Page images
PDF
EPUB

eam occasionem Adrianus papa III nactus sub imperatore Carolo III anno salutis 884, illud quidem quod sub prioribus pontificibus sensim exoleverat, congregato synodo, omnino antiquavit et abrogavit, intsituens ut in papæ electione imperator se non intromitteret. Leo VIII anttpapa hoc privilegium Othoni primo imperatori de Romana Ecclesia optime merito restituit; renovavit exemplo Adriani primi qui illud regi Carolo Magno concesserat, et de novo confirmavit..

Porro contra hoe decretum Leonis VIII antipapæ nullus deinceps Romanorum pontificum reclamavit vel aperte contradixit usque ad Gregorium VII. Hic primus fuit qui imperatorem Simonia offensus, in contrarium editis decretis, hæc duo Adriani primi et Leonis VIII privilegia omnino abrogavit. Satis autem constat Joannem XIII qui Leoni VII immediate successit, Gregorium V, et Syivestrum Il apostolice sedi sola imperatorum auctoritate impositos fuisse, nullis cleri vel populi Romani suffragiis expetitis. Cæteri vero Romani pontifices, qui inter Joannem XIII et Sylvestrum I fuerunt, etsi eos electos fuisse ab imperatoribus non legantur, sed a clero, senatu, populoque Romano, id accidit quod electionis tempore imperatores Urbe absentes, adeo maximis in Germania et alibi bellis impliciti essent, ut de novo pontifice Romanæ se i providere non possent. Ilud tamen constat, dum imperatores, tres 0.hones autem dico, in Urbe vel prope, aut certe in Italia fuerunt, et Romanam forte Ecclesiam pastore vacare non contigisset, eos novum summum pontificem dedisse. Si vero tempore novæ electionis, eos ab Italia procul esse contigisset, certum est, tum Romanos pontifices a elero, senatu populoque Romano electos non absque imperatorum consensu consecratos fuisse. Fuerunt autem Benedicti VI et VII, Bonifacies VII, apostolicæ sedis invasor, cui etiam exactus fuit, et Joannes XIV, XV, XVI. Quorum novissimus, ut quidam seribunt, quod sine imperatoris Othonis III consensu electus et consecratus esset, Urbe fugatus, sacerdotio amotus est, Gregorio V subrogato.

Huic igitur privilegio a Leone VIII usque ad Gregorium VII a nemine unquam papa reclamatus est, quanquam non omnino fuerit negligentia imperatorum observatum; unde octo vel novem jam Romani pontifices, sine electione imperatorum a clero, senatu populoque Romano creati fuerant. At Henricus III, in Italiam veniens, imperii hoc privilegium magnifice sibi vindicavit.... novum pontificem creavit, Clementem II, abrogatis tribus pontificibus Benedicto VIII, Silvestro III, et Joanne XX, cardinalesque, clerum ac senatum, populumque Romanum sacramento adegit in verba sua, jurare cogens se Romanum pontificem nisi suo jussu creatum non suscepturos. Qui dum vixit hoc præstantissimum imperiijus mordicus retinuit, et Clementem II, Damasum II, Leonem IX et Victorem II. suo arbitrio Romanos pontifices designavit, CXLVIII, 164 167.

Post quædam satis obscura de Romanis pontificibus, Gregorius VI, ipsemet summus pontifex, ex abdicatione trium pontificum schismaticorum, et ipse relegatus schismat's vitandi causa in cornobio Cluniacensi, ubi Hildebrandus erat, redarguitur ab Hildebrando de suæ electionis modo, qui illi dicebat omnino inconveniens esse et contra sanctorum Patrum instituta, a manu laica maximum Christiani orbis pontificem ad totius Ecclesiæ regimen vi immitti; verum, si suis consiliis acquiescere vellet, se utrumque pollicetur effectuum, ut quod imperatoris indignationem propter ea non incurreret, quodque libertas ecclesiastica in legitima justaque pontificis ordinatione illæsa conservataque maneret. Cujus monitis Gregorius Vr, vir pius et sanctus humiliter pareus, purpuream vestem statim, et alia pontificalia indumenta deposuit, peregrinique habitu suscepto, secum ipsum Hildebrandum monachum, qui salubre consilium sibi dederat, comitem assumpsit, et cœptum iter Romam versus cum legatis Romanis, et aliis comitibus episcopis arripuit. Romæ honorificentissime susceptus, altero post adventum sum die, congregatis in basilica S Petri cardinalibus, clero, senatu, populoque Romano, eos his verbis ab Hildebrando instructus allocutus est: Fratres, legatione vestra cognita, ad imperatorem profectus sum ut volunTatem et propositum ejus requirerem, non ut ab eo Romanus pontifex eligerer, quem scio nihil juris in hujusmodi electione habere, sed eam ad vos libere pertinere. Hic autem non ob aliam causam veni, quam et aposto'o um imina visitarem. Et quoniam hæc apostolica sedes, jam diu pastore vacavit, eam amplius sic manere non expedit. Quapropter vos omnes hortor et moneo ut nulla in erposita mora, idoneum vobis quam primum eligatis pastorem et episcopum. » Statim autem Hildebrandi consilio ab omnibus episcopis, cardinalibus, cæterisque

nobilibus ei responsum est: Te unum, et non alium volumus, atque in Romanum pontificem eligimus › Tumque archidiaconus S. R. Ecclesie more majorum exclamavit: Brunonem episcopum B. Petrus elegit,› etc. CXLVIII, 153, 134.

Consecratus igitur pontifex, ipsum Hildebrandum monachum, cujus consilio hæc omnia facta fuerant, subdiaconum cardinalem, etc. creavit. Eo vero mortuo, Hildebrandus a clero, senatu populoque Romano ad imperatorem missus est legatus, ut novum ab ipso pontificem expostulant. Victor I electus est, et eum ad Romam adduxit; apud quem etiam plurimum, ut apud Leonem IX in omnibus valuit; erat enim vir rerum gerendarum peritia valde clarus.

Post obitum Victoris II, Stephanus IX electus est, servato jure ab Hildebrando statuto; postea Nicolaus II pon. tifex maximus renuntiatus est, et ab ipso Hildebrandus creatus est archidiaconus S. R. E. Nicolao II mortuo, Hildebrandus ecclesiasticæ libertatis anxius, Romani pontificis electionem ex manu imperatorum eripere jam aspirans, maximus auctor fuit, ut in electione Romani pontificis Ecclesia Romana libertatem suam jam diu in electione suorum pontificum amissam recuperare inceperit. Ejus opera ordinatio ad papatum Alexandri Il approbata fuit, tanquam quæ legitimis suffragiis facta fuisset; et ipsi recuperavit patrimonium B. Petri in Campania, quod Northmanni occupaverant.

