Page images
PDF
EPUB

in hoc eodem Concilio de adhibenda ab Ordinariis diligentia in beneficiorum, etiam exemptorum, visitatione constituta sunt; eadem etiam in iis Ecclesiis sæcularibus observentur, quæ in nullius diœcesi esse dicuntur; ut ab Episcopo, cujus Cathedralis Ecclesia est proximior, si id constet, alioquin ab eo qui semel in Concilio Provinciali à Prælato loci illius electus fuerit, tanquam Sedis Apostolicæ delegato, visitentur: non obstantibus privilegiis et consuetudinibus quibuscumque, etiam immemorabilibus.

CAPUT X.

Executio visitationis à subditis ne suspendatur.

E

PISCOPI, ut aptiùs, quem regunt, populum possint in officio atque obedientia continere, in omnibus iis quæ ad visitationem, ac morum correctionem subditorum suorum spectant, jus et potestatem habent, etiam tamquàm Apostolicæ Sedis delegati, ea ordinandi, (1) moderandi, puniendi, et exequendi, juxta Canonum sanctiones, quæ illis ex prudentia sua pro subditorum emendatione, ac diœcesis suæ utilitate necessaria videbuntur. (2) Nec in his, ubi de visitatione aut morum correctione agitur, exemptio aut ulla inhibitio, appellatio, seu querela, etiam ad Sedem Apostolicam, interposita, executionem eorum, quæ ab his mandata, decreta aut judicata fuerint, quoquo modo impediat, aut suspendat.

(1) Cap. Transmissam 15. de elect. (2) Sess. 13. cap. I. de ref. Sess. 14. cap. 4. de ref. et sess. 22. cap. 1. de ref.

CAPUT XI.

Honorarii tituli, aut privilegia particularia Episcoporum juri nihil detrahant. Cap. Cum Capella, extra, de privilegiis, innovatur.

[ocr errors]

(1)QUONIAM Pulverisque conceduntur, hodie UONIAM privilegia et exemptiones, quæ perturbationem in Episcoporum jurisdictione excitare, et exemptis occasionem laxioris vitæ præbere dignoscuntur; decernit sancta Synodus, ut, si quandò justis, gravibus et ferè necessariis suadentibus causis, aliquos honorariis titulis Protonotariatûs, Acolythatûs, (2) Comitis Palatini, Capellani Regii, aut aliis hujusmodi in Romana Curia, vel extra, insignibus decorandos esse placuerit, necnon alios, cuicumque monasterio oblatos, quomodocumque addictos, aut sub nomine servientium militiis, seu monasteriis, hospitalibus, collegiis, aut quocumque alio titulo assumi; nihil ex iis privilegiis detractum esse Ordinariis intelligatur, quo minùs ii, quibus ea jam concessa sunt, vel in posterum concedi contigerit, ipsis Ordinariis tamquàm Apostolicæ Sedis delegatis, plenè in omnibus, et quoad Capellanos Regios, juxta constitutionem Innocentii III, quæ incipit, (3) Cum Capella, subjecti existant: exceptis tamen iis qui prædictis locis aut militiis actu serviunt, et intra corum septa ac domos resident, subque eorum obedientia vivunt, sive iis qui legitimè, et secundùm regulam earumdem militiarum professionem fecerint, de qua Ordinario constare debeat: non obstantibus privilegiis quibuscumque, etiam religionis sancti Joannis Jerosolymitani,

et

(1) Sess. 6. cap. 3. de ref. Cap. Cum et plantare 3. de privil. Cap. Venerabili 22. de Verb. siguif. (2) Horum facultates et indulta adbuc restrinxit

Pius V. in bulla Quamvis 1568. (3) Cap. Cum capella 16. de privil. Vide infra in parte secunda.

et aliarum militiarum. Quæ verò privilegia residentibus in Curia Romana vigore, (1) Eugenianæ Constitutionis, aut familiaritatis Cardinalium competere solent, ea in iis qui beneficia Ecclesiastica obtinent, ratione prædictorum beneficiorum minimè intelligantur; sed Ordinarii jurisdictioni subjecti permaneant: non obstantibus quibuscumque inhibitionibus.

CAPUT XII.

Quales esse debeant promovendi ad dignitates et canonicatus Cathedralium Ecclesiarum, quidve promoti præstare teneantur.

Caralibus ad conservandam augendamque UM dignitates in Ecclesiis, præsertim CatheEcclesiasticam disciplinam fuerint institutæ, ut, qui eas obtinerent, pietate præcellerent, aliisque exemplo essent, atque Episcopos operâ et officio juvarent; meritò, qui ad eas vocantur, tales esse debent, qui suo muneri respondere possint. (2) Nemo igitur deinceps ad dignitates quascumque, quibus animarum cura subest, promoveatur, nisi qui saltem xxv suæ ætatis annum attigerit; et in Clericali ordine versatus, doctrinâ ad suum munus exequendum necessaria, ac morum integritate commendetur; juxta Constitutionem Alexandri Tertii in Concilio Lateranensi promulgatam, quæ incipit, (3) Cum in cunctis. Archidiaconi etiam, qui (4) oculi dicuntur Episcopi, sint in omnibus Ecclesiis, ubi fieri poterit, Magistri in Theologia, seu Doctores aut Licentiati in jure canonico. Ad cæteras autem dignitates, vel personatus, quibus animarum

(1) Extrav. Divina 3. de privil. int. comm. —(2) Sess. 22. cap. 2. de ref. - (3) Cap. Cum in cunctis 7. de elect. Vide infra in parte secunda. (4) Clemens 1. epist. 1. ad Jacobum. Anacletus epist. 1. Dist. 93. c. Diaconi 6. Cap. Ad hæc 7. de offic. archidiac.

