Page images
PDF
EPUB

que vero tam nostra hæc est, quam vetus, perpetua, constans persuasio pontificum superiorum. Ac nobis quidem memoriam repelentibus præteriti temporis, continuo Clementis VIII venit in mentem, qui cum de Carolo Emmanuele Iageret ( a quo duce Calvinianam hæresim in medium Italiam irrumpere conantem fuisse compressam, inque angusta montium juga redactam constat) hoc se dixit affirmare vere, suncleque posse: eum principem splendori generis, quod a claris, augustisque imperatoribus duxeral, insignem junxisse in Ecclesiam pietalem, ac summis opibus, invictaque animi magnitudine, constantia, firmitate, tam strenue pro sede Petri, fideque pugnasse, ut antiquam suorum progenitorum æstimationem servarit, integramque perpetuo retinuerit virtutis, et gloriæ hæreditatem (a). Quo sane recidunt, quæ vetustiore memoria Alexander IV, Innocentius VI, et Eugenius 1 (quid enim omnes commemoremus?) testati sunt: quorum prior jam inde ab anno 1200 (b), alter an. 1362 (c), Sabaudicæ gentis comites devotos Ecclesiæ filios, quorum semper circa sedem apostolicam devotio ferbuit, zelatores assiduos et pugiles atque athletas Domini appellarunt; tertius vero testis est locuples, comites ipsos, eosque qui deinceps consecuti sunt, duces et sæpe alias; et tum maxime patrocinium, defensionemque Ecclesia suscepisse, cum hujus exagitate afflictæque res essent; tantumque ipsos consilio, studio, virtute, opera valuisse, ut cas non restituerint modo, verum etiam mirifice auxerint: Ecclesiæ Dei, inquit, et apostolicæ sedis quieti, paci, et unitati, consiliis, et auxiliis, etiam personis propriis astiterunt, ac fidem catholicam longis finibus et limitibus ampliare adjuverunt, exterminantes etiam gladio sævissimos hostes, qui illius gloriam obtenebrare conati sunt (d). Patent illustribus mandata monumentis, quæ hoc in genere præsertim fortiter, præclareque Humberti (e), Amedei (f), Philippi (g), Caroli (h), Philiberti (i), Caroli Emanueles (j) gesserunt. Suscepta ab iisdem, inita, integrata interdum, secundis plerumque præliis confecta adversus Sarracenos bella (k); subsidia in Orientem laborantibus Christianis, inque amittendæ libertatis periculum vocalis missa (l); Rhodum (pulsis hostibus sanctæ religionis) oppugnatione vehementi, longaque obsidione (dum essent, qui de deditione cogitarent) suis copiis liberatam (m); icta cum principibus viris fœdera sustinendæ, asserendæque veritatis Evangelica causa: amplificatos constitutosve (n) episcopatus (0): aucta magno impendio sacerdotia (p); magistros amplis propositis præmiis accitos (4), a quibus non modo populi in fide, atque in officio continerentur; sed majorem etiam in modum confirmarentur; aliaque prope innumerabilia generis ejusdem, a principibus ipsis Sabaudica domus perfecta novimus; quorum quidem principum nunc, te rege, tecum una vivunt exempla et defendendi catholici nominis, et amplificandi. Age vero cum tanta esset Maximi erga Petrum apostolum pietas (r), ut non ipse `solum honores ei, cultum, preces adhiberet; verum auctor etium suis auditoribus esset, ut eumdem tanquam magistrum ac patrem martyrum venerarentur (s); quis dubitet justam, quam Augusta Taurinorum habuit habetque is apostolus, venerationem, inde in animos principum Sabaudicæ gentis permanasse? Exstant ejus rei monumenta in diplomatibus Humberti 11 (1).

pag. 555. (a) In litt. scriptis an. 1605, ibid., (b) In litteris ad Eleonoram Anglorum reginam, ibid., pag. 90.

(c) Epist. ad Amedeum comitem, ibid., pag. 204. Vide Samuelem Guichenonium Hist. généalog. de la royale maison de Savoie, lib. 1, cap. 10, pag. 92, tom. I, edit. Lugdun. an. 1660. pag. 301. (d) Confer hujus epistolam ibid., (e) Vide Guichenonium Hist. généalog. etc., tom. 1, edit. an. 1660, pag. 191, 215, 255, et 239.