Alexandro II mortuo anno 1073, Hildebrandus cum occupatus esset eodem die obitus et sepulturæ ejus, exsequiis, repente in Lateranensi basilica maximus cleri et populi Romani factus est concursus, amantium et dicentum :

Hildebrandum archidiaconum Petrus elegit. Tunc vi raptus, ibidem ipso die, pontifex creatus est, cardinalibus, clero, senatu populoque Romano in locum papæ Alexandri, imperatore Henrico IV inconsulto, nullaque ejus aut Germaniæ episcoporum et principum interposita aut exspectata auctoritate, CXLVIII, 155–159.

Attamen Hildebrandus consecrari noluit et coronari, donec imperatoris et principum super electione sua exquireret voluntatem. Primum igitur statim post electionem suam præsuli Cæsareo in Italia de sua creatione scripsit. Eadem ratione imperatori Henrico IV, tum in Germania agenti per legatos suos causam et modum electionis de se per violentiam Romanorum factæ renuntiavit, asserens, etsi electus esset, quia populi furentis voluntati resistere non potuisset, se tamen nunquam consecrari voluisse, nec velle, nec pontificatus administrationem se unquam accepturum, nisi prius ipsius Germaniæque episcoporum et principum adesset consensus. Atque ob eam causam quamplurimum a populo, post electionem suam, liber dimissus fuit, statim Albanum extra Urbem concessisse, ne contra morem ab eodem populo consecrationis manus accipere cogeretur.

Litteris autem suis ab imperatore acceptis, episcoporumque conventu congregalo, diligenter Gregorii VII electio examinata est. Cum vero imperator eam legitimam esse, omniumque tam cleri quam populi Romani liberis suffragiis factam fuisse cognovisset, tam ipse quam cæteri principes ratam esse voluerunt eique consenserunt. Cumque mox quædam obaubilationes evenissent, facile Gregorius eas dimovit; et rex, divina voluntate res ita disponente,cum imperium Romanum a sacerdotali potestate minuendum esset, et ad nihilum fere redigendum, rex ipse satisfactiones quas Greg. attulit, libenter suscepit.

Gregorius igitur præter spem quod tantopere desiderabat assecutus, ut in ejus electione imperatoris esset consensus, nihil differendum ratus, in proximo Pentecostes festo, presbyterum se ordinari fecit; et natali die apostolorum Petri et Pauli in Romanum pontificem consecratus suæ coronationis insignia suscepit. Confirmatus igitur in Romana sede, quasi nulla amplius hæsitatio in animis hominum obrepere posset de legitima ejus crea tione; quippe quod a cardinalibus, clero, senatu populoque Romano, consensu et voluntate imperatoris et principum accedente, jam electus et consecratus erat, atque tunc pro legitimo, vero et indubitato pontifice habebatur; non longe post ejus consecrationem, quod diu ante animo conceperat exsecutioni mandare disponit, CXLVII. 159, 160, 161.

Anno igitur 1074, qui primus adhuc erat sui pontificatus, stato tempore hac ratione recuperandæ ecclesiastic be tatis principia jecit. Synodus congregatur, canones eduntur, quorum major pars antea parum in usu fuerat et a nemine prædecessorum suorum unquam attentata. Quibus decretis gratum sibi fecit et viam ad ea omnia quæ animo conceperat peragenda. Quibus actis et factis fundamentis in synodo gratia tentandi quod disposuerat benigne primum el humaniter Henricum regem

per litteras suas deprecatus est, ut subjectionem Romanæ Ecclesia non abnueret ut catholicus princeps atque se eidem Ecclesiæ devotum filium exhiberet; hortatusque est eum ut a Simoniaca hæresi, id est, ab episcopatuum et abbatiarum venditione sive mercatu quas largitione correptus conferebat, omnino se temperaret; et a reliquis vitiis de quibus apud sedem aposto'icam, tam sub prædecessore suo Alexandro papa I, quam se pontifice renuntiato, infamatos et accusatus fuerat, se contineret; alioquin se usurum in ipsum et delinquentes censuris ecclesiasticis.

Ad prædictorum intelligentiam, dicendum quod tunc erat consuetudo a temporibus Caroli Magni imperatoris, primum ex auctoritate Romani pontificis Adriani I introducta, ut alicujus urbis vel abbatie episcopo aut abbate mortuis, statim clerus vel monachi in unum congregati legatos ad imperatorem, qui tupe erat, dirigerent, ad quem defuncti prælati pedum pontificale et annulum deferentes, eum pro novo antistite deligendo, nomine sui collegii interpellabant. Qui statim senatusuo congregato, ex ipsius plerumque sententia, unum vel ex ipsis collegiis, vel ex amicis et capellanis caterisque domesticis et familiaribus suis, juxta loci dignitatem, ut ei libitum erat, pro arbitrio a se electum, annulo et virga pastorali defuncti prælati ad se transmissis donabat, illumque de illo sacerdotio diplomate suo imperiali investitum, hoc est, illa dignitate donatum in episcopum vel abbatem consecrari maudabat, absque ulla cleri et monachorum electione. Sic Joannes XIII, Gregorius V, Silvester, Clemens, Damasus, Victor, Nicolaus II et Leo IX, imperatorum sententia, sine cleri Romani suffragiis electi fuerunt summi pontifices et sacrati, et ab imperatoribus per annulum et virgam de papatu Romano investiti fuerant.

Tandem Gregorius VII opportunitatem nactus quod imperator sibi jura Ecclesiæ vindicaret semper ut ubique, demum accidente causa etiam quod cum Henricus IV imperator prædictus multis et maximis bellorum occupationibus implicitus ingenti pecuniæ vi indigeret, episcopatus et abbatias plerumque his qui plus ei offerebant largiebatur, vocat ad synodum Romanam Henricum, causam dicturus de criminibus quæ ei objecta fuerant. Nunc apparet antipapa Clemens III, nomine Guiberius Coquitos, CXLVII, 175, 176, 180. 181.

