Page images
PDF
EPUB

1

1

[blocks in formation]

EXCUDEBATUR ET VENIT APUD J.-P. MIGNE EDITOREM,

IN VIA DICTA D'AMBOISE, OLIM PROPE PORTAM LUTETIÆ PARISIORUM VULGO D'ENFER
NOMINATAM, SEU PETIT-MONTROUGE, NUNC VERO INTRA MOENIA PARISINA.

R.

1863

ELENCHUS

AUCTORUM ET OPERUM QUI IN HOC TOMO CVII-CONTINENTUR.

LEO IMPERATOR, COGNOMIne philosopHUS, VEL SAPIENS.

[blocks in formation]
[ocr errors]
[blocks in formation]
[merged small][ocr errors][merged small][merged small]
[blocks in formation]

LEONIS SAPIENTIS

EDITORUM PRÆFATIO.

Quia in Patrologia nostra Græca primum collegimus omnia Leonis Sapientis, imperatoris Constantinopolitani, opera quæ argumenti sacri vel moralis sunt, paucis declarabimus consilium quo in scriptis docti viri et regii auctoris colligendis usi sumus.

Leo Sapiens, Basilii Macedonis imperatoris CP. filius, annos natus novemdecim patri, qui anno 886 obiit, successit, et imperium Orientale gubernavit usque ad annum 911, quo ipse vita functus, regnum filio suo Constantino Porphyrogenetæ septenni transmisit.

Vitam Leonis ex industria scripserunt Constantinus filius ejus, et Georgius monachus, quorum lucubrationes infra inter Scriptores post Theophanem (Patrologiæ Græcæ tom. CIX) edemus. Præterea de gestis ejus consuli possunt Leo Grammaticus, Joannes Cameniata, Cedrenus, Constantinus Manasses et Zonaras qui historiam illorum temporum descripserunt. Inter auctores recentiores merito laudandus occurrit C. F. Zepernick, qui in animadversionibus adjectis operi C. A. Beck, De Novellis Leonis Augusti et Philosophi, earumque usu et auctoritate, quod Halæ an. 1779 edidit, multa de vita, moribus, doctrina et agendi ratione Leonis Sapientis observavit quæ docto lectori placere et subsidio esse queunt.

De his pauca, et hæc necessaria, delibabimus.

Leo, etsi a sapientia nomen obtinuit et a pietate, imo et a religionis Christianæ zelo commendandus sit, vitiis tamen non caruit, nec in omnibus Dei legem servavit. Spe prolis allectus, non tantum quartas nuptias adiit, quod in ipso clerus Constantinopolitanus vehementer reprehendit, adeo ut verum schisma inde in Oriente oriretur, dum alii, consentiente Romano Pontifice, contenderent quartas nuptias divina lege non prohiberi, alii vero id prohiberi assererent; sed insuper vivente adhuc legitima uxore Theophanone, cum qua tertias nuptias contraxerat, publice vixit cum Zoe, quam quartam uxorem habere voluit, a qua Constantinum Porphyrogenetam, successorem suum, obtinuit. Non potest igitur Leo Sapiens a publico adulterio excusari. Theophanone autem mortua, legitimum matrimonium cun Zoe iniit.

Imperium Orientale, nedum ipso regnante floreret, clades plurimas et calamitates subiit, quibus nulla ratione occurrere potuit, quippe qui, ut coetanei jam observarunt, plus valeret ingenio et calamo, quam armis et potentia.

Norden autem Sapientis adeptus est eo quod, inter etatis suæ viros doctos, princeps facile haberetur, atque inter ipsa imperii negotia et armorum strepitus, litteras sacras ac profanas coluit, multosque libros, omnigena eruditione refertos composuit. Id profecto in laudem ejus asseri potest, inter imperatores Constantinopolitanos, qui doctrinæ laude floruerunt, nullum exstitisse qui copiosius et doctius sacræ theologiæ quæstiones varias traclaret et exponeret. Hæc studia ab imperatoria sollicitudine minimé alienå putabant qui Orientali imperio præerant, præsertim cum patriarcha Constantinopolitanus et metropolita Orientis totum Ecclesiæ regimen potestati laicæ subjecissent, et primæ sedi, Romanæ scilicet, obedientiam detrectassent. Imo ante consummatum schisma cum Ecclesia Romana imperatores Constantinopolitani auctoritatem quamdam supremam in res sacras impune sibi attribuebant et sæpe sæpius exercebant ; quam clerus Orientalis nunquam ipsis denegavit, sed potius admisit et sancivit, nulla habita ratione veterum canonum, imo nec Evangelii quod prohibet ne ea quæ Dei sunt, Cæsari reddantur. Tanquam Ecclesiæ custodes et sacrorum canonum defensores, imo veluti doctrinæ ac disciplinæ ecclesiasticæ præsides imperatores Constantinopolitani 'Emisnuovάpxns titulum sibi vindicabant, ut videre est in novella Isaaci Angeli, quam Leunclavius edidit in Juris Græco-Romani t. II, p. 169, et apud Du Cange, in Glossario Græco-Barbaro, t. I, p. 427, ad verbum 'Emotημováρns. Nihil mirum igitur si principes qui de rebus sacris judicare volebant, res sacras expenderent et de iisdem libros scriberent, quin et homílias componerent, quales episcopi componere solebant et coram populo Christiano declamare. Quanquam autem imperatores Orientales in nonnullis festis anni solemnioribus vestimenta sacra induerent, ac veluti ministri sacris officiis assisterent, quod ab imperatoribus Occidentis, illa et postera ætate, factum est; si quidem aliquando mos fuit, ut tunica diaconali induti Evangelium solemniter canerent, non constat tamen imperatores Orientales qui homilias sacras composuerant, eas aliquando coram populo recitasse.

PATROL. GR. CVII.

a

« PreviousContinue »