(f) Confer quæ de Amedeo II Barou. ad an. 4068, et Guichenonius pag. 209 seq. testantur, monumentis freti pontificum maximor. De Amed. III, vide Guichenon. ipsum, ibid., pag. 227 seq.; de cæteris, ibid., pag. 348, 413, 418, 421, 427.

(g) De Philippo vide Guicheno, ibid., p. 296, quo loco testem appellat Matthæum Paris, in Henric. ill. (h) Vide Guichenon., ibid., p. 577, 610 et 613.

Consule eumdem ibid., p. 680, 687 et 690.
Ibid. pag. 729, 730, 765 et 791.

Guichenon., lib. 1. cap. 10, pag. 92, et lib. x1, cap. 8. In Thom. pag. 246, et in Amed. V. cap. 20, pag. 362, et ia Amed. VI, cap. 23, pag. 417 seq.

(4) Guicheuon., lib. n, cap. 28, in Amed. IX, p. 556. (m) Guichenon., lib. I, cap. 20, in Amed. V, ad an. 1315, tom. 1, pag. 362. Confer Scriptores, quos ibid. recenset, et cap. 38, in Car. Eman. II, pag. 1026.

(n) Guichenon., lib. 11, de Amed. II, cap. 5, p. 209; cap. 23, in Amed. VI, pag. 420 et 422, et cap. 23, pag. 461, 464 et 467; el cap. 34, in Carolo III, pag. 637 seq.

(0) Vide que de Humberto II refert Guichenon., ad 1034. pag. 190; et de Oddone I, ibid., pag. 201 et 202; et de Carolo Emanuele II, pag. 865. Patent, que a Victorio Amedeo, qui nune rerum feliciter potitur, hoc in genere gesta sunt.

(p) Guichenon., tom. I, pag. 191, 222, 244, 218, 270, 426, 427, etc.

(q) Consulendus Guichenonius, ibid., p. 656 et 765, ubi de Carolo Emanuele disserit. Sed multo hac in re insignior fuit Victorii Amedei et Caroli Emanuelis, estque bujus, qui nunc regnat, opera.

(r) Couler ejus homil. 68 seqq., pag. 215 seqq., et serm. 61 seqq. pag. 566, seqq.

(s) Homil. 70, p. 226, et lomil. 71, p. 228.
(1) Guichenon., tom. II, Preuves, etc., pag. 28.