Sed ad concilium Henricus non venit; imo tune inaudita audacia et admirabili superbia, sui facinoris compotes nec dicendos colligit episcopos in civitatem Wormatiam, habitoque conciliabulo proscripserunt prime sedis episcopum Cum igitur dissimulare tanti facinoris malitiam non posset apostolicus, excommunicavit tam ipsum quam omnes ipsius fautores, atque omnem ipsi regiam dignitalem interdixit, et obligatos ei sacramentis ab omni debito fidelitatis absolvit. Quia (quod verecundum etiam est dicere) præter hæreticam culpam Henrici IV aderant in sancto isto concilio nuntii illius sic audentes latrare: Præcipit dominus noster rex ut sedem apostolicam, papatum utpote suum dimittas, nec locum hunc sanctum ultra impedias. › Proh nefas! En suum esse dixit quod solum apostolorum principi Petro Christus Dominus commisit! Quam ob causam omnis illa sancta synodus Romana III, jure indignata anathema illi conclamat atque confirmal.

Gregorius igitur ubi anathematis sententia in synodo perculit regem Henricum et omnes qui perpetrati facinoris fuissent auctores, ad omnes Christi fideles has litteras dedit quibus et sententiam excommunicationis in eosdem latam adjunxit. CXLVIII, 792.

En Epistola Gregorii VII ad universos Christianos de excommunicatione lata in Henricum IV: «Audistis, fratres, novam et inauditam præsumptionem; audistis sceleratam schism ticorum et nomen Domini in beato Petro blasphemantium garrulitatem et audaciam; audistis superbiam ad injuriam et contumeliam sanctæ et apostolicæ sedis ilatain, qualem vestri patres nee viderunt, nec audierunt unquam, nec scripturarum series aliquando a paganis vel hæreticis docet emersam... Quapropter si beato Petro claves regni cœlorum a Domino Deo nostro Jesu Christo traditas esse creditis, et vobis per manus ipsius ad æterna vitæ gaudia introitum patere cupitis, cogitandum vobis est quantum nunc de irrogata sibi injuria dolere debeatis, etc., CXLVIII, 434.

Interim eligitur in partibus Teutonicis dux Rodulphus in regem ad defendendam catholicæ Ecclesiæ unitatem propterquod magis magisque indignatus Henricus, spreto Consilio et auxilio domini papæ in omnes catholicos de bacchabatur inique. Tandem non finem hæc res adhuc habuerunt, etc., sed nos his finem imponere debemus, et si quis ampliora desiderat videat CXLVIU, 915, 914,915, 916, 917,918, et ferme totum volumen CXLVIII, in quo

Congeruntur monumenta Gregoriana de his et alis a tis S. Gregori VII.

De Henrico IV et Gregorio VII quæstio longa fractatur in Chronicon universali Ekkeardi, CLIV, 946-1012.

Adhuc quædam de Gregorio VII papa (an 1076). Gregorius papa totus in Henricum imperatorem invehitur, el quoscunque potest ab eo verbis et scriptis averit; animum etiam Agnelis matris ipsius ab eo alicnat. Principibus Saxonum qui in deditione imperatoris erant, relaxatis per eos quibus commissi erant, Saxones rebel lant instinctu Gregorii VII. Ipse papa occurrens (n. 1071) imperatori in Longobardia, sub falsa eum pe absolvit. Omnes enim qui prius Hildebrandum seu Gregorium VII abjuraverant, perjurio perjurium cumulanles, imperatorem abj rant, et Rodulphum ducem Burgundionum super se regem statuunt; corona ei a papa missa illi erat inscriptum : Petra dedit Petro, Petrus diadema Rodulpho Hune Sigifridus archiepiscopus Moguntie in regem benedixit, et facta a Moguntinis seditione contra eos, Rodulphus cum archiepiscopo noctu aufugit. Hildebrandus papa omnes adversantes imperatori absolvit ab infidelitate et perjurio. Henricus mox, omnes insidias frustratus, Rodulphum adortus, eum compulit fugere...

Hildebrandus (an. 1080). quasi divinitus revelatum sibi prædixit, hoc anno falsum regem esse moriturum; etenim scripsit episcopo Tridentino Festum beati Petri non prius iranseundum quam in cunctorum notitia certissime clareat illum justissime excommunicatum. Bonizo est totus Gregorio VII deditus : In secunda feria post Pascha apud S. Petrum, cum regem excommunicasset, adjecit: Omnibus vobis notum sit, quod si usque ad festivit tem S. Petri Henricus non resipiscuerit, mortuus erit aut depositus. Quod si hoc non fuerit, mihi credi amplius non oportet. ›

Et verum quidem prædixit, sed fefellit eum de falso rege conjectura secundum suum velle, super Henrico rege interpretata. Rex enim Henricus Saxonibus gravi prælio congreditur, et in congressu falsus rex Rodulphus cum multis Saxoniæ principibus exstinguitur. Ex Sigeberto Gemblac monach.. CLX, 219, 220.

Gregorius VII innumeris malis quæ contingebant ex promotionibus factis a potestate imperatoria, obviare cupiens, Romana synodo quinquaginta episcoporum considente presbyterorum et abbatum multitudine, decreta statuit: Si quis deinceps episcopatum vel abbatiam de manu alicujus laice persone susceperit, nullatenus inter episcopos habeatur, nec ulla ei ut episcopo aut abbati audientia concedatur. insuper ei gratiam beati Petri et introitum Ecclesia interdicimus. Item: Si quis imperatorum, regum, ducum, marchionum, comitim. vel quilibet sæcularium potestatum aut personarum investituram episcopatuum, vel alicujus ecclesiastica dignitatis dare præsumpserit, ejusdem sententiæ vinculo se astrictum esse sciat, CXLIX, 468.

