Page images
PDF
EPUB

Tu quoque si taceas, tamen est Legatio nomen,
Et velut in scytale publica verba refert.
Vultis Oliverum, Batavi, Sanctumve Johannem ?
Antiochus gyro non breviore stetit.

DOCTORI INGELO,

CUM DOMINO WHITLOCKE AD REGINAM SUECIÆ DELEGATO A
PROTECTORE, RESIDENTI, EPISTOLA.

QUID facis, arctoi charissime transfuga cœli,
Ingele, proh serò cognite, rapte citò?
Num satis hybernum defendis pellibus astrum,
Qui modo tam mollis, nec bene firmus, eras?
Quæ gentes hominum, quæ sit natura locorum,
Sint homines, potius dic ibi sintne loca?
Num gravis horrisono polus obruit omnia lapsu,
Jungitur et præceps mundus utrâque nive?
An melius canis horrescit campus aristis,
Annuus agricolis et redit orbe labor?
Incolit, ut fertur, sævam gens mitior oram,
Pace vigil, bello strenua, justa foro,

Quin ibi sunt urbes, atque alta palatia regum,
Musarumque domus, et sua templa Deo.
Nam regit imperio populum Christina ferocem,
Et dare jura potest regia virgo viris.
Utque trahit rigidum Magnes aquilone metallum,
Gaudet eam soboles ferrea sponte sequi.
Dic quantum liceat fallaci credere famæ,
Invida num taceat plura, sonetve loquax.
At, si vera fides, mundi melioris ab ortu,
Sæcula Christinæ nulla tulere parem;
Ipsa licet redeat (nostri decus orbis) Eliza,
Qualis nostra tamen quantaque Eliza fuit.
Vidimus effigiem, mistasque coloribus umbras:
Sic quoque Sceptripotens, sic quoque visa Dea.
Augustam decorant (rarò concordia !) frontem
Majestas et Amor, Forma, Pudorque simul.

Ignens virgineo spirat Gustavus in ore:

Agnoscas animos fulmineumque patrem.
Nulla suo nituit tam lucida stella sub axe :

Non ea quæ meruit crimine Nympha polum.
Ah! quoties pavidum demisit conscia lumen,
Utque suæ timuit Parrhasius ora Deæ ?
Et, simulet falsâ ni pictor imagine vultus,
Delia tam similis nec fuit ipsa sibi.
Ni quod inornati Triviæ sint forte capilli,
Huic sed sollicitâ distribuantur acu.
Scilicet ut nemo est illâ reverentior æqui;
Haud ipsas igitur fert sine lege comas.
Gloria sylvarum pariter communis utrique
Est, et perpetuæ virginitatis honos.

Sic quoque Nympharum supereminet agmina collo,
Fertque choros Cynthia per juga, perque nives.
Haud alitur pariles ciliorum contrahit arcus,
Acribus ast oculis tela subesse putes.
Luminibus dubites an straverit illa sagittis,
Quæ fovet exuviis ardua colla, feram.
Alcides, humeros coopertus pelle Nemæa,
Haud ita labentis sustulit orbis onus.
Heu quæ cervices subnectunt pectora tales,
Frigidiora gelu, candidiora nive?

Cætera non licuit, sed vix ea tota, videri ;

Nam clausi rigido stant adamante sinus.
Seu chlamys artifici nimium succurrerit auso,
Sicque imperfectum fugerit impar opus ;
Sive tribus spernat victrix certare Deabus,
Et pretium formæ, nec spoiliata, ferat.
Junonis properans, et clara trophæa, Minervæ,
Mollia nam Neneris præmia nôsse piget.
Hinc neque consuluit fugitivæ prodiga formæ,
Nec timuit feris invigilâsse labris.

Insomnem quoties Nymphæ monuere sequaces,
Decedit roseis heu color ille genis.
Jamque vigil leni cessit Philomela sopori,
Omnibus et sylvis conticuere feræ :
Acrior illa tamen pergit, curasque fatigat ;
Tanti est doctorum volvere scripta virûm;

Et liciti quæ sint moderamina discere regni,

Quid fuerit, quid sit, noscere, quicquid erit.
Sic quod in ingenuas Gothus peccaverit artes
Vindicat, et studiis expiat una suis.
Exemplum dociles imitantur nobile gentes,

Et geminis infans imbuit ora sonis.
Transpositos Suecis credas migrâsse, Latinos,
Carmine Romuleo sic strepit omne nemus.
Upsala nec priscis impar memoratur Athenis,
Ægidaque et currus hìc sua Pallas habet.
Illinc O quales liceat sperâsse liquores,
Quum Dea præsideat fontibus ipsa sacris!
Illic lacte fluant, illic et flumina melle,

[blocks in formation]

Fulvaque inauratam tingat arena* Salam.
Upsalides Musæ nunc et majora canemus,
Quæque mihi famæ non levis aura tulit.
Creditur haud ulli Christus signâsse suorum
Occultam gemmâ de meliore notam.
Quemque tenet charo descriptum nomine semper.
Non minus exculptum pectore fido refert.
Sola hæc virgineas depascit flamma medullas,
Et licito pergit solvere corda foco

Tu quoque Sanctorum fastos, Christina, sacrabis,
Unica nec virgo Volsiniensis erit.

