Page images
PDF
EPUB

CAPUT PRIMUM.

LIBER PRIMUS.

Quod non in Ecclesiam sicut in Spiritum sanctum; sed remota in præpositione, Ecclesiam Catholicum credere debeamus.

A patrem æstiment Redemptoris. Si patrem forte re-
sponderint, cum jam in principio symboli dixerint,
Credo in Deum Patrem omnipotentem, duos eum ha -
bere patres confusibiliter fatebuntur. Si vero creato-
rem ut habet veritas asseruerint, vel necessitate no-
biscum universitatis Deum pronuntiare cogentur. Et
ideo per Isaiam prophetam, velut per tubam suam ac
de templo suo loquitur, dum duas in Christo substan-
tias præsignaret: Rorate, cæli, desuper, et nubes pluant
justum, aperiatur terra el germinet Salvatorem, ego Do-
minus creavi eum (Isai. XLV). Homo namque assum-
ptus ex Maria, operatio Spiritus sancti fuit, non por-
tio; nec ab eo genitus, sed creatus. Conceptus est po-
tentia, non substantia; operatione, non participa-
tione; virtute, non genere.

B

Sed opponis et dicis, non statim in hoc verbo Deum posse monstrari, quo dicimus: Credo et in Spiritum sanctum, quia sequitur: Credo in sanctam Ecclesiam catholicam. Primo nescio quomodo Ecclesiam catholicam nominare audeat Macedonius, qui extra catholicam exsul salutis exclusus est, ex illorum factus numero, de quibus dicitur: In circuitu impii ambulant. Ergo dicis Credo in sanctam Ecclesiam catholicam. Quod supponendo exiguam, id est in syllabam, ingentem caliginem subtexere conaris? Credimus Ecclesiam quasi regenerationis matrem, nou in Ecclesiam credimus quasi in salutis auctorem. Nam cum hoe de Spiritu sancto universa confiteatur Ecclesia, siunquid et in semetipsam credere potest? Ergo cum in solam specialiter credi oporteat Trinitatem, etiam memoratorum Patrum toto celebrata orbe doctrina confirmet, aut remove hanc de Ecclesiæ nomine syllabam aut certe credere te in Ecclesiam manifesta professione Scripturis assere, testimoniis doce, divinis oraculis, remota verborum tuorum præsumptione, convince. De sacris omnimodo voluminibus quæ sunt credenda sumamus, de quorum fonte symboli ipsius series derivata subsistit. Qui in Ecclesiam credit, in hominem credit. Non enim homo ex Ecclesia, sed Ecclesia esse cepit ex homine. Recede itaque ex hac blasphemiæ persuasione, ut in aliquam humanam te æstimes debere credere creaturam: cum omnino nec in angelum nec in archangelum sit credendum. Hæc C enim quæ in symbolo post sancti Spiritus nomen sequuntur, ad clausulam symboli remota in præpositione recipiuntur, ut sanctam Ecclesiam, sanctorum communionem, remissionem peccatorum, carnis resurrectionem, vitam æternam credamus. Credamus in Deum, id est ut hæc a Deo deposita, et in Deo constare fateamur. Nam nonnullorum imperitia, in præpositionem hanc, velut de proxima vicinaque sententia, in consequentem traxit ac rapuit, et ex superfluo imprudenter apposuit. In nullis autem canonicis de quibus symboli textus pendet accepimus, quia in Ecelesiam credere sicut in Spiritum sanctum, Filiumque debeamus. Et ideo cum ab hoc honore creatura omnis sit aliena, hic in quem credere præcipimur, Deus est. Quod verbum divinitatis specialiter vox Domini Sal- D vatoris assignat, ita dicens: Credite in Deum, el in me credite. Et iterum: Qui credit in me, non credit in me, sed in eum qui me misit (Joan. xiv, 10 et 12).

CAPUT II.

Christum a Spiritu sancto utpote Deo, non genitum sed

creatum.

Cum autem catholica confiteatur Ecclesia, conceplus est de Spiritu sancto, interrogandi sunt hoc loco Macedoniani utrum Spiritum sanctum creatorem an

CAPUT III.