HENRICUS IV, imperator. Cum apud Brixiam Noricam triginta episcoporum conventus, nec non et optimatum exercitus, non solum Italiæ, sed et Germania jussu regis Henrici congregaretur, factus est omnium consensus adversus Hildebrandum papam, cognominatum Gregorium VII, quem pseudomonachum totiusque vesaniæ pestiferum principem et præcipuæ sancte sedis invasorem affirmantes, ab apostolica sede depellendum, quamvis absentem, dijudicabant et Wigbertum Ravennensem archiepiscopum ipsi subrogandum eligebant. Hujus decreti conclusio hæc est: Quia, inquiunt, illum constat non a Deo electum, sed a se ipso in fraude ac pecunia imprudentissime objectum, qui ecclesiasticum subvertit ordinem, qui Christiani imperii perturbat regnum, qui regi catholico ac pacifico corporis et anim intentat mortem, qui perjurum defendit regem, qui inter concordes seminat discordiam inter pacificos lites, inter fratres scandala, inter conjuges divortia, et quidquid quieti inter pie viventes stare videbatur concussit; nos auctore Deo congregati in unum, legatis ac litteris freti decem et novem episcoporum die sancto præteriti Pentecostes Moguntiæ congregatorum, contra eumdem Hildebrandum procacissimum, sacrilegia ac incendia prædicantem, perjuria et homicidia defendentem, catholicam et apostolicam fidem de corpore et sanguine Domini in quæstionem ponentem, hæretici Berengarii antiquum discipulum, divinationum ac somniorum cultorem, manifestum necromanticum, phytonico spiritu laborantem, et idcirco a vera fide exorbitantem, judicamus canonice deponendum et expellendum, et nisi ab ipsa sede his auditis descenderit in perpetuum condemnandum, CLIV, 951. Scripsit post hæc Anselmus Lucensis, etc. Vide ANSELMUS, LUG Et in præsente Indice, GREGORIUS VIL.

[ocr errors]

HENRICUS, princeps Trevirensis, et alii principes.— Diploma: Nos principes imperii N. N., universis præsentem paginam inspecturis. Complectens ab olim sibi Romana mater Ecclesia quadam quasi germana charitate Germaniam, illam eo terreno dignitatis nomine decoravit, quod est super omne nomen, temporaliter tantum præsidentium super terram, plantans in ea principes tanquam arbores præelectas et rigans illas gratia singulari, illud eis dedit incrementum mirandæ potentiæ, ut ipsius Ecclesiæ auctoritate suffulti velut germen eleetum, per ipsorum electionem illum qui frena Romani teneret imperii germinarent. Hic est illud luminare minus in firmamento militantis ecclesiæ, per luminare majus Christi vicarium illustratum. Hic est qui materialem gladium ad ipsius nutum excutit et convertit, ut ejus præsidio pastorum pastor adjutus oves sibi creditas spirituali gladio protegendo communiat, temporali refrenet et corrigat ad vindictam malefactorum, laudem vero credentium et bonorum. Ut igitur omnis materia dissensionis et scandali, seu etiam rancoris occasio inter ipsam Ecclesiam et imperium auferantur, et ii duo gladii in domo Domini constituti debito foedere copulati se ipsos exerceant, in utilem reformationem regiminis universi, et nos in actu voluntatis et operis inveniamur filii devotionis et pacis, qui tam Ecclesiam quam imperium confovere tenemur, quidquid per Dominum nostrum Rudolphum Dei gratia Romanorum regem semper Augnstum sanctissimo patri ac domino nestro Nicolao papæ III e usque successoribus et ipsi Romanæ Ecclesiæ recognitum, confirmatum, ratificatum, innovatum, de novo donatum, declaratum, sive concessum, juratum, et actum, seu factum est per privilegia, vel quæcunque alia scripta quorumcunque tenorum super recognitionibus et ratificationibus, approbationibus, innovationibus, confirmationibus, donationibus, concessionibus et factis seu gestis tam aliorum imperatorum et regum Romanorum prædecessorum regis ejusdem quam ipsius regis et specialiter super fidelitate, obedientia, honorificentia et reverentia per Romanos imperatores et reges Romanis pontificibus et ipsi Ecclesie impendendis ac possessionibus, honoribus et juribus ejusdem Ecclesiæ et nominatim super tota terra quæ est a Radicolano usque ad Ceperanum marchia Anconitana, etc., etc. Nos nostri nomine principatus in omnibus ac per omnia approbamus et ratificamus, ac lisdem omu.bus et singulis et quibuscunque aliis super eisdem per eumdem regem quoquo modo factis et in posterum faciendis voluntatem nostram, assensum atque consensum unanimiter atque concorditer exhibemus. Et promittimus quod contra præmissa, vel aliquid præ.missorum nullo unquam tempore veniemus. Sed ea omnia et singula pro posse nostro procurabimus inviolabiliter observari.... Actum anno 1279, indict. vit, regnante prædicto domino nostro domino Rudolpho Romann. rege, glorioso regni ejus anno vi, XCVIII, 870

872.

HINCMARUS, Rhemens. archiepisc. Duo sunt quibos principa iter mundus hic regitur, auctoritas sacra ponti-, ficum et regia potestas. Solus enim Dominus noster Jesus Christus fieri potuit rex et sacerdos. Post incarnationem vero, et resurrectionem et ascensionem ejus in cœlum, nec rex pontificis dignitatem, nec pontifex regiam potestatem sibi usurpare pra sumpsit sic ctionibus propriis dignitatibusque ab eo distinctis, ut et Christiani reges pro æterna vita pontificibus indigerent, et pontifices pro temporalium rerum cursu regum dispositionibus uterentur; quatenus spiritalis actio a carna.ibus distaret incorsibus, et ideo militans Deo minime se negotiis sæcularibus implicaret; ac vicissim non ille rebus divinis præsidere videretur, qui esset negotiis sæcularibus implicatus. Et tanto est dignitas pontificum major quam regum, quia reges in culmen regium sacrantur a pontificibus; pontifices autem a regibus consecrari non possunt; et tanto gravius est pondus sacerdotum quam regum, quanto etiam pro ipsis regibus hominum in divino reddituri sunt examine rationem; et tanto in humanis rebus regum cura est propensior quam sacerdotum, quanto pro honore et defensione ac quiete sanctæ Ecclesiæ, ac rectorum et ministrorum ipsius, et leges promulgando, ac militando, a rege regum est eis cure onus impositum. Et in veteri lege cum sacerdotes in regimine regni reges ungebant et diademata capitibus illorum imponebant, legem in manibus eis dabant, ut discerent et scirent qualiter se et subjectos sibi regere, et sacerdotes Domini honorare debeant. Et quod Ozias rex præsumpsit incensum ponere quod non regii, sed sacerdotis, erat ministerii lepra est à Deo percussus, et de templo a sacerdotibus ejectus, et in domo sua est usque ad mortem reclusus, CXXV, 1071.

fte,

HUGO DE S. VICTORE, canonic. Parisiens. Universitas autem Christianorum, sive Ecclesia duos ordines complectitur, laicos et clericos, quasi duo latera corporis unius. Quasi enim ad sinistram sunt laici qui vitæ præsentis necessitati inserviunt. Non ita dico ad sinistram quemadmodum illi ad sinistram statuentur quibus dicetur maledicti, in ignem æternum.› Absit a me ut bonos laicos ibi statuere præsumam! Nam qui boni erunt sive laici, sive clerici ibi non erunt; et qui mali erunt, sive laici, sive clerici ibi erunt. In vero laico Christiano est etiam dextera et sinistra. Quod est ad sinistram illius in corpore de corpore est et bonum est, quamvis optimum non sit ut id quod est ad ipsius dexteram: In dextera ejus longævitas vitæ, in sinistra autem ejus divitiæ et gloria (Prov. 1).