Amedei II (a), Amedei III (b) cæterorumque, qui postea rerum isthic potiti sunt, sempiterna, quæ si numerando vellemus persequi, excederemus profecto epistolæ perscribendæ modum. Jam de colenda disciplina, deque decretis pontificum retinendis, ecquid in diplomatibus comitum ducumque est non prorsus consonum præceptionibus Maximi? Nimirum si sententia, quum is antistes de rebus ejusmodi in synodo Romana. sub Hilaro pontifice rogatus dixit, conferalur (c) cum iis quæ ab Adelaide (d), ab Humbertis, ab Amedeis (e) (Nono præsertim (f), qui ob heroicas virtutes in numerum relatus est beatorum) ab aliis denique, qui deinceps floruere, Sabaudici generis principibus aut gesta fuerant, aut gerenda fore viri doctrina, sanctitateque præstantes Anselmus Cantuariensis, Petrusque Damianus prospexerant; omnium erit existimalione censendum, nihil eos principes agere instituisse, quod non ad placita sancti ejusdem antistitis exegisse viderentur. Est autem memoria cumprimis dignum illud Anselmi in litteris ad Humbertum 11 comitem. Nam vir sanctus suspici illum ab se, atque observari testatur, quod vitam ejus, probitatem, voluntatemque tuendorum Romanæ Ecclesia institutorum perspectam, planeque cognitam haberet; sciretque eum ad servandam pacem, atque justitiam, cum pietate uti sui principatus potestate (g). De Petro Damiano hoc dicemus breve: vidisse ipsum, quam esset decus illud et ornamentum vestri generis Adelais diligens custos, ac strenua propugnatrix, et vindex ecclesiasticæ disciplinæ ; quare post ubi eam cum Debora ob firmitatem magnitudinemque animi comparavit, hortatus est ul episcopis clericos ad frugem corrigere, reducereque ad officium connitentibus perfugio esse atque opi vellet: sed ea in re [quod Maximus ante præceperat (h)] ita lenitate severitatem esse temperandam animadvertit, ut ne quid sit in earum alterutra nimium; cum et immodica lenitas non tollat, sed alat vitia ; el agros animos deterreal, avocetque a colenda virtute immoderata severilas (i). Verum quid opus est omnia ejus principis feminæ, ac comitum, ducumque ætate posteriorum præclara hoc in genere documenta proferre, quæ tam sunt pervulgata, ut cujusquam oratione non egeant ? Quamquam non esse arbitror omittendum, quod est de exercenda in ædes sacras, atque in pauperes liberalitate, quæ virtus et crebris fuit sermonibus commendata a Maximo (j), et a comitibus, ducibus, regibus Sabaudicæ gentis culta semper atque observata sic est, ut propria fuisse et esse vestri sanguinis videatur. Qua quidem beneficentiæ virtute Adelais (k), Amedeus I (1), Humbertus 11 (m), Amedeus III (n), Humbertus III (0), Thomas (p), Amedeus IV (q), Petrus, ejusque filia Agnes (r) Beatrix (s), Amedeus V (t), Haymo (u), Amedeus VI (v), Amedeus IX (x), Emanuel Philibertus (y) (qui vires opesque omnes suas ad religionis catholicæ propugnationem sese ultro collaturum professus est), Carolus Emanuel cæterique excelluerunt (z). Jam Victorii Amedei invicti regis avi tui cum multa fuerint domi bellique gloriose magnificeque gesla, tum est illud certe commemorandum, difficillimts eum publicæ rei temporibus, in summa ærarii angustia, non modo passum non fuisse, ut quidquam Ecclesiis detraheretur; verum etiam eorum qui inopia conflictarentur, largitate plane regia levasse calamitates. Hunc imitatus Pater tuus Carolus Emanuel rex, pauperum sollicitam adeo curam gessit, ut eorum alendorum recreandorumque gratia, salvis templorum collegiorumque sacrorum rebus, plochoirophia, orphanotrophia, nosocomia constituerit, auxerit, locupletaril; ac si quando fuit (fuil

[blocks in formation]

(h) Serm. 109, pag. 675.

8

Epist. ad Adelaidem apud Guichenon., tom. II, Preuves, etc., pag. 40 seqq.

(j) Homil. 85, pag. 288; 86, pag. 292: 88, pag. 297; 91, pag. 308; 93, p. 315; 94, pag. 319 seq. ; 96 pag. 325; 97, pag. 327; 98, pag. 331; et serm. 99, pag. 645.

(k) Vide epist. Petri Damiani ad Adelaidem, apud Guichenon.. tom. II. Preuv., etc., pag. 12. Et Ade

[blocks in formation]

(y) De Carol. II, de Philib., de Carol. III, deque Emanuele Philib. Vide ibid., pag. 580 seqq.

(z) Ibid., pag. 864 seчy., 910, etc.

autem persæpe) opus, in cives egestate pressos largiter argenti contulerit. Hæc cum de majoribus tuis, Victori Amedee rex, dicimus, de te dicimus, cujus tot celebrantur ut religionis, pietatis, inque tuenda disciplina, constantiæ; ita clementiæ, beneficentiæ, liberalitatis, præsertim in miseros argumenta, ut tulisse nunquam, vinci te virtute ab eorum ullo videare. Verumtamen ne illa singulatim aggrediamur, distincteque describere, impedit perspecta, atque explorata nobis modestia singularis tua, quam ne lædi arbitrere, privari te potius debito testimonio patiemur. Interea cernis, quorsum nostra hæc omnis evadat oratio. Scilicet cum recta in doctrina religionis, inque disciplina morum institutio traducta in posteros vigilantia, diligentia labore, opera sancti Maximi fuerit; indeque per majores tuos in te ipsum ita manarit, ut summa semper cautione, ope, studio servata integra, atque incolumis sit, servarique pergat; id tandem superesse, ut quæ is antistes reliquit monumenta ingenii, eruditionis, sapientiæque suæ, ea juris esse tui existimentur. Quocirca illorum, quæ reperiri hactenus potuerunt, omnia, jussu nostro, annotationibus, admonitionibus, præfatione illustrata, redacta in volumen. unum, typisque excusa, etsi tibi non tam dono mittere, quam restituere videamur; nobis tamen humanitas singularis tua, atque egregia in apostolicam sedem voluntas, et observantia pollicetur, id quidquid est sive restitutionis, sive doni, veluti specimen quoddam summi erga le studii, benevolentiæque nostræ, Majestati-Tuæ pergratum fore. Quod cum nobis plane persuasum sit; tum tibi, familiæque regia universæ tuæ bene precati, benedictionem apostolicam amantissime impertimur.

