Page images
PDF
EPUB

negotium curat, quod est semper, sine mora, sine requiete, avolare. Hercul. Fur. v..706.

Αλλ' εἶα, παῖδας καὶ δάμαρθ' Ηρακλέους
Εξω κέλευε τῶνδε φαίνεσθαι δόμων,

̓Εφ ̓ οἷς ὑπέστητε γ' αὐτεπάγγελτοι θανεῖν,

Legendum cum Barnesio et Reiskio ὑπέστητ: et præterea distinguendum, 'Εφ ̓ οἷς ὑπέστητ ̓, ἀντεπάγγελτοι, θανεῖν:

Ut illis conditionibus stetis, sub quibus mori ipsi ultro depacti estis: scilicet, ut vestibus lugubribus vestiamini, &c. vid. a v. 316 ad 335. Hercul. Fur. v. 709.

*Αναξ, διώκεις μ' ἀθλίως πεπραγότα,
Υβριν θ ̓ ὑβρίζεις ἐπὶ θανοῦσι τοῖς ἐμοῖς·

Α χρῆν σε μετρίως κεἰ κρατεῖς σπουδὴν ἔχειν.
Legendum ̓́Εχρην σε μετρίως, κεί κρατεῖς, σπουδὴν ἔχειν.

JO. FR. BOISSONADE ANIMADVERSIONES
AD INSCRIPTIONEM ELIACAM
SCRIPTÆ M. JUL. MDCCCXIV. ·
CURIS SECUNDIS

NUNC RETRACTATÆ ATQUE AUCTÆ,

TH. GAISFORDIO

LING. GR. IN ACAD. OXON.
PROF. REGIO

VIRO ERUDITISSIMO

HASCE ANIMADVERSIONES

SUMMA CUM OBSERVANTIA
INSCRIBIT AUCTOR.

ADPONENDA statim sunt verba R. P. Knightii, viri doctissimi, qui primus inscriptionem hanc publici juris fecit: "Hæc lamina ærea, modulo ac forma qua supra delineata, in agro Eliaco effossa, atque inde a G. Gell, A. S. MDCCCXIII reportata, fœdus inter duas ejus regionis gentes circa Olymp. XL initum exhibet, quod dialecto communi Hellenica et literis Constantinopolitanis sic reddendum mihi videtur: ἡ ρήτρα τοις. Ηλείοις και τοις Ευαοιοις. συμμαχία αν ειη έκατον ετεα, αρχῳ δεκατῳ. ει δε τι δεοι, είτε επος είτε έργον, συνειεν αν αλληλοις, τα τε αλλα και παρα πολέμου. ει δε μη σύνειεν, ταλαντον αν αργύρου αποτίνοιεν τῷ Διι Ολυμπιῳ οἱ αν δεδηλημένοι λατρευομένων. ει δε τις τα γραφειη τη αν δηλέοιτο, είτε έτης είτε τελεστης

είτε δήμος, εν τω εφιέρειῳ αν ενέχοιτο τω ενταυθα γεγραμμενῳ. Judicent tamen doctiores, et, si quid probabilius habuerint, proferant." Hactenus vir eruditissimus, cum quo de Olympiade XL vix consentire queo; nullus enim intelligo qui tempus tam præcise definiri possit. Inscriptionem esse antiquissimam et literarum forma, et dialectus declarant; sed cum sileant de hoc fœdere historiarum scriptores superstites, non capio qua arte, quave conjectura, potuerit vir doctissimus Olympiadis numerum ipsum assequi. Viscontius et Claverius, ille omnis omnino quæ ad literas et historias veteres pertinet doctrinæ promuscondus, hic Græcæ præsertim historiæ peritissimus, a mé consulti, se mecum de tempore inscriptionis dubitare professi sunt.2

