Page images
PDF
EPUB

Dum deus humano corpore risit humum.
Virgo sed en vtero media inter vota soluto
Salvifico mundo molliter edit onus,
Fas tua supplicibus sterni ad præsepia votis,
Fas dare sit sanctis oscula casta genis.
Vertite cælestis cunabula vertite prolis

Nobilius quo nil prosperiusque nihil.
Edit onus virgo, nec jam mora, conscius æther
Signa dat, et summâ protinus arce tonat,
Plaudit Io cælum, clangoribus insonat orbis
Omnis Io, plausu terra sonante salit.
Exultant vallesque cavæ, collesq supini,
Sylvaque frondentes concutit álta comas.
Vertite cælestis cunabula vertite prolis
Nobilius quâ nil prosperiusque nihil.
Flumina conversos stupefacto gurgite cursus.
Sistunt, et trepidans lenius vnda fluit.
Plaudit avis pennå, viridis que per avia sylvæ
Insolitum suavi concinit ore melos.
Omnia lætantur, ridet liquidissima mundi
Forma, nitent agri, prata serena micant.
Aurea lux totâ radiis fulgentibus æthrâ

Surgit et ardentes spargit vbique faces:
Exultant hyades rutilæ, sua plaustra bootes
Aurea, et auratos conspicit ire boves:

Tum primum Erigone miseri post fata parentis,
Visa fuit gemitus deposuisse suos:
Ipse quoque arridens jam non crudelis Orion
Mite cruentato liberat ense latus.
Vertite cælestis cunabula, vertite prolis

Quam mare sydereæ quam tremit aula domus,
Parva loquor, forte et pastores montibus illis
Servabant clausos septa per arcta greges:
His niveus summo veniens adsistit Olympo
Angelus et trepidis nuncia læta refert;
Ite viri, superâ vobis saluator ab arce

Natus in humanâ carne videndus, adest.
Pergite Davidicæ propere sub moenia, Bethles,

Et date mox regi munera astra novo.
Dixerat, hi properant, fugit ille ad culmina cæli
Ambrosioque omnem spargit odore locum.
Extemplo magnum visi per inane volatus,

Et simul Angelici densa caterva chori:
Fit plausus, reboat lætis discursibus ær,
Ictaque jucundis perstrepat aura sonis.
Vnus erat cantus, sit gloria summa tonanti
Pace nova tellus, pace triumphet homo:

[8*]

[9*]

[10*]

Responsant nemora, et montes, campique jacentes,
Vnanimi plaudunt per loca cuncta sono.
Vertite cælestis cunabula, vertite prolis

Quem mare, quem sumæ non capit aula domus
Hæc inter studia, et magni solennia mundi
Gaudia, nox cursus finit abacta suos:

Nox quâ nec superis, nec quâ mortalibus vnquam
Lætior, aut mundo gratior vlla fuit.

Hæc nox illa fuit, multos quæ festa per annos
Semper erit puris concelebranda sacris.
Hæc desiderio patrum exoptata piorum
Hæc spes sollicitis vatibus vna fuit.

Hæc illa est primis promissa parentibus, orbem
Vix vbi condiderat dextera magna dei:
Scilicet ex castâ quâ virgine surgerat heros
Et deus, et vero corpore natus homo:
Inclyta nox salve, nox optatissima salve,
O nox ante omnes nobilitata dies.
Tu mundi solem generas, radiisque serenis
Perpetuæ monstras dulce salutis iter,
Tu miros adeo partus, tu primula sentis
Vagitus, tenero quos dedit ore puer.
Ille en mortales deus immortalis in auras.
Prodit, et humani corporis ossa gerit.
Salve iterum nox chara deo, nox prospera mundo,
Nox omni potior, nobiliorque die.

Vertite cælestis pueri cunabula, cujus

Laus et honos vllum nescit habere modum.

CHRISTUS IN CRUCE.

Respice quæ tulerim pro te (mi chare viator)
Verbera, quas vultu cernis et ore notas:
Aspice quanta manu sævâ mihi livida dantur
Figunturque meis vulnera quanta genis.
Cur eadem paterer nulla est mea culpa, nec vlla
Causa, nisi vt nostra sanus homo esset ope.
Languores ego nempe tuos, tua crimina gessi,
Et sudore meo corpora sicca tenes.
Cum male tractarer linguam, simul ora retenta
Continui, tacitus verbera dira ferens:
Vt solet agnellus coram tondente silebam

Et quasi quæ ducta est ad loca mortis ovis,
Non satis ex limo quod te produximus olim

[11*]

[12*]

Ferimus esse aliquid cum nihil ante fores.
Et tibi contulimus partem deitatis habendam
Inque voluptatis jussimus esse loco.
Te mihi fructiferam vitam plantare juuabit
Tu tamen ingratus reddis amara mihi.
Siccine pro meritis tantis tormenta rependis,
Dasque creatori vulnera probra, crucem?
En meus ille sacer vultus deitatis imago

Spiritibus superis gaudia summa ferens,
Illa inquam facies, in quâ sit gloria cæli
In quâ majestas cernitur atque nitor,
Turpiter adsputa est mucosis plena salivis
Squalet, et a pugnis aspice cæsa tumet.
Præla ego calcavi solus, cruor vndique fluxus,
Nec pars illæsa est corporis vlla mei.
Comoveat te noster amor, namque arce paterna
Lapsus amore tui tristia cuncta tuli
Atque libens quid enim potuit me cogere, cujus
Vis est omnipotens, quid? nisi verus amor.
Ergo tuum cor redde mihi, cui pectus apertum
Extensis manibus brachia tensa dedi.
Disce meo exemplo patienter ferre dolores
Et dare in adversis pectora tota deo.
Nemo coronatur nisi quem patientia laudat,
Ergo boni pugnans militis instar age.