Datum Romæ apud Sanctam Mariam Majorem vì idus Julii anno salutis 1784, pontificatus

nostri anno x.

PRÆFATIO.

[x] I. Quanto in pretio, quantaque in celebritate homilic, sermones, cæteraque opuscula sancti Maximi Taurinensis episcopi fuerint, intelligi ex eo cumprimis potest, quod vix ille mortalem hanc vitam cum immortali plena glorie commutarat, cum Gennadius scriptor et conspicuus eruditionis laude, et æqualis temporum illorum in libro, quem inscripsit de Viris illustribus, ea non recensuerit modo, verum etiam commendarit, veluti ab doctore profecta, qui satis fuerit intentus in divinis Scriptu; is, et sufficiens ad docendam plebem ex tempore. Atque is Gennadius earumdem homiliarum, eorumdemque sermonum et opusculorum non pauca, Litulis ipsorum argumentisque indicatis, distincte commemoravit, reliqua generatim; propterea quod hæc aliquando legisset quidem, sed minime retinuisset,

II. Horum deinceps pars magna cum commodo Ecclesiarum, separation exscribi, ac referri in codices una simul cum variis aliorum Patrum homiliis sermonibusque multo ante ætatem Albini Flacci, seu Alcuini Benedictini monachi, cœpisset; factum inde partim oscitantia, partim imperitia librariorum est, ut vel nullum præferrent auctoris nomen, vel aliorum, non Maximi, ad epigraphen nomine ascripto, circumferrentur. Quare in his dignoscendis, secernendisque ab alienis, ac Maximo restituendis, dici vix potest, quantum in

sumpserim temporis ac laboris.

PARS I.

Quibus scriptorum et codicum adjumentis, et quo ordine sit hæc a nobis perfecta editio.

[xiv] III. Principio attendendum summo mihi opere esse duxi, quid ferrent ii qui antehac sibi edendorur sancti præsulis operum onus curamque susceperant, et quibus monumentis argumentisque freti, eorum quædani in genuinis numeranda, alia contra in dubiorum nothorumve classem rejicienda esse judicarant. Itaque editiones operum Maximi, quotquot curate hactenus fuere, mihi subsidio comparavi, non eas solum quæ homilias sermonesque omnes, qui tunc inquirendo reperiri potuerant, continerent; sed eas etiam quæ homilias quasdam sermonesve aliquot exhiberent, qui vel prætermissi ab aliis fuissent, vel antiqua collectione quapiam comprehenderentur, quam editores ipsi superiores aut vidissent nunquam, aut ex vetere codice minus acctrate descriptas publicavissent. Cumque eorum, qui primi omnium homilias sancti ejus antistitis typis vulga, runt, diuturnam iisdem colligendis operam navassent, unum Damianum monachum Benedictinum Ascenicasem fuisse cognossem, atque comperissem ejus collectionem, quam ipse, præcreptus morte, emittere in lucem nequiverat, a Joanne Gymnico editam demum fuisse Coloniæ anno 1559, ad eam pervolvendam studioseque exponendam me contuli; ac legendo animadverti nibil in ea comparare annotationum Damiani, sed hujus

fieri tantum in epistola dedicatoria summa cum laude mentionem, propterea quod Ecclesiam illustrarit sancti Maximi Taurinensis operibus. Inde cum editiones Galesinii, Theophili Raynaudi, Gallandii, perquam diligenter lustrassem; quæque Maximi ejusdem monumenta ingenii sejunctim a cæteris ediderunt Combelisius, Joannes Mabillonius, Ludovicus Antonius Muratorius, Edmundus Martenius (quid autem omnes commemorem?), diurna nocturnaque manu versassem; ad scripta virorum illustrium, historiæ criticæque artis peritorum perlegenda animum adjeci, qui certe viri de opusculis sancti illius præsulis non egerunt solum, sed quid etiam judicato sit opus constituerunt.