Laici ergo Christiani qui et terrena et terrenæ vitæ necessaria tractant, pars corporis Christi sinistra sunt. Clerici vero quoniam ea quæ ad spiritualem vitam pertinent dispensant, quasi dextera sunt pars corporis Christi. Laicis Christianis fidelibus terrena possidere conceditur. Clericis vero spiritualia conceduntur tantum, quemadmodum olim in illo populo priore cæteræ tribus quæ typum laicorum præferebant, portiones in hæreditate acceperunt. Sola tribus Levi quæ ecclesiasticos figurabat, decimis et oblationibus et sacrificiorum victimis pascebatur. In laicis ergo ad quorum studium et providentiam ea quæ terrenæ vitæ necessaria sunt pertinent, potestas est terrena In clericis autem ad quorum officium spectant ea quæ spiritualis vite sunt bona, potestas est divina. Illa igitur potestas sæcularis dicitur, ista spiritualis nominatur. In utraque potestate diversi sunt gradus et ordines potestatum; sub uno tamen utriusque capite distributi, et quasi ab uno principe deducti et ad unum relati. Terrena potestas caput habet regem. Spiritualis potestas habet summum pontificem. Ad potestatem regis pertinent quæ terrena sunt et ad terrenam vitam omnia facta. Ad potestatem summi pontificis pertinent quæ spiritualia sunt, et vitæ spiritualis attributa omnia. Quanto autem vita spiritualis dignior est quam terrena, et spiritus quam corpus, tanto spiritualis potestas terrenam sive sæcularem potestatem bonore ac ci gnitate præcellit. Nam spiritualis potestas terrenam potestatem et instituere habet, ut sit, et judicare habet si bona non fuerit. Ipsa vero a Deo primum_institula est, et cum deviat a solo Deo judicari potest sicut scriptum est: Spiritualis dijudicat omnia et ipse a nemine judicatur. Quod autem spiritualis potestas (quantum ad divinam institutionem spectat) et prior sit tempore, el major dignitate, in Veteri Testamento manifeste de claratur, ubi primum a Deo sacerdotium institutum est; postea vero per sacerdotium, jubente Deo, regalis poiestas ordinala, CLXXVI, 417, 418.

Potestas terrena pertinet ad vitam terrenam. Et omnia quæ ad terrenam vitam spectant subjecta sunt terrenæ potestati. Hæc autem omnia dupliciter pertinent ad jus terrenæ potestatis, ut videlicet ipsa terrena potestas hæc et possidentibus secundum justitiam distribuat, et contra injustitiam impugnantium defendat. Sicut autem prælatorum debitum est subjectis possidenda juste dispensare, et eos contra in ustitiam defendere, sic subjectorum debitum est secundum instituta legum et rationabiles consuetudines prælatis et in se et in suis servi tium exhibere.

Quomodo Ecclesia terrena possideat: De terrenis bonis ad terrenam vitam pertinentibus, quæ vel possident prælati in subjectis, vel subjecti possident a prælatis, quædam Ecclesiis Christi devotione fidelium concessa sunt possidenda, salvo tamen jure terrenæ potestatis. Sie enim rationabile est et bonum, quia Deus noster pacis amator est, et nihil inordinatum approbare potest vera justitia. Spiritualis siquidem potestas non ideo præsidet ut terrene in suo jure faciat præjudicium, sicut ipsa terrena potestas quod spirituali debetur, nunquam sine culpa usurpat. Sic igitur quando hujusmodi quæ ad terrenam spectant potestatem Ecclesiis Christi conceduntur, ii quidem largitores sunt muneris, hoc solum concedere possunt in ea quod possident, quia nec subjecti in quod suis superioribus debetur ad aliam possunt transferre potestatem, nec prælati in his quæ juste a subjectis possidentur alienos possessores inducere. Hoc est ut nec prælati id quod subditorum est aliis tribuant, nec subjecti id quod prælatorum est immutare præsumant. Notandum tamen quod principes in terrenis possessionibus quas vel in subjectis, vel sine subjectis possident, Ecclesiæ aliquando concedunt solam utilitatem aliquando et utilitatem et potestatem. Utilitatem sine potestate concedunt quando fructum quidem possessionis ad usum Ecclesiæ transferri decernunt, sed potestatem justitiæ exercendæ in ipsa

possessione ad ejus jurisdictionem transire non permittunt. Aliquando et potestatem et utilitatem simul tribuunt. Ubi tamen diligenter attendendum est quod, licet Ecclesia fructum terrenæ possessionis in usum accipiat, potestatem tamen exercendæ justitiæ per ecclesiasticas personas, aut judicia secularia non potest exercere; potest tamen ministros habere laicas personas per quas jura ac judicia ad terrenam potestatem pertinentia secundum tenorem legum et debitum juris terreni exerceat. Sic tamen ut et ipsum quod potestatem habet a principe terreno se habere cognoscat; et ipsas possessiones nunquam ita a regia potestate elongari posse intelligat, quando si ratio postulaverit et necessitas et i lis ipsa potestas debeat patrocinium et illi ipsæ possessiones debeant in necessitate obsequium. Sicut enim regia potestas patrocinium quod debet alteri non potest dare, sic ipsa possessio etiam ab ecclesiasticis personis contenta, obsequium quod regiæ potestati pro patrocinio debetur jure negare non potest, sicut scriptum est: Reddite quæ sunt Cæsaris, etc, CLXXVİ, 419, 420.

