sciebam fore, extemplo scribere, donec, quod ipse vellem, tuque tantopere expetebas, libentissime possem scribere; quod et hodie, uti spero, perfeci; nam cum in concilio præsidem de tuo negotio semel atque iterum commonefecissem, statim ille retulit, adeoque in crastinum diem de responso quamprimum tibi dando constituta deliberatio est. Hac de re si primus ipse, quod conabar, certiorem te facerem, et tibi jucundissimum, et mei in te studii indicium aliquod fore existimabam.

cere.

vitum me, et plane divulsum reliquisse. Testor illum | alium nostri amantiorem novisti; toti denique Gadmihi semper sacrum et solenne futurum Damonis tu- dianæ academiæ, salutem meo nomine plurimam dices. mulum; in cujus funere ornando cum luctu et mærore Interim vale. oppressus, ad ea quæ potui solatia confugere, et respirare paulisper cupiebam, non aliud mihi quicquam jucundius occurrit, quam vestrum omnium gratissimam mihi memoriam, tuique nominatim in mentem revocasse. Id quod ipse jamdiu legisse debes, siquidem ad vos carmen illud pervenit, quod ex te nunc primum audio. Mittendum ego sane sedulo curaveram, ut esset ingenii quantulumcumque, amoris autem adversum vos mei, vel illis paucis versiculis, emblematis ad morem inclusis, testimonium haudquaquam obscurum. Existimabam etiam fore hoc modo, ut vel te vel alium ad scribendum allicerem; mihi enim si prior scriberem, necesse erat, ut vel ad omnes, vel si quem aliis prætulissem, verebar ne in cæterorum, qui id rescissent, offensionem incurrerem; cum permultos adhuc superesse istic sperem, qui hoc à me officium vendicare certe potuerint. Nunc tu omnium primus, et hac amicissima literarum provocatione, et scribendi officio ter jam repetito dubitas tibi à me jampridem respondendi vices reliquorum expostulatione liberasti. Quanquam fateor accessisse ad illam silentii causam, turbulentissimus iste, ex quo domum reversus sum, Britanniæ nostræ status, qui animum meum paulo post ab studiis excolendis, ad vitam et fortunas quoquo modo tuendas necessario convertit. Ecquem tu inter tot civium commissa prælia, cædes, fugas, bonorum direptiones, recessum otio literario tutum dari putes posse? Nos tamen etiam inter hæc mala, quoniam de studiis meis certior fieri postulas, sermone patrio haud pauca in lucem dedimus; quæ nisi essent Anglice scripta, libens ad vos mitterem, quorum judiciis plurimum tribuo. Poematum quidem quæ pars Latina est, quoniam expetis, brevi mittam; atque id sponte jamdudum fecissem, nisi quod, propter ea quæ in pontificem Romanum aliquot paginis asperius dicta sunt, suspicabar vestris auribus fore minus grata. Nunc abs te peto, ut quam veniam, non dico Aligerio, 12. BENEVOLENTIAM erga me tuam, ornatissime et Petrarchæ vestro eadem in causa, sed meæ, ut scis, Leonarde Philara, nec non etiam præclarum de nostra olim apud vos loquendi libertati, singulari cum huma- pro P. A. Defensione* judicium, ex literis tuis ad donitate, dare consuevistis, eandem impetres (nam de te minum Augerium, virum apud nos, in obeundis ab hac mihi persuasum est) ab cæteris amicis, quoties de ves-republica legationibus, fide eximia illustrem, partim ea tris ritibus nostro more loquendum erit. Exequias de re scriptis cognovi: missam deinde salutem cum Ludovici regis à te descriptas libenter lego, in quibus effigie, atque elogio tuis sane virtutibus dignissimo: Mercurium tuum, non compitalem illum et mercimo-literas denique abs te humanissimas per eundem accepi. niis addictum, quem te nuper colere jocaris, sed facundum illum, Musis acceptum, et Mercurialium virorum præsidem, agnosco. Restat ut de ratione aliqua et modo inter nos constet, quo literæ deinceps nostræ certo itinere utrinque commeare possint. Quod non admodum difficile videtur, cum tot nostri mercatores negotia apud vos, et multa, et ampla habeant, quorum tabellarii singulis hebdomadis ultro citroque cursitant; quorum et navigia haud multo rarius hinc illinc solvunt. Hanc ego curam Jacobo Bibliopolæ, vel ejus hero mihi familiarissimo, recte, ut spero, committam. Tu interim, mi Carole, valebis, et Cultellino, Francino, Frescobaldo, Malatesta, Clementillo minori, et si quem

Westmonasterio.