IV. In horum sunt numero post Gennadium et Honorium Augustodunensem, Joannes Trithemius, Erasnius Roterodamus, Sixtus Senensis, Latinus Latinius, Robertus cardinalis Bellarminus, Cæsar cardinalis Baronius, Philippus Labbeus, monachi Benedictini congregationis Sancti Mauri sanctorum Ambrosii et Augustini operum editores, Natalis Alexander, Joannes Albertus Fabricius, Guillelmus Caveus, Ludovicus Elies Dupinius, Casimirus Oudinus, [xv] Sebastianus Tillemontius, Remigius, Ceillerius, Petrus ac Hieronymus Ballarinii fratres, aliique quos ne nominare quidem vacat; quorum tamen studiis plurimum profecisse, libens gratusque profiteor. Nam primo, cur Maximo plures homilias sermonesque acceptis referri oportere statuerem, fecit sunima eorumdem virorum in illis opusculis Maximo ipsi ascribendis consensio. Secundo, ut sancto eidem antistiti opera quædam nunc demum reperta ascriberem, hi me ipsi permoverunt scriptores, qui etsi illa non viderant, docti tamen a majoribus, satis explicate tribuenda esse Maximo tradiderunt. Tertio, ab iisdem me scriptoribus didicisse fateor, quam fuerit singularis sancti Taurinensis episcopi facultas habendarum ex tempore concionum; quamobrem mirum non esse, si tanta est sermonum ejusmodi homiliarumque vis atque copia, quæ Maximi ejusdem insignitæ sint nomine. Quarto, testor `denique, eorum me scriptorum adjumentis plura sancti nostri præsulis loca, quæ fœde ante vitiata fuerant, correxisse. Quo in genere Erasmi potissimum, Latini Latinii Viterbiensis, monachorum Benedictinorum congregationis Sancti Mauri, fratrumque Ballariniorum mihi studia profuerunt. Atque Erasmi, quæ fuerit in opusculis Maximi distinguendis, et ad inanuscriptos codices exigendis industria, intelligi cum ex aliis sane multis, tum ex Casimiro Oudino potest, qui in altero de Scriptoribus ecclesiasticis tomo edito Francofurti anno 1722 de editione Operum sancti Ambrosii Roterodamensi anno 1527, cœpta ab Erasmo ipso atque ab Custero perfecta, disserens, præter cætera: «Orationes, inquit, epistolas et conciones ad populum, breves complectitur, quas ultimas Erasmus nihil addubitat esse supposititias, in qua nihil ipse Ambrosianæ venæ, inquit, ut etiam Joannes Custerus in editione operum sancti Ambrosii, qui omnes omnino sancto Maximo Taurinensi episcopo, tum ex mss. codiculn fide, tum ex impressis, attribuit. › De Latino Latinio hoc breve dicam. Is absoluta Operum Tertulliahi, in quibus colligendis, illustrandisque diuturnam, eamque diligentem operam collocarat, editione; cum Gregorio XIII pontifici maximmo obtemperaturus, sese ad tractationes, atque epistolas sancti Cypriani accurate, ac ordine, juris rursun faciendas publici, convertisset; magnasque inde nactus esset opportunitates legendorum, considerandorum exponendorumque eorum quæ alii non pauci Patres litterarum mandarant monumentis, multa ab se in iisdem animadversa in Commentarios retulit, qui anno tandem 1676 typis vulgati fuerunt hoc titulo: Bibliotheca sacra et profana. Hac in Bibliotheca cum homilias quasdam, quæ aut titulis carerent, aut pseudonymæ essent, restituit Maximo; tum eas variis in locis amanuensium vitio corruptas emendavit apte ad fidem præstantiorum codicum manuscriptorum; effecitque, ut prodire in hominum lucem, genuinum fitorem assecutæ, possent. Post monachi Benedictini congregationis Sancti Mauri in appendicibus ad opera sancti Ambrosii, [xvi] et ad volumen V Operum sancti Augustini, quidquid attulerunt homiliarum atque sermonum Maxumi, non modo, quam potuerunt, castigatissime formis excudi curarunt, sed appositis etiain variis, quas in vetustis codicibus deprehenderant, lectionibus, ostenderunt, quae essent, ipsorum quidem judicio, potiores. Qua in re video, Ballariniorum in appendice ad sermones sancti Leonis diligentiam fuisse parem.