P

[ocr errors]

non

cura nulla subest, Clerici alioquin idonei, et XXII annis non minores adsciscantur. Provisi etiam de beneficiis quibuscumque curam animarum habentibus, teneantur die adeptæ possessionis, ad minus intra duos menses, (1) in manibus ipsius Episcopi, vel, eo impedito, coram generali ejus Vicario, seu Officiali, orthodoxæ suæ (2) fidei publicam facere professionem, et in Romanæ Ecclesiæ obedientia se permansuros spondeant ac jurent. Provisi autem de canonicatibus, et dignitatibus, in Ecclesiis cathedralibus, solùm coram Episcopo seu ejus Officiali, sed etiam in Capitulo, idem facere teneantur: alioquin prædicti omnes provisi, ut suprà fructus non faciant suos; nec illis possessio suffragetur. (3) Neminem etiam deinceps ad dignitatem, canonicatum, aut portionem recipiant, nisi qui eo Ordine sacro aut sit initiatus, quem illa dignitas, præbenda, aut portio requirit; aut in tali ætate ut infra tempus à jure, et ab hac santa Synodo statutum, initiari valeat. In omnibus verò Ecclesiis cathedralibus omnes canonicatus ac portiones habeant annexum Ordinem Presbyterii Diaconatûs, vel Subdiaconatus. Episcopus autem cum consilio Capituli designet ac distribuat, prout viderit expedire, quibus quisque Ordo ex sacris annexus in posterum esse debeat; ita tamen ut dimidia saltem pars Presbyteri sint, cæteri verò Diaconi aut Subdiaconi: ubi verò consuetudo laudabilior habet, ut plures vel omnes sint Presbyteri, omninò observetur. Hortatur etiam

[ocr errors]
[ocr errors]

(1) Conc. Tolet. IV. c. 27. — (2) Qui prætereà ad professionem fidei teneantur, vide in Constit. Pii IV. In sacrosancta, 1564, et Bullam Pii IV. super forma juramenti professionis fidei, infra in parte secunda. (3) Cap. Ut abbates 1.cum seqq. de ætat. et qual. et ord. præfic. Cap. Licet canon 14. et cap, Cum ex eo 34. de elect, in 6. Sess. 7. cap. 12. de reform.

sancta Synodus, ut in provinciis, ubi id commodè fieri potest, dignitates omnes et saltem dimidia pars canonicatuum, in cathedralibus Ecclesiis, et collegiatis insignibus conferantur tantum Magistris, vel Doctoribus, aut etiam Licen tiatis in Theologia, vel jure canonico. Prætereà obtinentibus in eisdem cathedralibus aut collegiatis dignitates, canonicatus, præbendas, aut portiones, (1) non liceat vigore cujuslibet statuti aut consuetudinis, ultra tres menses, ab eisdem Ecclesiis quolibet anno abesse : (2) salvis nihilominùs earum Ecclesiarum constitutionibus, quæ longius servitii tempus requirunt : alioquin primo anno privetur unusquisque dimidiâ parte fructuum, quos ratione etiam præbendæ ac residentiæ fecit suos. Quòd si iterùm eâdem fuerit usus negligentiâ, privetur omnibus fructibus quos eodem anno lucratus fuerit. Crescente verò contumaciâ, contra eos, (3) juxta sacrorum Canonum constitutiones, procedatur. (4) Distributiones verò, qui statis horis interfuerint, recipiant reliqui, quâvis collusione aut remissione exclusâ, his careant, juxta Bonifacii VIII. decretum, quod incipit, (5) Consuetudinem: quod sancta Synodus in usum revocat: non obstantibus quibuscumque statutis et consuetudinibus. (6) Omnes verò divina per se, et non per substitutos, compellantur obire officia; et Episcopo celebranti, aut alia Pontificalia exercenti, adsistere, et inservire, atque in choro, ad psallendum instituto, hymnis et canticis Dei nomen

(1) Sess. 23. cap. 1. de ref. (2) Cap. Ad audientiam 15. de cleric. non resid. (3) Cap. Clericos ult. de cleric. non resid. (4) Cap. Licet 32. de præb. -(5) Cap. Consuetudinem unic. de

cleric. non resid. in 6. Vide infra in parte secunda. (6) Cap. Exstirpandæ 30. S. Qui vero 1. de præb. Cap. Quia nonnulli 3. de cleric. non resid. Sess. 22. cap. 4. de ref.

« PreviousContinue »