De unitate testimoniis asserenda propheticis.
Catholica fides trigeminam majestatem sub unius
divinitatis confessione veneratur. Accipite unam ex-
sacris voluminibus divinitatem. Audi, Israel: Dominus
Deus tuus, Deus unus est (Deut. vi): et, Dominum
Deum tuum adorabis et illi soli servies, in psalmis, fa-
ciens mirabilia, tu es Deus solus. Item: Tu solus altis-
simus in omni terra, Per Isaiam quoque : Deus Israel
qui sedet super Cherubin, tu es Deus solus omnium re-
gnorum terræ (Isai. XLV). Item : Ego Dominus, primus
et novissimus ego sum (Isai. XL1). Item: Ego Dominus,
hoc est nomen meum; gloriam meam alteri non dabo
(Isai. XLII). Ut vero hoc testimonium ad Christum no-
veris pertinere, id est primus et novissimus, de se alio
loco dixit: Ego sum principium, qui et loquor vobis
(Joan. vi). Item: Ante me non fuit Deus, et post
me non erit. Ego sum Dominus, et non est absque me
Salvator (Isai. XLI). Quod specialiter pertinet ad
Christum bumani generis Salvatorem. Item: Hæc
dicit Dominus redemptor tuus, et formator tuus ex úlero.
Ego sum Dominus faciens omnia, extendens cœlos, so-
lus stabiliens terram, et nullus mecum (Isai. XLIV):
quod ad Jesum pertinet, et factorem ac redemptorem
proprie respicit. De quo evangelista commemorat:
Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est
nihil. Item: Non est ultra Deus absque me, et Salva-
tor non est præter me (Isai. XLV). Item: Ego primus,
et novissimus, manus mea fundavit terram, et dextera
mea mensa est cælos (Isai. XLVII). Sicut Jesus Chri-
stus alio loco de se evidenter asserit dicens: Ego
sum Alpha et Omega, initium et finis (Apoc. xx1). In
his testimoniis etiam Spiritus sanctus continetur, in
quibus ita confitenda est omnis substantiae unitas, ut
et in eis inesse credenda sit etiam personarum
distincta proprietas, et indivisa pluralitas.

CAPUT IV.

De Trinitate vel liberales etiam disciplinas de tribus
transisse Personis.
Cum itaque Verbi unam monstravimus deitatem,

[ocr errors]

tria nunc in una Deitate doceamus, tria womina non A singulari plurale permiscet, non dicit ad imagines et tria regna; tres appellationes, sed non tres potestates; tres hypostases vel subsistentias, sed non tres substantias. Manifestum est etiam sæcularem intellexisse sapientiam, omnium multitudinein sæcularium, intra trium personarum conclusam esse rationem. Quæ sunt istæ tres? Id est: Ego, Tu, Ille. Ergo, ut diximus, tres tantum in rebus esse personas, etiam libe→ ralia studia de spiritualibus disciplinis instructione mutuata senserunt, eisque evidenter apparuit, nec secundam personam satisfacere perfectioni nec tertiam posse transcendi, quia dualitatem semiplenam esse ad tertium numerum tendens arguit plenitudoquaternitatem vero respuit in tribus consummata perfectio. His ergo levi commemoratione transmissis, magis sacris testimoniis asseramus, Trinitatem in B unitate mutatione subsistere. Sed dicis: Quid mihi profers unitatis ac Trinitatis verba, quæ in canonica lectione non invenis? Non mirum, si is qui ingredi non meretur penetralia salutis, expavescit ac relugit etiam testimonium veritatis. Quid enim tam proximuin, tam naturale, tam proprium, quam ut de uno unitas, de tribus Trinitas, catholicis primum dilfinitionibus nuncupetur? Non ex se discutienda sunt verba quæ de præcedentibus pendent, nec sane consequens est ut peregrina indicentur, quæ ex uno et tribus, id est de manifesti exordii proprietate nascuntur. Adverte quia non est præsumptivus uterque hic sermo, sed derivativus. Quæ vocabula a tempore primitivæ Ecclesiæ antiquitas invenit, auctoritas protulit, ætas longa firmavit.

CAPUT V.

Dum facies Patris, Filius dicitur, Pa!ri æquævus agnoscitur.