V. Verum tametsi scriptoribus quos supra nominavi plurimum, uti me dixisse memini, debeam, non tamen adeo iis esse mihi insistendum putavi, quin ipse quoque codices manu exaratos conquirerem, invenirem, legerem, ipsosque inter se conferrem; vel si exstarent in urbium bibliothecis, qua? hinc essent magnis locorum intervallis disjunctæ, a viris, quorum in hisce studiis existimatio insignis esset, pervolverentur, atque ad nos, si quid in codicibus iisdem esset deprehensum ab vulgatis editionibus discrepans, referretur. Codicum autem ejusmodi præcipuos esse cognovi omnino tres. Horum est prior monasterii Sancti Galli apud Helvetios; de quo quidem codice hæc ad nos P. D. Magnus Hungenblykerus San-Gallensi bibliothecæ præfectus, monachus imprimis eruditus, nonis Januariis anno 1779 comiter, uti solet, scripsit, assentiri se Joanni Mabillonio immortali memoria viro, et Martino Gerberto, abbati doctissimo Sancti Blasii, eidemque principi, codicem ipsum membranaceum in-folio litteris Longobardicis exaratum non esse octavo sæculo recentiorem aientibus; eum codice falso sancti Augustini præferre nomen; nihil enim co contineri homiliarum aut sermonum, quod acceptum Augustino sit referendum; constare id scilicet ex altero ejusdem bibliothecæ noni sæculi codice Longobardicis item characteribus scripto cui hæc est præfixa epigraphe : Homiliarum Maximi episcopi per totum annum de diversis festivitatibus volumen valde vetus. Nam cum eædem prorsus homiliæ in hoc atque in vetustiore illo codice contineantur, magno id certe argumento esse oportere, errasse vehementer librarium, qui opusculorum Maximi Augustinum constituerit auctorem. In co porro dissidere a Mabillonio se, quod ipse

tomilias Maximi non plus nonaginta in utroque illo codice numeret, Mabillonius vero septem ac nonaginta. Sed cur ita Mabillonius censuerit, hanc unam fuisse causam, quod de sacramentis libros septem, qui Ambrosio, minus, ut arbitror, recte, ascribi solerent, totidem esse Maximi homilias existimarit, qua de re alio equidem loco opportune videro.

VI. Alter est præcipuorum, quos dixi, codex Nonantulani olim monasterii in agro Mutinensi, nunc Bomanæ bibliothecæ Cisterciensium monachorum Sanctæ Crucis in Jerusalem. Et is codex membranaceus in-fol. notatus num. 90, ut frons exterior voluminis exhibet, quanquam intus pag. 1 præ se numerum 134 ferat; cæterisque ejus bibliothecae codicibus ut antiquitate, ita [xvII] accuratiore scripturæ ratione integritateque præcellit, spectatque ad vi vel summum ad VII Ecclesiæ sæculum. Ductus litterarum in eo Romanus est, ætatis, ut aiunt, secundæ paululum vergens ad Longobardicum. A pag. 129 ad 169 sexaginta partim homilias, partim sermones complectitur, de quibus eminentissimus cardinalis Besutius in indice bibliothecæ Sanctæ Crucis sic statuit: Auctorem eosdem habere sanctum Maximum, mihi certum est. Hunc ego codicem cum a Mabillonio Blanchinioque celebrari viderem, perquam diligenter legi, indeque (adjutore usus eruditissimo humanissimoque P. D. Cypriano Travacato linguæ Græce in Sanctæ Crucis cœnobio professore, eodemque bibliothecæ doctissimi P. Abbatis Rancati studio atque opera constitute præfecto) contuli cum altero ejusdem bibliothecæ item membranaceo in-quarto, eleganti Romano rotundo charactere perscripto codice, qui numero est 94, etsi intus num, gerat 67, quique, teste cardinali Besutio, ad sæcului Ecclesiæ xi pertinet. Atque is secundus recentior quidem certe, at plurimi tamen pendendus codex, principio exorcismos super energumenos continet; deinde epistolas pontificis maximi A., videlicet, ut ego arbitror, Alexandri III, duas, quarum est prior ad inonachos Sancti Benedicti Padilironenses, altera ad A. antistitem Rheginum data, utraque autem scripta fuit causa dirimendæ litis, quæ de curte sancti Cæsarii inter monachos eosdem Padilironenses, et Nonantulanos exorta fuerat; postremo a pag. 5 ad 163 homilias sermonesve sancti Maximi 96. In horum sunt numero sermones quadraginta et octo, in quibus vix quidquam deprehenditur ab iis, quos 90 codex exhibet, discrepans. Jain vero cuin in utroque codice iidem sermonum tituli sint eademque initia, dubitandum non est, quin oporteat Maximum corum haberi auctorem. Fuit hæc item cardinalis Besutii, rei antiquariæ bene periti sententia; quam quidem sententiam plane confirmant quæ in secundo codice ante homilias sermonesque leguntur. Nam priore loco hæc sunt in proposita carmina