Clarissimo Viro LEONARDO PHILARE Atheniensi,
Ducis Parmensis ad Regem Galliæ Legato.

Atque ego quidem cum nec Germanorum ingenia, ne Cymbrorum quidem, aut Suecorum aspernari soleo, tum certe tuum, qui et Athenis Atticis natus, et, literarum studiis apud Italos fœliciter peractis, magno rerum usu honores amplissimos es consecutus, judicium de me non possum quin plurimi faciam. Cum enim Alexander ille magnus in terris ultimis bellum gerens, tantos se militiæ labores pertulisse testatus sit, rŋç πap' AOnvaiwv évdožíaç ëveka; quidni ego mihi gratuler, meque ornari quam maxime putem, ejus viri laudibus, in quo jam uno priscorum Atheniensium artes, atque virtutes illæ celebratissimæ, renasci tam longo intervallo, et reflorescere videntur. Qua ex urbe cum tot viri disertissimi Pro Populo Anglicano Defensio.

prodierint, eorum potissimùm scriptis ab adolescentia pervolvendis, didicisse me libens fateor quicquid ego in literis profeci. Quod si mihi tanta vis dicendi accepta ab illis et quasi transfusa inesset, ut exercitus nostros et classes ad liberandam ab Ottomannico tyranno Greciam, eloquentiæ patriam, excitare possem, ad quod facinus egregium nostras opes pene implorare videris, facerem profecto id quo nihil mihi antiquius aut in votis prius esset. Quid enim vel fortissimi olim viri, vel eloquentissimi gloriosius aut se dignius esse duxerunt, quam vel suadendo vel fortiter faciendo λevθερες καὶ ἀυτονόμος ποιείσθαι τοὺς ̓Ελληνας ? Verum et aliud quiddam præterea tentandum est, mea quidem sententia longe maximum, ut quis antiquam in animis Græcorum virtutem, industriam, laborum tolerantiam, antiqua illa studia dicendo, suscitare atque accendere possit. Hoc si quis effecerit, quod à nemine potius quam abs te, pro tua illa insigni erga patriam pietate, cum summa prudentia, reique militaris peritia, summo denique recuperandæ libertatis pristine studio conjuncta, expectare debemus; neque ipsos sibi Græcos neque ullam gentem Græcis defuturam esse confido. Vale.

Londino, Jun. 1652.

RICHARDO HETHO.

13. Si quam ego operam, amice spectatissime, vel in studiis tuis promovendis, vel in eorum subsidio comparando, unquam potui conferre, quæ sane aut nulla plane, aut perexigua fuit; tamen eam in bona indole, quamvis serius cognita, tam bene tamque fœliciter collocatam, haud uno profecto nomine gaudeo; eam etiam adeo frugiferam fuisse, ut et ecclesiæ pastorem probum, patriæ bonum civem, mihi denique amicum gratissimum pepererit. Quod equidem, cum ex cætera vita tua atque ex eo, quod de religione et simul de republica præclare sentis, tum præcipue ex singulari animi tui gratitudine, quæ nulla absentia, nullo ætatis decursu, extingui aut minui potest, facile intelligo. Neque enim potest fieri, nisi in virtute ac pietate, rerumque optimarum studiis, progressus plusquam mediocres fecisses, ut in eos, qui tibi ad ea acquirenda vel minimum adjumentum attulere, tam grato animo esses. Quapropter, mi alumne, hoc enim nomine in te utor libenter, si sinis; sic velim existimes, te cum primis à me diligi, nec mihi quicquam optatius fore, quam, si tua commoda rationesque ferrent, quod et tibi etiam in votis esse video, ut possis prope me alicubi degere, quo frequentior inter nos atque jucundior, et vitæ usus et studiorum esset. Verum de eo, prout numini visum erit, tibique expediverit. Quod scripseris deinceps, poteris, si placet, nostro sermone scribere (quanquam tu quidem Latinis haud parum profecisti) nequando scriptionis labor alterutrum nostrum segniorem forte ad scribendum reddiderit, utque sensus animi noster inter nos, nullis exteri sermonis vinculis constrictus, eo liberius expromere se possit. Literas autem tuas cuivis, credo, ex ejus famulitio, cujus mentionem fecisti, rectissime committes. Vale.