Suscipe de sacris voluminibus Trinitatem. In principio fecit Deus cœlum et terram, et Spiritus Dei ferebatur super aquas (Gen. 1). Pater auctor, æquævum principium, superfusus aquis Spiritus sanctus. Seper aquas itaque dominantis eminentia ferebatur; jam tune, credo, baptismi munera figurans. In faciendo quoque homine, non unius, sed trium personarum opas esse demonstrat trina repetitio deitatis. Ita enim legimas: Et dixit Deus: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram. Adverte sententiam in propositione simplicem, in responsione multiplicem. Et dixit Deus, faciamus hominem. Quid est aliud, nisi quia substantia unitatis loquitur, et potentia Trinitatis operatur? Perspice quomodo trina vice nomen Dei in creatione bominis nuncupatur. Sic enim habemus in Genesi: Et dixit Deus, faciamus hominem. Et iterum: Creavit Deus hominem. Et tertio: Benedixit ei Deus. Dixit Deus, fecit Deus, benedixit Deus. Propter tres personas, ter iteratur una divinitas. Quo loco evidenter mysterium etiam Trinitatis in ellige. Ecce imago Dei et similitudo unicuique homini a tribus datur, et tamen una esse dignoscitur. Dixit Deus, faciamus. Diligenter attende, dum unus dicit, et non unus facit, dumque iterum

similitudines nostras, vel certe ad imaginem et simi litudinem meam, unitatem singularitate, trinitatem pluralitate commendat. Itaque in eo quia dicit: Faciamus hominem ad imaginem nostram, personarum numerus explicatur, in eo quia singulariter ad ima ginem et similitudinem, in unam substantiam divinis tas indivisa colligitur. Cum Abrahae in ostio tabernaculi apparuisset Deus (Gen. xvi), et ex uno tres ejus se oculis mirabiliter obtulissent, in tribus unum conscius majestatis adoravit. In psalmo quoque absolute personis suis unitas designatur: Ne proji cias me, inquit, a facie tua, et Spiritum sanctum tuum ne auferas a me (Psal. L). Filius sicut imago Patris, ita et facies Patr's accipitur. Et ideo legimus: Philippe, qui videt me, videt et Patrem (Joan. xiv). Et iterum: Quo ibo a Spiritu tuo, et quo a facie tua fus giam? Adverte in fide perfecta confessionis myste rium Trinitatis. Propheta ad Patrem loquitur, faciem Patris Filium Patris profitetur, necnon diffusum per omnia Spiritum sanctum profitetur. De Filio ad Moysem etiam loquitur Dominus, facies mea pra ceder te (Exod. xxxm). Quod nomen, id est facies, et ad unitatis substantiam, et ad æternitatem pertinet ma jestatis. Quod autem minorem putant, quia natus est, quid est Deum de Deo esse natum, nisi ex Deo naa turaliter exstitisse? Sed dicis: Si ex illo est, junior est. Ecce brachium ex corpore, et facies de corpore suo nascitur, nec tamen faciem minorem capite sun vel brachium corpore suo constat esse posterius. Si Cergo ullum caput antiquius unquam fuit, tunc asserere præsume antiquiorem esse Patrem ab imagine sua, quæ in Christi perfecta similitudine et æqualitate cons.stit. Ita ergo nescit Filius vel potestate vel tempore a Patre discerni, sicut facies a capite separari, vel capite suo nequaquam potest junior

inveniri.

CAPUT VI.

Spiritum Patris, ipsum esse Spiritum sanctum.

Sed dicis : Ostende mihi quod in sua essentia subsistat Spiritus sanctus. Ubicunque vel quotiens lego, aut Spiritum Patris, aut Spiritum meum, aut Spiritum Dei video, inquis, non ad Spiritus sancti, sed ad Patris referendam esse personam. Primum huic blasphemiam suæ impietatis accumulant, cum ́alteD rutrum dicant, Spiritum sanctum Dei aut creaturání, aut certe ipsum Patrem esse credendum. Merito qui Spiritum sanctum non confitetur, usque ad contumeliam Patris confusa mente devolvitur. Utique si factura, ad Patris non potest pertinere substantiam. Si vero cum paternam putas esse potent am, quomodo eum usque ad facturæ humiliare præsumis injuriam? Nos vero Spir.tum Dei non de Patre dici, sed proprie de Spiritu sancto evidentibus testimoniis demonstrabimus. Legimus in Isaia super Dominum Jesum descendisse Spiritum sanctum Domini, spiritum sapientiæ et intell. ctus, spiritum consilii et fortitudinis, spiritum scientiæ et pietatis (Isai. x1). De hoc itaque spiritu Domini, qui supra Salvatorem sacro descon

B

nulla differentia, ita in Trinita is veritate nulla potest esse dissensio.