Ecce liber plenus, et summo nectare lætus
Maximi dictis, nam fertilis emicat illis.
Hic prudens lector, morum virtute repertor
Nutritur cibo puerorum lacte referto,
Atque cibo firmo, perfectis utique digno;
Si vice sit prima fortis tractatio visa,
Non tamen evitet, si lapsus palpebra vitet,
Denique si studet, si niens non ebria nutel,
Hauriet hinc magna multis virtutibus apta.

Barbaricis hisce carminibus additur mox præfatio, cui succedit titulus: Incipiunt sermones sancti Maximi Taurinensis episcopi.

VII. Sed quoniam de codicibus bibliothecæ Sanctæ Crucis dicere cœpimus, non alienum videtur esse, breviter de lectionariis duobus libris qui in eadem servantur, disserere. Sunt hi membranacei in-folio. grandiusculis semigothicis, ut aiunt, litteris exarati. Continent [xvin] sermones sancti Maximi omnino duodecim. Inde ego plura decerpsi plena utilitatis planeque digna, quæ in hanc nostram collectionem transferrentur. VIII. Restat, ut de codice loquar, quem, supra monui, statuendum esse tertium præcipuorum. Est ille bibliothecæ Ambrosiana Mediolanensis litteris Longobardicis perscriptus octavo Christiani nominis sæculo, signatusque littera C, num. 98. Pendi autem eum a summis viris permagni, præsertim vero a Mabillonio, Muratorioque intelligo. Quo magis dolendum est, mancum ipsum pluribus locis esse, atque initio postremisque paginis carentem. Hinc illud est incommodi consecutum, ut opuscula quædam eodem codice comprehensa, nisi multis magnisque suis partibus diminuta, efferri in lucem nequiverint. De quo quidem codice, cum ex Joanne Baptista Branca viro sane docto ac diligenti, qui tanta sui laude substituti, ut aiunt, præfecto bibliothecæ fungitur munere, quæsissem, sic reperi: pertinuisse codicem ipsum olim ad monasterium Bobiense; excidisse inde; magnoque dia post pretio ab eminentissimo eximiaque doctrina ac virtute clarissimo viro cardinali Frederico Borromeo partum fuisse, illatumque in percelebrem Ambrosianam bibliothecam, quæ non Mediolani solum, sed Italiæ etiam universæ insigne est decus et ornamentum. Sermones in eodem codico plures, sed magnam partem deplorandum in modum discerptos atque decurtatos cerni. Horum aliquos auctorum nomina præferre; cæteros contra non item. Eorumdem esse nonnullos ascriptos Maximo. Tam veteris tamque egregii codicis prædicatores ac vindices non tanti ejus esse fidem putare, ut una ipsius auctoritate dijudicari statuique possit, cuinam Patrum quemque sermonem acceptum referre oporteat. Ludovicum Antonium Muratorium ex eo sermones exscripsisse septem ac septuaginta, eorumque plures qui editi antea non fuissent inseruisse quarto tomo Anecdotorum. Jam de 98 bibliotheca Ambrosiane codice satis dictum est.

« PreviousContinue »