Eri foedus inscriptum fuit, more Græcorum, qui, jam a vetustissima ætate, in hoc metallum res memorabiles et acta publica incidi curabant. "In æde Cereris, ære incisæ, positæ leges fuerunt," Servius ait ad Æn. iv. 58. Quæ Servii verba Dutheilius in Memoriis Academia Inscriptionum t. 39. p. 207. mire intellexit, nempe de tribus illis antiquissimisque Triptolemi legibus. Acusilaus, teste Suida, Genealogias ex æneis tabulis scripserat, quas ejus pater invenisse ferebatur, dum quemdam domus locum foderet. Dicuntur Opis et Hecaergus, in Axiocho § 19, e regionibus Hyperboreis in Delum asportasse æneas tabulas, in quibus de animarum post mortem conditione disertis verbis narrabatur. Alexandrum, cum per Lyciam iter faceret, tabulam æneam reperisse Plutarchus ait (Alex. § 17.) cui vetustis literarum formis oraculum inscriptum legebatur. Hæc exempla saltem ad id sunt idonea ut æris illum, de quo dicimus, usum confirment. Alia sunt monumenta huc facientia, nec sublestæ fidei. Agrigentini Decreto publico, apud Van Dalium, quem vide (Dissert. Antiqq. p. 762, sqq.), et alios, Demetrium civitatis póževov xai EVEρYÉT av renunciantes, jubent actum hoc is xaλxáμaтa dúo incidi, quorum unum in curia exponendum erat, alterum ipsi Demetrio tradendum. Idem honor eidem homini a Melitensibus publice tribuitur in Inscriptione ibidem legenda, similique clausula jubent τὴν προξενίαν ἀναγράψαι sis xαλxáματα dúo, quorum unum Demetrio detur. Inscriptiones Heracleenses, quas egregie Mazochius illustravit, æri fuerunt incisa. Atque apud Oratores Atticos exempla sunt decretorum æri insculptorum. Legem, qua Arthmius Zelites infamia notatus fuit, εἰς στήλην χαλκήν ἔγραψαν Athenienses, notante Demosthene

Vide Ephem. Class. t. xi. No. 22. p. 848.

2 Dubitat quoque J. M., qui in Classica Ephemeride t. 11. p. 349. observationes nonnullas in hanc inscriptionem scripsit. Knightius in eadem Ephemeride t. 13. p. 117. quum J. M. opinionem confutaret, fatetur tamen that the dates of all these very early monuments, anterior to authentic history, or beneath its notice, are extremely uncertain.”

[ocr errors]

(Adv. Philipp. iii. p. 131. t. 1. Tauchn.). Atque Hipparchi proditoris effigiem æneam e basi detraxisse, et ex illa columnam conflasse qua in posterum proditorum nomina proscriberent, e Lycurgi Leocratea (§ 30.) discimus. Latinorum mos fuit similis. Gruterus (p. 204.) exhibet e tabulis æneis decretum Latino sermone de finibus regundis, et (p. 242.) Legem Regiam qua Vespasiani auctoritas constituitur et limitibus definitur, monumentum insigne. Qui Vespasianus, narrante Suetonio (cap. 8. ubi cf. interprr.), restitutionem Capitolii, quod bellis Vitellianis succensum fuerat, aggressus, "ærearum tabularum tria millia quæ simul conflagraverant restituenda suscepit, undique investigatis exemplaribus, instrumentum imperii pulcherrimum vetustissimum; quo continebantur pæne ab exordio Urbis senatusconsulta, plebiscita, de societate et fœdere ac privilegio cuicumque concessis." Alia omittam; et hæc, inquit, fuerant ipsa omittenda. Laminæ illæ æneæ in locis communibus, curiis, et templis appendebantur, legumque

"verba minacia fixo

Ære legebantur;"

atque, ut verbis utar facetissimis Stasimi Plautini,

"Eæ miseræ etiam ad parietem sunt fixæ clavis ferreis,
Ubi malos mores affigi nimio fuerat æquius."

.ac

In Eliaca autem lamina sunt foramina duo, per quæ adacti clavi eam parieti forsan Jovis Olympici olim fixerunt.

Jam in Inscriptionis verba commentemur, quæ si illustranda sibi sumsisset Knightius V. Cel., otium mihi, opinor, magnum fecisset.