JONAS, Aurelianens. episc. Sciendum omnibus fidelibus est quia universalis Ecclesia corpus est Christi, et ejus caput idem est Christus, et in ea quæ principaliter exsistant eximiæ personæ, sacerdotalis videlicet et regalis; tantoque est præstantior sacerdotalis, quanto pro ipsis regibus Deo est rationem redditura, ut ait S. Gelasius. Et S, Fulgentius ait : « Quantum attinet ad hujus temporis vitam, in Ecclesia nemo pontifice potior, et in sæculo Christianó imperatore nemo celsior invenitur. Qualis sit potestas et auctoritas sacerdotalis ex verbis Domini facile advertitur: Quodcunque ligaveritis, etc. Unde Constantinus imperator ait: Deus vos constituit sacerdotes et potestatem dedit de nobis quoque judicandi, et ideo nos a vobis recte judicamur; vos autem non potestis ab hominibus judicari, etc.

De officiis et ministeriis regum multa exponentur, CVI, 285-294. In his post multa legitur: Regale ministerium specialiter est populum Dei gubernare et regere cum æquitate et justitia, et ut pacem et concordiam habeant studere. Ipse enim debet primo defensor esse Ecclesiarum et servorum Dei, ipsorum etiam officium est saluti et ministerio sacerdotum solerter prospicere, eorumque armis et protectione Ecclesiam Christi debet tueri... S Isidorus ait: ‹ Principes sæculi non nunquam intra Ecclesiam potestatis adepta culmina tenent, ut per eamdem potestatem disciplinam ecclesiasticam muniant. Cæterum intra Eccles am potestates necessariæ non essent, nisi ut quod prævalet sacerdos efficere per doctrina sermonem, potestas hoc imperet per disciplinæ terrorem. Sæpe per regnum terre um cœleste regnum proficit; nt qui intra Ecclesiam positi contra fidem et disciplinam Ecclesiæ agunt, rigore principum conterantur; ipsamque disciplinam quam Ecclesiæ utilitas exercere non prævalet, cervicibus superborum potestas principalis imponat, et ut venerationem mereatur, virtutem potestas impertiat. Ex multis allatis, in quibus non videtur deberi a summo pontifice reges coargui, nec regno spoliari, etc., declaratur quod hic qui post regem populum Dei regere debent, id est duces et comites, necesse est ut tales ad constituendum provideantur, qui sine periculo ejus a quo Constituuntur constitui possint, scientes se ad hoc positos esse ut plebem Christi sibi natura æqualem recognoscant, eamque clementer salvent et juste regant, non ut dominentur et affligant, neque ut populum suum æstiment, aut ad suam gloriam sibi illum subjiciant ; quod non pertinet ad justitiam sed potius ad tyrannidem et iniquam potestatem. Unde sola conclusio est : enim exigit necessitas ut quia ipse rex procul dubio. › æquissimo judici de commisso sibi ministerio rationem redditurus est, ut etiam singuli qui sub eo constituti sunt ministri diligentissime ab eo inquirantur, ne ipse pro eis judicium incurrat divinum, Ipsis etiam ministris est denuntiandum quod quidquid judicaverint in eos redundabil, etc, CVI, 290-294.

Valde

JUSTINIANUS, imperator. Cum iste imperator nobis reliquerit Novellas ad religionem pertinentes et selectas leges, LXXII, 921 1110; quæ ut Capitularia Caroli Magni imperatoris, sunt leges partim ecclesiasticæ, partim civiles, de illo imperatore quædam referenda sunt. Nostro judicio, quæ de illo vituperanda sunt, itidem vituperanda sunt de Carolo Magno imperatore; qui reges, etsi Dollent, tamen nimis sese rebus ecclesiasticis immiscuerunt. Audiamus judicium quod protulit Cave de Justiniano; in his, ut scitur, quisque suo sensu abundat; BaroDius aliter, ut nos judicavit.

Justinianus natus est anno 483. Avunculum habuit Jusinum Augustum, a quo educatus fuit et in filium adoptatus. Nondum imperator Theodoram uxorem duxit

Eutychianæ hæresi perdite addictam. Anno 519, a Justino imperatore magister militum factus est, et in Orientem cum exercitu missus rem contra Persas bene gessit.... Anno 527, Angustus renuntiatus, cum avunenlo regnare cœpit. Anno 528, edictum promulgavit quo Nestorianos et Eutychianos, tanquam hæreticos penis civilibus multandos decrevit, eodem post quinquennium renovato. Auno 541, Origenem ipse edicto damnavit, etc., etc...... Obiit anno 565.

Non deerant olim, nec desunt hodie qui in sacratissimum principem non minus doctrina, pietate, quam potentia et rerum gestarum gloria clarum, tota calumniarum et conviciorum plaustra exonerant Nemo vero unquam iniquiori censura et inverecundia, dicunt quidam, longe infra summi principis sortem, in augustissimos. In Justiniani manes debarchatus est cardinalis Baronius, omnes in hoc eloquentiæ nerves intendens, ut ex imperatore non hominem, sed diabolum nobis exhiberet Fuit Justinianus, inquit Baronius, homo penitus illitteratus, adeo ut nec alphabetum aliquando didicisset. Sacrilegus imperator, qui non levem persecutionem excitavit; furore percitus, mente dimotus, corruptus maligno spiritu, agitatus a Satana, quique omnem in Ecclesia dissolvit ordinem, fecitque ex regno colorum ergastulum inferorum (Annal. ad an. 551). At vindicatur, 1o de doetrina ejus et pietate. Hec Procopius: Solitum Justinianum tum libros de rebus divinis agentes pervolutare, tum de iisdem colloquia cum episcopis et presbyteris in multam noctem pertrahere; in more semper ei fuisse multis ante Pascha hebdomadibus corpus vigiliis et inediis pusquam asceticis macerare, semel in biduo cibum capere, non pane aliisque cibariis penitus abstinuisse, berbis tantum sale et aceto conditis atque aqua contentum. De egregio autem illius erga fidem catholicam studio audiamus Agathonem papam: Et præ omnibus, inquit, æmulator veræ, apostolicæ fidei piæ memoria Justinianus Augustus, cujus fidei rectitudo, quantum pro sincera confessione Deo placuit tantum rempublicam Christianam exaltavit et usque ab omnibus gentibus ejus re'igiosa memoria veneratione digna censetur, cujus fidei rectitudo per augustissima ejus edicta in toto orbe diffusa laudatur. >