[13*]

[14*]

FABULA.

Forte mihi puero putei super ore sedenti
Annulus exciderat, nec erat spes ulla legendi.
Cum pater e filo lapidem demittit in vndas
Prædatorem auri: subitoque excitus ab imo
Annulus occurrit fundo, lapidique cohærens
Tanquam hamo piscis, summas effertur in auras.
Talia mirantem Pater occupat. Accipe causam
Nate, ait, et lapidem (non longa est fabula) nosce.
Deucalion et Pyrrha (genus mortale duobus

In quibus omne fuit quondam et duo turba fuerunt)
Vt reparent populos, sua post vestigia jussos
Projiciunt lapides: lapides seu semina frugum
Mollescunt, inque ossa virûm mutantur et ora
Quanquam homines aliqui nondum digesta videntur
Effigies et adhuc retinent de marmore multum,
Duritiaque docent, quâ sint ab origine nati.

[15*]

Jam nova crescebat soboles, et cura trahebat
In diversa animos; nam prout cecidêre per vndas
Aut per agros lapides, aut per spelaa ferarum,
Aut propter montes ferrique aurique feraces;
Sic genium traxêre loci, venatibus ille

Indulget, terram colit hic, illi æquora sulcant,
Hi ferri venas, aurumque per omnia quærunt,
Et sceleris quærunt mortisque per omnia causas.
Tunc vero hæc oculis invitamenta malorum
Abduxit Natura parens, et in intima terræ
Viscera contraxit, Manesque removit ad imos.
Sed tamen huc quoque descendit furiosa cupido
Abdita rimatur, terramque eviscerat omnem,
Scilicet indignata homini Natura. Quis vltra
Finis erit? dixit, tellus exhausta metallis
Ante gemit, quam dira fames saturata quiescat.
Dum loquitur mentem magnetia vertit in aura
Et puduit vertisse: videt molimine longo
Instantes operi, defossique vltima mundi
Scrutantes arcana, et opes (sua damna) petentes :
O prona in terram clamat perituraque turba,
Quodque sibi fodit prope Tartara, digna sepulchro.
Dixit, et irato tremefecit numine terram,
Oppressitque viros, et glebæ immiscuit artus;
Quam male tractabat per aperta pericula glebam.
Quin flamma e Stygiis (ut erat vicina) cavernis
Illam memborum terræque sine ordine massam
Fumida corripuit, coctamque in saxa coegit:
Vnde color, species et adhuc semiusta remansit.
Nec tantum color, at vivos quæ torserat olim
Magnetes, etiam lapides sensuque carentes
Tangit avaritia: vtque aurum, ferrumq legentes
Oppressit fatum, sic ipsa cadavera prædam

[16*]

Quæque suam agnoscunt, geminaque cupidine fervent, [16a*]
Et trahit hic ferrum magnes, illa attrahit aurum.
Tunc ego ad hæc patris ridens miracula, sane
Quam metuo dixi, quando aurum poscimus omnes,
Ne genus humanum saxa in magnetia migret.
-Sic me fabellis pater oblectare solebat.

8

DE GESTIS, SUCCESSIBUS ET VICTORIUS REGIS
SUESLE IN GERMANIA.

[ocr errors]

ΕΠΙΝΙΚΙΟΝ

AD CAROLUM REGEM.

Arma prius ceceni cum panderet inclyta portas
Sylva ducis Batavis, in Teutonas arma supersunt:

Quæ mea Caliope pangat, quæ numine fretus

Suecus in Albanis vibrans fæliciter arvis

Ista legat Carolus, Carolo neque gratior ulla est
Quam sibi quæ Sueci pretexit pagina nomen.
Visa diu lapsis felix Germania seclis
Artibus, ingeniisque, et festa pace virebat,
Fudit opes, frugesque immenso copia cornu,
Dulciaque innocuæ peragebant otia gentes.
Hoc dea prodigiis immanior omnibus ATE
Vidit et invidit, sed non diuturna futura est
Copia, et unanimes ditans concordia cives,
Dixit, et implicitos canis arrecta colubros
Incesta Austriacæ gentis de stirpe creati
Ferdinandi furias, atque impia pectora fœdis,
Concitat illecebris, stimulis quem ingentibus urget
Sanguinis alta sitis, dominandi et cæca libido,
Non ita cum celeres perflant incendia venti
Sævit in ambustos exultans flamma penates:
Nec tantum quoties vitiata Syrius aura
Estuat atra lues vicos populatur et urbes
Ferdinandi quantum rabies immane per orbem
Teutonicum grassata furit, quem nulla coercet
Relligio, summis auditaque fœdera cœlis,
Ille sed ut valeat propriis emergere regnis
Et scelere imperii latos extendere fines,
In patriæ strictos acuit crudeliter enses
Viscera quaque ruunt funesto mœnia bello
Justitia et nudis libertas exulat agris.
-Quid memorem cædes effera facta tyranni
Sparsaque purpureis millena cadavera campis
Dira Palatinus testatur prælia Rhenus,
Danubiique, Albisque fluentes sanguine rivi?

Ista tuens occulis NEMESIS Rhamnusia justis
Cur ita lenta mea est, inquit, manus? ergone semper
Impanice Austriacus Germanas proteret herbas?
Da pater, hoc Suecis aboleri dedecus armis,
Si populo curas inimicam avertere pestem,
Suscitat extemplo laudisque accendit amore,
Ingentes Gustavi animos, qui fulminis instar
Emicat, ac pulsos reficit justissimus ultor,

[166*]

[16c*]

« PreviousContinue »