:

CAPUT VII.
De digito Dei.

dit illapsu, per Isaiam Filius dicit: Spiritus Domini A tem? Et sicut in his tribus verbis nulla dissimilitudo, super me (Isai LV1). Et evangelista Matthæus: Ecce aperti sunt ei cœli, et vidit Spiritum Dei descendentem sicut columbam (Matt. m). Hunc autem spiritum Dei, quem in baptismo Salvator accepit, manifeste Spiritum sanetum Lucas evangelista perdocuit esse dicens: Jesus plenus Spiritu sancto regressus est a Jordane (Luc. 111). Legimus in Joel propheta: In diebus illis effundam de spiritu meo super omnem carnem (Joel.n). Quod dicit de spiritu meo, de Spiritu sancto dietum esse manifestum est, quia quando super apostolos Spiritus sanctus sacra quinquagesimæ solemnitate descendit, tunc istud testimonium de propheta apostolus Petrus asserit. Hunc Spiritum Patris, ipsum esse Spiritum sanctum evangelistæ diverso sermone, sed consona veritate docuerunt. Nam cum Matthæus dixerit: Non enim vos estis qui loquimini, sed spiritus patris vestri qui loquitur in vobis (Act. 1), hunc spiritum Patris aperte Spiritum sanctum esse Marcus exposuit dicens: Quod datum vobis fuerit id loquemini: non enim vos estis loquentes, sed Spiritus sanctus. Et Lucas similiter hunc Spiritum Dei, Spiritum esse sanctum demonstravit dicens: Nolite solliciti esse qualiter aut quid dicatis. Spiritus enim sanctus docebit vos in illa hora, quæ oporteat dicere. Secundum hæc ergo quotiens aut Spiritum Patris, aut Spiritum Dei legitis, specialiter ad Spiritum sanclum esse referendum, deposito necesse est errore fatearis. Hem quoque Isaias Spiritum sanctum unum in gloria Trinitatis annuntiaverat quando dicit, Vidi Dominum sedentem super solium excelsum, et seraphim C stabant, et clamabant alter ad alterum, Sanctus, sanclus, sanctus, Dominus Deus Sabaoth (Isai. v1). Et in consequenti dicit: Et audivi vocem Domini dicentis, Vade et dices populo huic : Auditu audietis, et non intelligetis, et videntes videbitis et non videbitis. Hic Dominus Sabaoth, qui per assumptam speciem visus est a propheta vel locutus est in propheta, quis fuerit in Actibus apostolorum Paulus apostolus ostendit dicens: Bene Spiritus sanctus per Isaiam prophetam ¡oculus est ad patres nostros: Auditu audietis, et non intelligetis, et videntes videbitis, et non videbitis (Act. ult). Credamus saltem Paulo præconi celeberrimo veritatis, quia Spiritus sanctus fuerit ille Deus exercituum quem vidit Isaias, et qui locutus est per Isaiam. Sed quia trina repetitione persultat Sancto, D sancto, sancto, videamus an ne hic honor respiciat Trinitatem. Isaias cum dicit: Vidi Dominum Sabaoth, Patrem Judæis agnoscitur prædicare. Joannes evang. aperte Filium probatur asserere, ita dicens: Propterea non poterant credere in Jesum, quia dixit Isaias : Excæcavit oculos ecrum, et obduravit cor eorum (Joan. xu; Isai. vi). Hæc dixit Isaias, quando vidit gratiam Filii Dei, et locutus est de eo. Quod autem idem Isaias dicit, Et audivi vocem Domini dicentis, Vade et dic populo huic: videntes videbitis, et non videbitis. Ilunc Dominum apostolus Paulus, ut diximus, Spiritum sanctum esse confirmat. Vides ergo quia Sanctus, snctus, sanctus, hæc vox totam concelebrat Trinita