-

Ex his patet quod Novellæ peccant juxta Baronium quod videantur velut bulla pontificales hine et hinc ecclesiasticis velut negotiis sæcularibus sese immiscentes; et quod, juxta alios nihil aliud sint quam confirmationes decretorum pontificum etsi non nominentur,LXXII, 919-1110. LEO MAGNUS (S.). papa. Hic ambulavit ad regem Hunnorum, nomine Attilam et liberavit totam Italiam a periculo hostium. Attila post cladem in campis Catalauniæ susceptam, cruentus Italiam petit. Aquileiam in limitibus Provinciæ sitam triennium obsedit; cumque rebus desperatis obsidionem solvere cogitaret, vidisset ciconias ex urbe in agrum suos pullos deserentes, auspicio motus, acrius urbem oppugnalam tandem cepit, diripuit et incendit, nulli hominum generi parcens, Flagellum Dei se vocans. Ticinium atque Mediolanum, regias urbes, excidit. Inde vastatis circumcirca pluribus locis, cum Romam quoque pararet evertere, Leo Magnus papa adhortante Valentiniano impera tore obviam processit, eumque adeo mitem reddit, ut Illico, promissa pace firmissima, ultra Danubium non rediturus perrexerit, territus duorum virorum minantem mortem, strictis ensibus super caput ejus nisi pontificis sancti verbis acquiesceret.....

Attila, re male gesta in campis Ca'alaunicis, per Pannonias in Italiam venit, regiasque civitates Aquileiam, Ticinum, Mediolanumque cepit et diripuit. Elatus deinde rerum successu Romam properabat. Jam tota civitas trepidare. Tum Valentinianus imperator Romanus, quoniam vi et armis repellere hostem nequibat, avertere periculum consilio coepit. Miltit S. Leonem Magnum et viros clarissimos dat comites. Ecce magnus Pontifex ad Attilam venit, verbis demulcet ferocem animum, iram frangit eloquentia, pacem recipere persuade, et discedere ex Italia compellit. Historici dicunt Attilai rogatum cur facile cessisset, respondisse territum se prodigio; nam dum Leo loqueretur, vidisse senem nerabili aspectu, habitu sacerdotali, gladio minitantem nisi Leoni obtemperaret; eumque horrore concussum tanquam exhaustis viribus concidisse, LV, 280, 281.

ve

Divins præceptis et apostolicis monitis incitamur, ut pro omnium Ecclesiarum statu impigro vigilemus affectu. ut si quid usquam reprehensioni invenitur obnoxium, cleri sollicitudine aut ab ignorantie imperitia, aut a præsumptionis usurpatione revocemur. Manente enim Dominica vocis imperio, quo beatissimus apostolus Petrus trina repetitione mysticæ sanctionis imbuitur, et Christi

eves, qui Christum diligit, pascat, ipsius sedis cui per abundantiam divinæ gratiæ præsumus, reverentia coarclamur, ut periculum desidiæ, quantum possumus, declinemus, ne professio summi apostoli, qui se amatorem Domini testatus est, non inveniatur in nobis, qui negligenter pascens toties commendatum gregem convincitur summum non amare pastorem, LXVII, 281.

LEO UI, papa. Leo I papa Carolo Augusto : Omnia quæ de singulis partibus nobis accidunt necesse est ut vestræ intimenus imperiali potestati. Præsenti si quidem anno direxerunt nobis epistolam monachi qui în sancto monte Oliveti morantur fidei contentionem continentem quæ inter se habebant. Nos vero symbolum orthodoxæ fidei illis misimus, quatenus omnes secundum hanc sanctam nostram catholicam et apostolicom_rectam el inviolatam teneant fidem. Quam vero epistolam vestræ imperia i potentiæ misimus relegendam, CXXIX, 1259.

LIBERIUS, papa. Liberius a Constantio exsilio deportatur, eo quod noluisset hæresi Arianæ consentire, et fecit in exsilio annos duos. At, elapso biennio Constantius Rom m profectus est, ubi a matronis Romanis rogatus, ut eum ab exsilio redire juberet, imperator, cum episcopis suis re communicata, rediturum se eis hominem pollicitus est, si in eamdem cum epi cop s suis concederet sententiam Liberius itaque et ta dio victus et desiderio impotenti recuperande sedis æstuans, vim etiam et verbera passus, et Athanasium damnavit, et formulæ fidei sibi ab Arianis oblatæ subscripsit, et in urbem Romam ingressus est. Quod Liberius tamen qui Arianorum sordibus Jabefactus videbatur, ad meliorem frugem conversus pro file catholica intrepide stetit, et Arianorum perfidiæ Subscribere recusavit, patet ex variis aclis. Verùm quid hæremus, cum de orthodoxia Liberii certissimum argumentum nobis suppeditet Siricius papa in epistola ad episcopum Tarraconensem In ea enim asseritur non soJum Liberium magna anitni fiducia, Arianorum procacia porditissimis illis temporibus restitisse, Arianæ fidei formulæ in concilio Ariminensi recitatæ non scribendo, ut plerique omnes scribunt, sed ulterius processisse, et concilium illud irritasse et cassasse, CXXVIII, 44, 45, 46. LUCIUS III, papa. Lucius papa III. cum imperator in Italiam contenderet, exiit urbe Roma, ut obviam ei proficisceretur, tractaturus cum illo (anno 1184) Christianæ reipublicæ negotia, quæ in Asia nimium ceperant labefactari. Et cœpit imperator tractare cum co super patrimonio potentis per Italiam domine Mathildis, quæ sub Haricis imperatoribus patre et filio multa faciebat pro Ecclesia; et jam rebus humanis excedens multa reliquerat eidem Ecclesiæ possidenda, quæ imperator ad jus imperii devocabat, CCI, 1067.

LUDOVICUS Pius imperator Sub hoc imperatore, SPU rege, quanquam suprema pontificia dominatio in Urbe ac proinde in ejus ducatu constat ex pluribus codicis Caroli epistolis et dicere et confiteri convenit quod dominatio imperialis Pii, Caroli et aliorum in Ürbe erat consortium ejusdem supremæ potestatis pontificum. Unde licet pontifices Romani Roma domini essent, illorum dominatio non vacabat mistura senatus populique Romani, qui sacramentum fidelitatis pontinci, ut summo principi præstabant, sal va nihilominus lege seu jure civili Romanorum; atque Romanus pontifex tunc temporis erat quidem summus princeps, sed minime absolutus in republica gerenda. Nec Stephanus IV aut sanctus papa Paschalis quid novi moliti sunt in senatum et populum, cum suam ipsorum potestatem summam in urbe imperiali auctoritate niti deinceps desiderarunt; non enim id unquam consueverunt Romani pontifices, sed ipsissimam illam quæ sui prædecessores usi fuerant, S. P. Q. R. administratione mullatenus imminula, semper roborari voluerunt. Sunt enim varia diplomata his verbis enuntiata:Sicut a prædecessoribus vestris usque nunc in vestra potestate et ditione tenuistis et disposuistis, CVIII, 567, 568.