Vers. 1. AFPΑΤΡΑ] De voce ῥήτρα, δωρικωτέρως ῥάτρα, et, hic aspirations in digamma abeunte, Fpárpa, egerunt Mazochius ad Tab. Heracl. p. 234, Sturzius in Lexico Xenophontéo, auctores alii ab Albertio ad Hesychii 'Pτpa excitati, quorum notatis nonnulla adjiciam. Pýrpa vox est summæ in lingua Græca antiquitatis, et Doricæ fere dialecto propria; quæ tamen in scriptoribus non Doricis nonnunquam reperitur, sed, ut videtur, ex imitandi studio vel ex affectatione verborum rariorum, atque styli quadam curiositate. Et statim Pseudo-Lucianus in Philopatride (§ 22.) dixit púrpyy mohσastai: Gesnerus, cujus ad eum locum nota legenda est erudita, non meminerat verborum Homerici Ulyssis ad Eumæum, quæ sua fecit auctor dialogi hujus recentissimi :

1

̓Αλλ ̓ ἄγε νῦν ῥήτρην ποιησόμεθα.

In Apologia pro mercede (§ 2.) Lucianus, sed yvýσ10s, hæc habet: καὶ δὴ παραλαβὼν τὴν ῥήτραν, σὺ ταῦτα πρός με ὁ Σαβίνος ἤδη λέγεις. Verba παραλαβὼν τὴν ῥήτραν non sunt linguæ Lucianeæ: mutuatus est auctor formulam e notissimo Byzantiorum Decreto quod recitat

Demosthenes in Ctesiphontea : ἐπὶ ̔Ιερομνάμονος Βοσπορίχω, Δαμά γητος ἔν τε ἁλίᾳ ἔλεξεν, ἐκ τᾶς βωλᾶς λαβὼν ῥήτραν. Quæ ultima sic vertit Hier. Wolfius: "ex Senatus sententia;" Tourrelius autem et Augerius nostrates, ille, après avoir demandé au Sénat la permission de parler; hic, après avoir consulté le Conseil, addita notula: "ex Senatu legem accipiens, i. e. de Senatus sententia." Et Budæus in Stephani Thesauro púrpav hic pro decreto accipiebat. Errare videntur H. Wolfius, Augerius, Budæus, quanquam non diffiteor prpa identidem pro lege sumi posse; hocque ipsum nomen suis legibus imposuisse Lycurgum testantur Plutarchus in ejus Vita (§ 13.), Suidas in 'Prpai, et qui cum Suida consentit Luciani Scholiastes. Sed hoc est propius considerandum. 'Prpa, -notante Apione, in Apollonii Lexico, fit ab phoxeiv, ☀ Šoti Xéyeiv : facilius deduxisset ab ῥέω, ῥῆσις, ῥητός. Inde patet primum nominis hujus sensum esse oxíav, pov, quod animadvertit Apion, et cum Apione alii grammatici. Et prpa fuit etiam primitus oraculum, quod discimus e Plutarcho in Lycurgo (§ 6.); eodem prorsus modo quo páris et ßátis, quæ et sermonem, et oraculum, significant, ut et dictio apud poëtas Latinos vetustiores.

"Flexa, non falsa, autumare dictio Delphis solet," dixerat Pacuvius græcissans in Periboea. Quod si igitur Lycurgus leges suas púrpas vocavit, Plutarcho forte credendum erit, qui illum refert hoc nomine appellavisse sua νομοθετήματα, ὡς παρὰ τοῦ θεοῦ νομιζόμενα καὶ χρησμοὺς ὄντα : vel, quod ipse mavelim, ῥήτρας, quasi phosis, leges nominavit suas, quod non essent scripta calamo, sed voce tantum prolatæ, et memoriæ creditæ, σuvonxas dia λóyor. Fuit ergo pýτpa, vox, sermo, vox dei, oraculum, pactum quod fit verbis, συνθήκη διὰ λόγων Hesychio (qui sensus est verborum, ῥήτρην ποιησόμela, ex Odyssea xiv. 393. supra adlatorum); serius, pactum etiam scriptum, Latinis lex, fœdus: nam qui, Ammiano Marcellino præeunte (xiv. 5. p. 114.) Lycurgi rhetras scriberet, is durius græcissaret. Jam vero, si in Decreto Byzantiorum verba, ex Tãs Bwλās pýtpav Aaßay, verterimus ex mente Budæi, decretum sumens, Damagetus esset tantum avayvwoτns vel ypaμμáτɛùs, cum re vera sit orator ex cujus sententia latum est decretum; si autem, cum Augerio, er Senatu legem accipiens, sensu metaphorico, pro ex Senatus sententia, vim inferemus formulæ Græcæ, quod et dicendum est de Hier, Wolfii yersione, Tourrelius, et, post Tourrelium, Reiskius optime intellexerunt, post impetratam a Senatu veniam sententia dicenda : atque sic intellexisse Lucianum, interpretem utique non contemnendum, ex ejus imitatione liquet; liquet etiam ex alio in Toxari ($35.) loco, cum Muesippus, recitatis e Græca historia amicorum fidelium exemplis, Toxari dicendi partes vicissim tradit, hisce verbis: καὶ τὸ λοιπὸν ἤδη καταβὰς ἀπὸ τοῦ λόγου, σοὶ τὴν ῥήτραν παραδίδωμι :” "ab oratione, quasi a suggestu, descendens, Tv pτpav, nempe Toy