Westmonasterio, Decemb. 13. 1652.

[ocr errors]

HENRICO OLDENBURGO Bremensium ad Sen. A.

Oratori.

14. PRIORES literæ tuæ, vir ornatissime, tum mihi sunt datæ, cum tabellarius vester diceretur jamjam rediturus: quo factum est, ut rescribendi eo tempore facultas nulla esset: id vero quamprimum facere cogitantem inopinatæ quædam occupationes excepere; quæ nisi accidissent, librum profecto, defensionis licet titulo munitum, non ita nudum ad te sine excusatione misissem; cum ecce tuæ ad me altera, in quibus pro muneris tenuitate satis superque gratiarum sunt actæ. Et erat quidem haud semel in animo, Latinis tuis nostra reponere; ut qui sermonem nostrum exteris omnibus, quos ego quidem novi accuratius ac fœlicius addidiceris, ne quam occasionem eundem quoque scribendi, quod æque te arbitror accurate posse, amitteres. Verum id prout dehinc impetus tulerit, tua perinde optio sit. De argumento quod scribis, plane mecum sentis, clamorem istiusmodi ad cœlum sensus omnes humanos fugere: quo impudentior sit is, necesse est, qui audisse se eum tam audacter affirmaverit. Is autem quis sit, scrupulum injecisti: atqui dudum, cum aliquoties hac de re essemus inter nos locuti, tuque recens ex Hollandia huc venisses, nulla tibi de authore dubitatio subesse videbatur; quin is Morus fuisset: eam nimirum iis in locis famam obtinuisse, neminem præterea nominari. Si quid igitur hac de re certius nunc demum habes, me rogo certiorem facias. De argumenti tractatione vellem equidem (quid enim dissimulem) abs te non dissentire; id pene ut audeam quid est quod persuadere facilius possit, quam virorum, qualis tu es, cordatorum sincerum judicium, omnisque expers adulationis laudatio? Ad alia ut me parem, nescio sane an nobiliora aut utiliora (quid enim in rebus humanis asserenda libertate nobilius aut utilius esse possit?) siquidem per valetudinem et hanc luminum orbitatem, omni senectute graviorem, si denique per hujusmodi rabularum clamores licuerit, facile induci potero: neque enim iners otium unquam mihi placuit, et hoc cum libertatis adversariis inopinatum certamen, diversis longe, et amanioribus omnino me studiis intentum, ad se rapuit invitum ; ita tamen ut rei gestæ, quando id necesse erat, nequaquam pœniteat: nam in vanis operam consumpsisse me, quod innuere videris, longe abest, ut putem. Verum de bis alias; tu tandem, vir doctissime, ne te prolixius detineam, vale; meque tuis numera.

Westmonasterio, Julii 6, 1654.

LEONARDO PHILARE Atheniensi.

in

15. CUм sim à pueritia totius Græci nominis, tuarumque in primis Athenarum cultor, si quis alius, tum una hoc semper mihi persuasissimum habebam, fore ut illa urbs præclaram aliquando redditura vicem esset benevolentiæ erga se meæ. Neque defuit sane tuæ patriæ nobilissimæ antiquus ille genius augurio meo; deditque te nobis et germanum Atticum et nostri amantissimum: qui me, scriptis duntaxat notum, et locis

« PreviousContinue »