Discite nunc Reges (majestas proxima cœlo)
Discite, proh, magnos hinc coluisse Deos.
Ah! pudeat tantos puerilia fingere cœpta,
Nugas nescio quas, et malè quærere opes;
Acer equo cunctos dum præterit ille Britanno,
Et pecoris spolium nescit inerme sequi;
Ast aquilam poscit Germano pellere nido,
Deque Palatino monte fugare lupam ;
Vos etiam latos in prædam jungite campos,
Impiaque arctatis cingite lustra plagis :
Victor Oliverus nudum caput exerit armis,
Ducere sive sequi nobile lætus iter;
Qualis jam senior Solymæ Godfredus ad arces,
Spinaque cui canis floruit alba comis.

Et Lappos Christina potest et solvere Finnos.

* Issel, vulgo dicta.

Ultima quos Boreæ carcere claustra premunt ;
Æoliis quales venti fremuere sub antris,

Et tentant montis corripuisse moras.
Hanc Dea si summâ demiserit arce procellam,
Quam gravis Austriacis Hesperiisque cadat?
Omnia sed rediens olim narraveris ipse ;
Nec reditus spero tempora longa petit.
Non ibi lenta pigro stringuntur frigore verba,
Solibus et tandem vere liquanda novo;
Sed radiis hyemem Regina potentior urit ;
Hæcque magis solvit, quam ligat illa polum.
Dicitur et nostros morens audisse labores,
Fortis et ingenuam gentis amâsse fidem.
Oblatæ Batavâ nec paci commodat aurem ;
Nec versat Danaos insidiosa dolos.
Sed pia festinat mutatis fœdera rebus,
Et libertatem, qua dominatur, amat.
Digna cui Salomon meritos retulisset honores,
Et Saba concretum thure cremâsset iter.
Hanc tua, sed melius, celebraverit, Ingele, Musa ;
Et labor est vestræ debitus ille lyræ.

Nos sine te frustra Thamesis saliceta subimus,
Sparsaque per steriles turba vagamur agros.
Et male tentanti querulam respondet avena:
Quin et Rogerio dissiluere fides.

Hæc tamen absenti memores dictamus amico,
Grataque speramus qualiacumque fore.

IN EFFIGIEM OLIVERI CROMWELL.

HÆC est quæ toties inimicos umbra fugavit,

At sub quâ cives otia lenta terunt.

IN EANDEM REGINÆ SUECIÆ TRANSMISSAM. BELLIPOTENS virgo, septem Regina Trionum,

Christina, arctoi lucida stella poli;

Cernis quas merui durâ sub casside rugas;
Sicque senex armis impiger ora fero ;

Invia fatorum dum pur vestigia nitor,

Exsequor et populi fortia jussa manu,
At tibi submittit frontem reverentior umbra,
Nect sunt hi vultus regibus usque truces.

AD REGEM CAROLUM, DE SOBOLE, 1637.

I. JAM satis pestis, satis atque diri
Fulminis misit Pater, et rubenti
Dexterâ nostras jaculatus arces

Terruit urbem.

II. Terruit cives, grave ne rediret

Pristinum seclum nova monstra questum,
Omne cum pestis pecus egit altos

Visere montes.

III. Cum scholæ latis genus hæsit agris,
Nota quæ sedes fuerat bubulcis ;
Cum, togâ abjectâ, pavidus reliquit

Oppida doctus.

IV. Vidimus Chamum fluvium, retortis
Littore à dextro violenter undis,
Ire plorantem monumenta pestis,

Templaque clausa.

v. Granta dum semet nimium querenti

Miscet uxori, vagus et sinistrâ
Labitur ripa, Jove comprobante,

Tristior amnis.

VI. Audiit cœlos acuisse ferrum,

Quo graves Turcæ melius perirent ;
Audiit mortes, vitio parentum,

Rara juventus.

VII. Quem vocet Divûm populus ruentis

Imperî rebus? Prece quâ fatigent

Doctior cœtus minus audientes

Carmina cœlos?

« PreviousContinue »