Sed dicis Ex hoc minor esse Spiritus sanctus agnoscitur, quia Dei digitus nuncupatur. Non ita est. Sed quando audis de Spiritu sancto dici, Si ego in Spiritu Dei, vel Dei digito ejicio dæmones, non gratiæ imminutionem, sed substantiae demonstrari hoveris unitatem: nec honoris discrepantiam, sed operis esse concordiam. Quid ergo? quia Spiritus sanctus digitus interdum dicitur, ideo minor Filio et Patre interdum creditur. Refuge hujus persuasionis errorem, vide ne aliquoties in hac designatione digiti, et Patrem comprehendat et Filium. Meminimus non de uno digito dictum esse, cum legimus: Quoniam video cœlos tuos opera digitorum tuorum. Sed dicis in digitis de Filio hoc tantum, et de Spiritu sancto, sub quadam dualitate signari. Ne hoc de duabus personis asserere coneris, alio loco Isaias digitorum numero loquitur; Trinitatem dicens: Quis appendit tribus digitis molem terræ (Isai. 1v)? Quid evidentius de Trinitatis unitate, quid clarius? Nonne hic in tribus digitis potentiæ unius æqualitatem, sub quadam mysterii lance libravit? Ergo ut dictum est, cum jam instructus sis de societate operis, non dubites de parilitate virtutis, dicendo ergo, Quis appendit tribus digitis molem terræ: Hic specialiter loqui volunt de cooperatione potentiæ, et de unitate substantiæ, quæ una eademque esse in tribus digitis approbatur. Sed nihilominus in Isaia personam propriam Spiritus sancti, sub distinctione Trinitatis adverte. Ubi enim Filius asseruit de se dicens: Ego primus et ego novissimus, consequenter adjecit. Et nunc Dominus misit me, et Spiritus ejus (Isai. xLv). Alter ergo in persona est Dominus Pater, alter Spiritus Dei Patris. Itaque dum a Patre et Spiritu sancto destinari Filius legitur, sub trum nomine personarum Spiritus sauctus a semetipso subsistere evidenter aperitur, sicut alio loco idem propriam Trinitatis distinguit essentiam. Ecce puer meus suscipiam cum, electus meus, complacuit sibi in illo anima mea, dedi Spiritum meum super eum (Isai. XLII). Pater dilectum puerum suum vocat, super quem dedit Spiritum suum, de quo Jesus Christus propria voce testatur: Spiritus Domini super me (Luc. iv). Et ut illud etiam gentibus possit esse manifestum, Ite, inquit, baptizate omnes gentes in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti (Matth. ult.). Ubi sub tribus personis, unum opus et unum nomen indivisam asserit majestatem. Ilabemus ut dictum est secundum Lucam : Et Jesu baptizato apertum est cælum, et descendit Spiritus sanctus corporali specie sicut columba, et vox de cœlo facta est: Tu es filius meus dilectus, in te complacui (Luc. m) Filius ergo in corpore, Spiritus sanctus in specie columbæ, Pater declaratur in voce. Sed hoc loco intelligenda est in

[ocr errors]

columba species pertransiens, non substantia perse- A opportuna vel dixeris vel audieris, nunquid in hoe

verans.

CAPUT VIII.

Non obesse sancti Spiritus deitati, quia nec genitus. videatur esse nec ingenitus.