Sunt vero multæ ditiones ex liberalitate principum profecta in quibus solus Romanus pontifex, nulla senatus populique mistura absolutus princeps dominabatur; eorum quippe dominium uni Petro ejusque successoribus concessum fuerat. At cum in his dicebatur: « Quasbeato Petro pro magna animæ vestræ mercede contulistis, › etc., etc.; et alias de multis talibus patrimonis dicitur: Quæ per diversos imperatores, patricios etiam et alios Deum timentes pro eorum animæ mercede et venia delictorum in partibus Tuscia, Spoleto atque Corsica, sicut et Sabinense patrimonium beato Petro apostolo, sancta que Dei et apostolicæ Romanæ Ecclesiæ concessa sunt, › XCVIII, 568.

OTTO 1, rex. De Lujus imperatoris diplomate non mirandum quod litteris aureis exaratum fuisse dicatur.

Jam donatio Ariperti Longobardorum regis eodem modo scripta erat. Dicitur quod Aripertus donationem patrimonii Alpium Cottiarum,quæ longa per tempora, a jure Ecclesiæ privata fuerat, ac ab eadem gente detinebatur, in litteris aureis exarata jure proprio beati apostolorum principis reformavit, XCVIII, 589. Diploma Ottonis I de pluribus Caroli donationibus a diplomate Ludovici Pri nonnihil discrepat, XCVIII, 574. Attamen istud diploma quædam particularia habet, scilicet: Insuper, addit, offerimus tibi, beate Petre, apostole, vicarioque tuo domno Joanni pape et successoribus ejus pro nostræ animæ remedio, nostrique filii, nostrorumque parentum de proprio regno nostro civitates et oppida, cum piscariis suis, id est, Reale, Amiternum, Furconem, Nursiam Balvam et Marsim, et alibi civitates Teramnem, cum patrimoniis suis, etc., XCVIII, 606-610.

PAULUS (S.) papa (anno Christi 757). - Iste fuit temporibus Constantini et Leonis imperatorum, etc., CXXVII, 1136, etc.

Id consilii Constantinus ceperat adversus apostolicam sedem, ut in possessionem rediret exarchatus Ravennæ, quem Pippinus, devictis Longobardis, legitime in suam potestatem redegerat, ac Romano pontifici cum summa potestate, utilique dominio possidendum concesserat. Probe autem intelligens imperatori fieri nunquam posse ut optatum finem persequeretur, quoad pon ifici opes Francorum auxilium ferrent, ac nisi Longobardorum regem ad suas partes traheret. spe utilitatis allectum, ut utrumque evinceret, nihil intentatum reliquit. Eapropter legatos in Franciam misit, qui nullum non moventes lapidem, ut famam pontifices læderent, et ut retraherent Pippinum regem a fœdere inito cum eodem, Eodem tempore suos Ravennæ, toloque in exarchatu emissarios habebat, qui populos ad defectionem contra pontificem excitabant. Nuptias etiam Leonis filii, quem in consortium imperii sibi asciverat, cum filia Pppini Giselide proponi jussit... At nihil avellere potuit Pippinum a catholica fide et a defensione sanctæ sedis. Quamobrem Constantinus alio se convertens Longobardorum regi accommodavit aures, qui fœdere cum illo jungi adversus papam promittebat. Pacta his conditionibus stipulata, ambo junctis viribus pugnaturos ut Ravennam et Hydruntum suam in ipsorum ditionem redigeren', harum primam possessionem Longobardos, alteram cum finitima regione Græcos; imperatorem continuo expediturum validissimam classem in Italiam ad prædictum finem Qua tamen Copronymus non fecit, sibi persuadens fore ut copiis, quas in Sicilia finitimisque locis habebat, satis essent ad Ravennam recipiendam absque Longobardorum auxiliis, quo tempore haud poterat rex Pippinus pontifici opem ferre, quippe qui bello cum ducibus sibi subditis Bajoariæ et Aquitaniæ detinebatur. At pontifex, consiliis ejus opportune delectis, Pippino regi ea statim aperuit, ut Longobardorum regem ipsum, ducesque Spoletinum et Beneventanum cum aliis finitimis tueri sanctain sedem compellerent, si forte adversus eam Græci arma movissent.

Hæcut imperator percepit, nihil eorum quæ decreverat molitus est. Contra vero Longobardorum rex molestiam toto pontificatus tempore Paulo ingessit, Primo siquidem sanctæ sedi nolunt reddere civitates Bononiam, Imolam, Anconam aliasque quas redditurum se erat pollicitus, ut ejus præsidio uteretur adversus Ratchim pro regno Longobardorum secum decertantem; deinde arma in Pentapolim intulit, depopulatusque est eam; ac postremo ejecit duces Spoleto et Benevento, qui a sancta sede pendebant, aliosque intrusit, qui sibi essent subditi.... At quadam inexspectata re territus Longobardus partem eorum quæ pontificii juris retinebat, Paulo reddidit, promisitque se quidquid re'iquum sibi fecerat restiturum. At rex, aut ejus minister Desiderius, promissis non stetit.. Unde sancto pontifici, quoad vixit, rex Longobardorum molestus fuit ut novissima pontificis epistola palam facit: Pro certo agnoscat exceller tissima Christianitas vestra, quia si nobis præfati civi atum nostrarum ab eisdem Longobardis invasi fines, atque patrim uia non reddita fuerint, etiam ea quæ primum reddiderunt, invadere insidiabuntur, CXXVIII, 1145, 1146, 1147. PETRUS DAMIANUS (S.) - Sed cum inter cætera mala quæ no tris temporibus emergunt, ipsas quoque Ecclesias violenti homines insolenter opprimant ac prædia vel quælibet hona sacri juris invadant, nonnul os movet, utrum Ecclesiarum rectores expetere vindictam debeant, ut malis mala, more sæcularium reddant: nam plerique mox, ut eis vis infertur injuriæ, ad indicenda protinus bella prosiliunt, armatorum cuneos instruunt, sicque hostes suos acrius forte quam læsi fuerant, ulciscuntur... Quod mihi plane satis videtur absurdum, ut ivsi Domini

« PreviousContinue »