[ocr errors]

Λόγον, παραδίδωμι.” Adyov, napadidup." Rarius nomen ab illo celeberrimo decreto potuit sumere iterum, eratque in hac imitatione aliquid curiosi et hic fere faceti. Apud scriptorem gravissimum, in primo de Republica, senex Cephalus surgens ut sacrificium faceret, Socrati et Polemarcho inter se fabulandi, ipsomet absente, partes jam relinquit, formula Lucianeæ eadem, sed vulgari magis et meliore: παραδίδωμι ὑμῖν τὸν λόγον. Quæ legi in Aliano exempla non me a sententia dimovebunt. In Historia Varia (ii. 7.) pýτpav vocat pactum quoddam a magistratibus Thebanis initum, qui infantes a parentibus derelictos tollerent et alerent; et in eodem opere (x. 18.) hoc quoque nomine appellat conditiones fœderis amatorii Nympham inter et Daphnidem, Siculum illum pastorem ; cum utraque narratio pertineat ad res Bootiæ et Siciliæ, quarum incola duplakov, voluit sophista eruditus diligentiæ et doctrinæ spe cimen exhibere isto vocis Doricæ usu, vel ab auctoribus quos sequebatur Doricis nomen mutuatus est; et, ne vox illa, e dialecto reconditiore petita et insolentior, quæ ipsum fortasse morata fuerat, suos quoque lectores impediret, addidit fere pro scholio voces synonymas easque notissimas, ὁμολογία et συνθήκη. Indi, si illum rursus audiamus in Historia Animalium (xv. 24.), certamina cursus boum instituunt, καὶ ποιοῦνται ῥήτρας ἐπὶ χρυσίῳ παμπόλλῳ καὶ ἀργυρίω : in quibus locutionem Homericam agnos cere est de qua supra egi. Difficiliora videntur duo Xenophontis loca, sed re vera non sunt. In Anabasi (vi. 4. 28.) miles quidam Dexippum accusat quod διασώσειε τοῖς λῃσταῖς παρὰ τὴν ῥήτραν τὰ Xphuara. Hic miles videtur fuisse Atheniensis; sed credo non sine magna vi ac eximia sermonis proprietate nunc voce pýτpa fuisse usum, cum violati pacti insimularet Dexippum, Lacedæmonium hominem. Rursus, in Cyropædia (i. 6. 33.) Cambyses: ἐγένετο οὖν ἐκ τούτου ῥήτρα. Quod cum e persona et sermone dicentis non possit explicari, explicabo e scriptoris ingenio et moribus, qui in hoc libro ad effigiem justi imperii scripto, non ad historiæ fidem, Lycurgeorum sæpius utitur institutorum imitatione; nec mirum si vocem hanc Lycurgeam adhibuerit et Laconicam, homo Atheniensis quidem genere, sed animo totus Lacon, axonoμ a suis civibus in exilium missus, et qui, cum non paucis Dialecti Laconicæ speciminibus, veluti stellulis, Hellenica sua, in Lacedæmoniorum orationibus, distinxerit et ornaverit, magis id fecisse videtur ut sibi λλáxwv carisque suis Laconibus gratificaretur, quam ut se narratorem egregie diligentem præstaret. Quæ explicatio firmari potest et lectione veterum editionum parpa Credo enim fere Xenophontem, legislatorem sub Cambysis personati nomine plane Lycurgeum, vocem pτpav ad pronunciationem Doricam extulisse, et scripsisse, apposito ipso digammate, Fpirpa (quod posteriores librarii in prpa mutarunt), vel VOL. XX. Cl. JI. NO. XL.

T

« PreviousContinue »