Sed inter hæc cum Spiritus sancti personam propriam demonstremus, et Patrem confiteamur ingenitum, Filium vero cognoscamus unigenitum, quæris a me utrum Spiritus sanctus ingenitus, an genitus, an quid aliud confitendus sit. Scripturæ sanctæ de potentia et deitate Spiritus sancti loquuntur, utrum vero genitus dici debeat an ingenitus, non loquuntur. Vide quas sibi tenebras infidelitatis facit. Non vis scire, quia noluit ignorari; et vis scire quia non jussit inquiri. Non dixit genitum, ne Filium crederes non dixit ingenitum, ne Patrem putares; sed ad essentie distinctionem, procedere eum ex Patre testatus est, sicut legimus: Paracletus qui ex Patre procedit. Quæ cum ita sint, vel sic agnosce Spiritum sanctum propriam habere personam. Præter duos esse tertium probat diversitas nominis, procedentem ex Deo, non esse ordine vel gradu tertium monstrat unitas majestatis. Qui enim de interioribus Dei progreditur, non Dei creatura, sed Dei probatur esse substantia. Non scruteris qualiter Deus sit quem Deum esse manifestum est. Hic ratio latet, veritas non latet. Cur interroges quomodo sit socius et æqualis regis, quem regii constat esse honoris et generis. Ex superfluo de nomine agitur inquisitio, ubi non est de sublimitate dubitare. Ergo Spiritus sanctus ex utroque procedit, ideo dicit: Qui autem Spiritum C Christi non habet, hic non est ejus. Et alio loco. Insufflavit et dixit: Accipite Spiritum sanctum. Utrum ingenitus sit an genitus requiris. Nihil ex hoc eloquia sacra cecinerunt, nefas est erumpere divina silentia. Quod Deus Scripturis suis indicandum esse non credidit, indicare vel scire te superflua curiosi. tate noluit. Hoc pervenire debere indicavit ad conscientiam tuam, quod pertinet ad salutem tuam. Quid vobis de sancto Spiritu sit credendum, sancta consulamus eloquia. Hoc ipsum enim quod ait genitum Filium, iniquum dicere auderes, nisi cœlesti ex Scripturis attestatione didicisses? Aut nunquid usurpares asserere Christum Dominum, vel ex Virgine procreatum, vel ex aquævo et coæterno Patre progenitum, nisi ex lectione sumpsisses, nisi de Deo divinas voces interrogasses? Et ideo quomodo consentire de Spiritu sancto debeas, ad apostolos et evangelia oportet ut redeas, cum quibus et in quibus Deum locutum esse non dubitas. Ut ergo ad supervacaneam propositionem tuam redeam, nunquid in hac gratia vel substantia Spiritus sancti habetur, si aut ingenitus probetur aut genitus? Nam nec Filio quidquam derogat, quod ingenitus esse non legitur, nec Patri quod genitus non habetur. In hujuscemodi sermonibus proprietas est appellationis, non diversitas potestatis vel majestatis. Genitus et ingenitas, persona est differentia, non naturæ. Cum ergo de genito et ingenito inutilia et non necessaria, et solis calumniis

fine stare contentus eris? Cerle adhuc uirum Deus sit interrogabis. Cum verum Deum esse ex his quæ leguntur acceperis, jam quod interroges non habebis, quia cum cœperis fortia et consummata cognoscere, inania et vacua non indigebis inquirere. Ubi ergo utilitatis ratio et veritatis esse intelligitur plenitudo, illuc salutaris pendeat intentio.

CAPUT IX.

Spiritum sanctum perfeciorem esse charismatum et largitorem.

[ocr errors]

Spiritum sanctum cœlestium charismatum largitorem et dispensatorem sanctificationum etiam ipsa ratio nominis protestatur. Magnificentia autem ejus etiam in Veteri Testamento manifesta est. Nam illic B gratia ejus non nisi certis quibusque, id est patriarchis pariter et prophetis, et sanctis clectisque concessa est, ut per ipsam donorum perfectionem donantis intelligas dignitatem. Quantum vero in Scripturis sanctis manifestissime deprehenditur, alia Pater ipse per se, alia specialiter per Filium, alia per Spiritum sanctum, licet sub privilegio potentiæ communis operatur. Quia sumus, ad Patrem proprie referri videtur, in quo, sicut Apostolus dicit : vivimus, movemur, el sumus. Quod vero rationis et sapientiæ et justitiæ capaces sumus, illi specialiter, qui est ratio et sapientia et justitia, id est filio deputatur. Quod autem vocati regeneramur, et regenerati innovamur, innovati sanctificamur, per divina eloquía personæ Spiritus sancti evidenter ascribitur. Sed hoc ita sacræ paginæ sub distinctione indiscretæ Trinitatis loquuntur, ut cuilibet appareat in singulis diversitas operis, maneat tamen in tribus unitas voluntatis. Ergo et gentiles et catechumeni, de Patris et Filii dispensatione participant, de sanctificationé vero et infusione Spiritus sancti non facile, nisi jam beatissimum consecuti, purificati et spirituales effecti et apostolici etiam, ac toto spiritu ad martyrium præparati. Et inter hæc adhuc creatura esse ab impiis judicabitur, qui apud individuam Trinitatem in ordinatione salutis humanæ, magnificentiora quæque munera et perfectiora sortitur? Sed forte dicas: Major est Spiritus sanctus, cujus majora et nobiliora sunt opera. Non ita est. Nam id moris est Trinitatis, ut cui personæ administrandæ rei committit officium, ei peracta ascribat effectum, ac şi opus sit forte diversum, sed commune propositum, et si est in singulis speciale factum, manet in tribus generale consilium, ac propterea si distinctum habent in operatione negotium, unum tamen tenent in ordinatione consensum. Post ascensionem Domini ad accumulanda et implenda ejus beneficia, Spiritus sanctus descendisse describitur, de quo ́pse Salvator per Joannis Evangelium loquitur, Ille spiritus veritatis quem mittet Pater in nomine mèo (Joan. xiv): Mittel, inquit, Pater in nomine meo, de Trinitate evidenter. Dequa hoc unquam creatura dictum vel legimus vel audivimus, quod in hunc mundum in Dei nomine

D

CAPUT X.

De Actibus apostolorum assertio Trinitatis iteratur, ubi et Christus contra Novatianos ad dandum pœnitentiam missus asseritur.

venerit? Hic ergo de quo Christus Dominus Deus A
dicit: Nisi ego iero, paracletus non veniet ad vos (Joan.
XVI), Deus absque dubio est, qui in locum Dei ad
confirmanda Dei munera destinatur. In his duabus
sententiis sub distinctione Trinitatis, absolute per-
sona etiam Spiritus sancti declaratur. Non immerito
itaque, et hoc ad Divinitatis æqualitatem refertur,
quod sicut Filius, ita etiam Spiritus sanctus in Scri-
pluris paracletus nuncupatur. Et unde hoc probare
poterimus? Utique ex Joannis apostoli auctoritate
cuin d cit: Si quis, inquit, nostrum peccaverit, paracle-
tum habemus apud Patrem Jesum Christum, et ipse est
propitiatio pro peccatis nostris (I Joan. 1). Parac'etum,
id est advocatum, quod ad personam Filii respicit,
sive etiam consolatorem, quod ad sanctum Spiritum
pertinet, una Græci sermonis enuntiatio utrumques - B
gnificat. In Joannis Evangelio habemus: Et ego, inquit,
rogabo Patrem, et alium paracletum dabit vobis (Joan.
Xiv). Alium paracletum, id est similis potentie, Pa-
tris gloriæ, ejusdem naturæ. Et alium paracletum,
Si unum de creaturis esse putas Spiritum sanctum,
indignum est, ut descendentem eodem beneficia quæ
creator contulit creatura confirmet, et quasi factoris,
inefficax fuerit virtus, quamlibet excellentiori, tantum.
creaturæ, vel consummati operis reservetur effectus.
Tu ergo Spiritu sancto tanquam creaturæ maledicis
opprobrio, cui se Dei Filius divino testimonio et
proprio exæquavit oraculo. Et alium paracletum, du-
plicem hic intellectum, et personæ distinctionem
cognosces. Ideo se Christus sub paracleti videtur
exæquasse cogn mine Spiritui sancto, qui utique C
materia operis Dei atque factura est, quia ipse Jesus
creatus esse probatur ex Maria, ob quam infidelem
vocem tam infirmum est argumentum. Nam si secun-.
dum hominem paracleto Christum assimilatum pu-
las, ne hoc quidem convenit caritati. Etenim paulo,
minus ab angelis minoratus, et unus factus est ex nobis,
bene primæ atque cœlesti excellentiori, ut asseris,
creaturæ non potuit comparari, Si vero hoc secun-
dum formam Dei Christus locutus est, factori, utique,
facturam certum est non debuisse conferri, Ac si
buic excellentiori creaturæ se homo exquat, mino-.
ris superbia est, si Deus majoris injuria est, Quia,
ergo in creaturæ conditione constare sibi hæc compa-
ratio non agnoscitur, restat ut uterque Deus esse
credatur, ac sibi mutuo divinitatis æqualitas compa-
retur. Nam dum Salvator loquitur per Joannem : Et
ego rogabo Patrem, et alium paracletum dabit vobis,
Spiritum veritatis, quem hic mundus non potest acci-
pere (Ibid.), qui universo mundo dari potest, mani-
feste Deus est mundi. Trinam et hic agnosce virtu-
tem. Pater est qui indicatur rogandus, Filius qui
intelligitur rogaturus, Spiritus sanctus qui promitti-
lur a Patre mittendus. Adverte personam Spiritus
sancti, non tam cognatis ut asseris creaturis asso-
ciari, sed per omnia Trinitati operibus adjungi, et
virtutibus exæquari,

D

In Actibus apostolorum Petrus de Domino Jesu Christo disserens ita dicit: Dextra igitur Dei exaltatus, et promissione Spiritus sancti accepta a Patre, effudit hunc quem videtis et auditis (Act. 11). In dextera Filius, in Deo Patre, in nominis sui proprietate Spiritus sanctus designatur, et in consequentibus legimus. Tunc Petrus repletus Spiritu sancto dixit : In nomine Jesu Christi Nazaræni, quem vos crucifixistis, quem Deus suscitavit a mortuis, in hoc iste astat coram vobis sanus (Act. iv). Perspice et hic distinctionem. Trinitatis expressam, Petrus in se perferens Spiritum sanctum, Filium in carne morientem, et Patrem loquitur suscitantem, apostolico nihilominus iterato. Repleti sunt omnes Spiritu sancto, et loquebantur verbum, Dei cum fiducia (Act, 11). Adverte etiam hoc in loco in Trinitate Spiritum sanctum contineri. In. oratione Pater rogatus, in Dei verbo Filius agnoscitur, in apostolorum constantia Spiritus ignis operatur. Repleti, sunt, inquit, omnes Spiritu sancto. Manifestæ majestatis est posse plurima simul subtilitate incorporeæ divinitatis infundere, et sine detrimento integrum, permanere. Item cum dixissent apostoli de Jesu: Hunc Deus principem et salvatorem exaltavit dextera sua, ad dandam pœnitentiam in Israel in remissionem peccatorum. Nos, inquiunt, testes horum, et Spiritus, sanctus quem dedit Deus omnibus obedientibus sibi (Act. 1). Intellige hic sub ordine Trinitatis non solum ad prædicandum, sed ad dandam pœnitentiam a Patre Filium destinari, et obtemperantibus Spiritum sanctum qui obedientiam remuneret infundi. Stephanus sub momento passionis, Spiritu sancto impletur et reseratis justitiæ portis a dextris Patris Filius revelatur, sicut ipse Spiritu sancto repletus effatur. Ecce video cœlos apertos, et filium hominis stantem c dextris Dei. Vide quomodo sub spectaculo Trinitatis, edebat munera passionis. Cornelium centurionem Petrus alloquitur dicens: Jesum Nazarenum, quomodo unxit eum. Deus Spiritu sancto. Unxit Deus, id est virtus implevit, benedictio infudit, divinitas penetravit. Quomodo unxit eum Deus Spiritu sancto. Tria hæc proprietates suas evidenter demonstrant: Munus, munerans, muneratus. Ungens, unctus, unguentum, sicut in alio loco dicit sermo divinus Unxit te Deus; Deus tuus oleo lætitiæ. In suscepto homine Dens ungitur, et Deus ungit, et sub columbæ cœlestis illapsu potestas Patris agnoscitur, fas non est, ut hic Spiritus sanctus, a quo Filius hominis Christus jam Dei Filio plenus impletur, aliud quam Deus esse credatur. Nam si creatura esset, quomodo penetrare posset in corpoream naturam omnia penetrantem? Capax enim sui est Trinitas, sicut ego in Patre et Pater in me (Joan. XIV). Et iterum Spiritus scrutatur etiam profunda Dei (I Cor. 11). Item, Spiritus qui ex Patre procedit (Joan. xv). Nisi hic Spiritus ex Patre esset, et naturaliter in Patris æterna infusus habitaret, procedere

:

« PreviousContinue »